« »
 
[]« Mardrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 273a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARDRUM
MARDRUM, f. pro Maldrum, Mensuræ genus. Vetus charta Cantabrig. apud Somnerum in Tractat. de Gavelkind pag. 135 :
Concessi etiam eis quietantiam Mardri infra urbem.
Vide Maltra.
P. Carpentier, 1766.
◊ Mardre, quod idem esse videtur atque Mardrum, recensetur inter privilegia civitatis Rigensis in Charta ann. 1452. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 137. col. 2 :
Confirmavimus omnia eorum privilegia,... tam quæ loquuntur super judiciis, libertatibus, et Mardre vulgariter dictis, nostræ civitatis Rigensis, quam super aliis libertatibus.
Quæ vox, si ad Maldrum referenda est, absolutionem a præstatione pro mensuris exsolvenda significat.