« »
 
MANSIONARIUS 1, MANSIONARIUS 2, MANSIONARIUS 3, MANSIONARIUS 4.
[]« 1 mansionarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 227c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSIONARIUS1
1. MANSIONARIUS, Custos et conservator ædis sacræ, ædituus, matricularius. Glossæ Isid. : Mansionarius, ostiarius. Apud Gregorium Magn. lib. 3. Dial. cap. 24. et 25. Abundius, Mansionarius et custos promiscue appellatur. Erant autem ii in Cleri ordine. Anastasius in Benedicto II. Joanne V. et Gregorio II. pag. 57. 58. 71 :
Hic dimisit omni Clero, Monasteriis, Diaconibus, et Mansionariis solidos mille.
Leo Ostiensis lib. 1. Chron. Casin. cap. 18 :
Manusque suæ ac filiorum subscriptione corroborans, decem Episcopos, et octo Abbates, Comites quinque, Bibliothecarium, Mansionarium, et Ostiarium unum subscribere fecit.
Pontificale Eccl. Remensis :
Feria quinta majoris hebdomadæ, id est, in cœna Domini, mane primo, Mansionarii ordinent omnia quæ sunt necessaria ad consecrationem Chrismatis.
In Tabular. Casauriensi, Chartam ann. 975. subscribit
Scambertus Presbyter Monachus et Mansionarius
. Chron. Novaliciense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 744 :
Fertur quod quadam die Mansionarius illius ecclesiæ, more assueto dum extinxisset cereum unum vespertino in tempore, in crastinum cum surrexisset ut sonaret matutinum, illum cereum minime reperit, sed candelam aliam in ceroferario, cœpitque mirari, et interrogatus suum adseclam, etc.
Unde colligitur ad Mansionarios spectasse ut campanas ad Officium divinum pulsarent. His etiam incumbebat reliquiarum et phylacteriorum cura, ut ex eodem Leone lib. 2. cap. 34. colligitur, et clavium Ecclesiæ, ut ex lib. 4. cap. 53. quod a nobis jam observatum in Descriptione ædis Sophianæ cap. 86. ubi et monuimus, Mansionarios appellatos, quod mansionem seu ædem Ecclesiæ adjunctam haberent : quod præterea ex autore Miraculorum S. Mauri Abbatis cap. 10. probavimus. Hinc προσμανάριοι Græcis dicti, in Vita S. Nili junioris pag. 73. in Miraculo S. Georgii erga captivum quemdam num. 19. in Menæis 21. Jan. in S. Zozimo, apud Symeonem Logothetam in Basilio [] Macedone n. 10. et apud alios Scriptores a nobis laudatos. Alia Mansionariorum munia habet Ceremoniale Ecclesiæ Rotomagensis, editum a Menardo ad librum Sacramentorum Gregorii M. pag. 80. Mansionariorum vero Ecclesiæ crebra occurrit mentio, in Lege Wisigoth. lib. 5. tit. 4. § 17. apud Gregor. M. lib. 3. Epist. 30. lib. 1. Dial. cap. 5. lib. 3. cap. 29. 30. lib. 4. cap. 51. 52. 54. Joannem Diaconum in ejusdem Vita lib. 3. cap. 58. Falconem Benevent. ann. 1128. Leonem Ost. lib. 1. cap. 16. lib. 2. cap. 33. Petrum Diac. Casin. lib. 4. cap. 51. 101. 104. in lib. de Miracul. S. Bened. n. 15. 25. 35. in lib. Miraculor. S. Virgilii Saltzburg. Episcopi num. 4. etc. Vide Glossar. med. Græc. voc. Μανσιονάριος, col. 874. et Παραμονάριος, col. 1111.
Primus Mansionarius, Dignitas in Ecclesia Romana ; qui primus scilicet in Mansionariorum ordine erat. Ordo Romanus :
Cætera vasa aurea et argentea,... de Ecclesia S. Salvatoris per manus primi Mansionarii sumunt, et Bajuli portant.
Alibi :
Hæc cura erit Acolytorum, ut sacri ministerii vasa per manum primi Mansionarii, qui est custos dominicalis Vestiarii accepta deferantur per Bajulos, etc.
Mansionarii Juniores, inferioris ordinis, qui primo Mansionario suberant. Ordo Romanus :
Post quos Acolyti, qui rugam conservant, post eos extra Presbyterium cruces portantes, deinde Mansionarii juniores, etc.
Mansionarium, Dignitas Mansionarii, seu præbenda Mansionario assignata. Vetus Charta apud Petrum Mariam Campum in Histor. Eccles. Placentin. tom. 2. pag. 237 :
Instituit in Ecclesia S. Gervasii beneficium unum sacerdotale, quod Mansionarium nuncupavit.
Vide Regestum ejusdem tomi pag. 397. Appendix ad Agnellum de Petrocino Archiep. apud Murator. tom. 5. pag. 211 :
Quatuor beneficia, quæ Mansionaria nuncupantur, in Ecclesia Ursiana posuit, quarum Mansionarii Missas diebus non festivis alternis hebdomadis cantant, quod opus peroptimum fuit.
Vide Ughellum tom. 5. Ital. sacræ pag. 985.
Mansionarii mansionum S. Petri, Romæ, in Bulla Benedicti PP. ann. 1035. pro Episcopis Silvæ-Candidæ, apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 124 :
Parentatum autem ejusdem Ecclesiæ S. Petri (Romæ) et supradictorum suorum Monasteriorum, et Mansionariorum omnium mansionum S. Petri, seu totius civitatis Leoninæ urbis, vobis vestrisque successoribus concedimus.
Mansionarii, Ecclesiæ Pragensis, ex ordine Canonicorum, de quibus egit Bohuslaus Balbinus in Histor. Bohemiæ pag. 383.
[]« 2 mansionarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 228a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSIONARIUS2
2. MANSIONARIUS, Dignitas in Palatio Regum Francorum, ut ex Hincmaro docemur in Epist. de Ordine et Offic. Palatii cap. 16. et 23. ubi ejus officium ita describit :
Inter quos et Mansionarius intererat, super cujus ministerium incumbebat, sicut et nomen ejus indicat, ut in hoc maxime solicitudo ejus intenta esset, ut tam supradicti actores, quamque et susceptores, quo tempore ad eos illo vel illo in loco Rex venturus esset, propter mansionum præparationem, ut opportuno tempore præscire potuissent, ne aut inde tarde scientes, propter afflictionem familiæ importuno tempore peccatum, aut hi propter non condignam susceptionem, ac si bene noluissent, cum certe non volendo, sed non valendo offensionem incurrerent.
Veterem precariam sub Ludovico Pio in Vita Aldrici [] Episcopi Cenoman. n. 70. subscribunt
Ragenarius Comes Palatii, Gauzlinus Mansionarius, Ramnulfus Comes Palatii
, et alii Comites. Ordericus Vitalis lib. 13 :
Mansionariis aulæ principalis ut Regiam sibi et optimatibus suis festive ornarent imperiose mandavit.
Hinc, instruere et providere mansiones. S. Ambrosius de Morte Valentin. :
Ecce postridie litteræ de instruendis mansionibus, invectio ornamentorum regalium, quæ ingressurum iter Imperatorem significarent.
Frotharius Tullensis Episcop. Epistola 18 :
De his ob id præcipue sollicitus maneo, quia et ipse secundum Imperiale præceptum ad providendas mansiones, in quibus Legati suscipi debent, scilicet a Monte Jovis usque Palatium Aquis ire debeo, et infra mensem Octobrem... domum regredi cupio.
Comes Mansionarii, qui Mansionariis præerat. Regino ann. 895 :
Folconem Episcopum, et Adalongum Comitem sui Mansionarii... in media via offenderunt.
Vide Metator in Metare.
[]« 3 mansionarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 228b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSIONARIUS3
3. MANSIONARIUS, Mansionatici exactor. Charta Ludov. Pii ann. 821. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 526 :
Præterea ut nullus præsul, nulla potestas, nec etiam ullus noster Mansionarius infra ejusdem monasterii claustra et loca damnare vel mansionare præsumat.
Vide Mansionaticum.
[]« 4 mansionarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 228b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSIONARIUS4
4. MANSIONARIUS, Idem, ni fallor, qui alibi Commendator. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 132 :
Frater Guillelmus Blanchi ordinis S. Johannis Jerosolymitani Mansionarius seu stagiarius sanctæ Eulaliæ de Laczaco, etc.