«
5 massa » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 296b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MASSA5
5. MASSA,
Massum,
Masa,
Masada, Voces ejusd. notionis et
originis, ac
Mansa, et
Mansus, certus agrorum modus, seu, ut quidam volunt,
conglobatio ac collectio quædam possessionum ac prædiorum, quam Græci
σύγϰτησιν vocant. Murator. Ant. Ital. tom. 2. col. 1245 :
Unio aliquot prædiorum atque unum
interdum prædium ;
quo sensu vox sæpe occurrit in chartis Longobardicis
antiquissimis et apud Marinium in Diplom. papyr. ubi vide not. 7. ad chart. 91. col.
300. Gloss. Lat. Græc. :
Massam, σύνϰτησιν.
Ita enim legendum. Will. Brito in Vocab. :
Massa,
villa vel casula.
Senator lib. 5. Epist. 12 :
Palentinam Massam, quam eis
pro compensatione largitas nostra transfuderat.
Anastasius Biblioth. in S.
Sylvestro PP. :
Massam Garilianam in territorio Suessano, præstantem singulis annis
solidos quadringentos.
In Zacharia PP. pag. 79 :
Donationem in scriptis
de duabus Massis, quas Nymphas et Formias appellant, juris existentes publici eidem
sanctissimo Papæ perpetuo direxit possidendas.
Epistola Adriani PP. tom. 3.
Hist. Franc. pag. 775 :
Deprecantes, ut Massas illas, quas ei concessistis, per
vestræ auctoritatis largitatem possideat.
Concilium Ravennense ann. 904. cap.
8 :
Patrimonia, seu suburbana, atque Massæ et colonitiæ, etc.
Charta Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Illust.
Fontaninum in Append. ad Antiquit. Hortæ pag. 386 :
Castellum de Bucciniano in
integrum cum ipsa Massa, quam piæ memoriæ Benedictus Papa in ipso monasterio
contulit.
Adde aliam Henrici III. Imper. ann. 1040. ibid. pag. 39. Chron. parvum
Ferrariense apud Murator. tom. 8. col. 473 :
Superauxerunt quidam ex Augustis
successoribus ipsi Ecclesiæ Romanæ jurisdictiones et dona. Inter quæ dona
xii. Massas et plures fundos, ex quibus civitas Ferrariæ fluvio Pada
contermina constituta mox est... In territorio quidem Ferrariæ... Massæ
xii. sunt inventæ, quarum prima dicta est vicus Aventinus, etc.
Ubi
perspicuum est
Massam pro collectione prædiorum usurpari. Ita
Gregor. Mag. lib. 1. Epist. 41. lib. 5. Epist. 44. et alibi sæpe, Petrus Damian. lib. 4.
Epist. 10. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Massalicæ Casæ, id est, simul collectæ. Charta ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect.
col. 347 :
Nos Hugo et Julita jugalibus donamus et offerimus... id est curtem de S.
Stephano quæ est in burgo Arisa cum viginti et octo similiter Casis Massalicis, cum
rebus suis vel cum omnibus ad ipsa curte pertinentibus.
Vide an non idem sit
quod
Massaritiæ casæ in
Massaritia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Massa, interdum strictius sumitur pro domo, mansione. Charta apud Lobinell. tom. 2.
Hist. Britan. pag. 341 :
Donavi eis Massam meam in Landegon, et vineam meam et
quatuor manentes, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc
Maasse et
Maaisse, Census, qui ex
massis vel domibus percipitur. Charta ann. 1339.
in Chartul. eccl. Lingon. fol. 281. r°. :
La taille accoustumée à paier en argent chascun an de mes hommes, les gelines, les Maaisses de Chenoue...
xvj. Maasses de Chenoue avecques toutes les rentes. Mastau,
eodem intellectu,
videtur accipi in Lib. cens. castel. Arciac. ad Albam fol. 9. v°. :
Autres rentes
d'avoines dehues de coustumes chascun an... sur les héritaiges qui s'ensuient,... et en
ce sont comprinses les coustumes que l'an dit Mastau.
Hinc
Terres masaus
appellari opinor agros ejusmodi tributo obnoxios, in Redit. comitat. Namurc. ann. 1289. ex
Reg. Cam. Comput. Insul. sign.
Le papier aux aysselles fol. 4. r°. :
Encor i
a li cuens rentes des terres Masaus k'on apelle terre des quartiers ; si a petis
quartiers et grans quartiers.
Ibid. fol. 8. r° :
Se a li cuens rentes des
terres Mansaurs (sic)
k'on apelle quartiers ; si tient chascuns quartier
cinq bonniers.
Vide supra
Mansionarii,
Masnagium et mox
Masuragium.
Massus, in Tabulario Angeriacensi :
In Castro Metulo 4. Massos de terra
arabili.
Gallis,
Mas de terre.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Massus Meitaerius, et
Tertiarius, Qui mediam vel tertiam redituum partem reddit. Chartular.
Prioratus S. Petri de Domina fol. 60 :
Massus Tertiarius (debet) 11.
lib. de porco, 2. sol. de multone et 5. spallas... Massus Meitaerius 8. libras
de porco et sex denar. de ublias et 4. spallas
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Masus, Eadem notione qua
Massa. Testamentum Matfredi Vicecom. ann. 966. apud
Marten. tom. 1. Anecd. col. 85 :
Ad monasterium S. Michaelis de Galiaco remaneant
ipsi Masi de Tauro.
Charta ann. 1238. ex Tabular. S. Cornelii Compend. :
Et sciendum quod in Maso empto denariis Abbatis et Conventus, tenentur facere
grangiam bonam... Item granaria in eodem Maso capientia 300. sextarios bladi et
amplius... claudent etiam Masum prædictum muro de lapide et terra.
Tabular. S.
Cypriani Pictav. fol. 116 :
Inter monachos S. Cypriani et moniales Fontis Evraldi
concordatum est de sex Masos terræ, qui sunt Conollio, ut moniales primitus habeant duos
Masos, quatuor alii partiantur... Et minus sunt quatuor sextariata terræ.
Occurrit alibi.
Massum, neutro genere. Charta Roberti Regis Franciæ ann. 20. Regni :
In villa, quæ
nuncupatur Cavannas, tria Massa cum una mansura.
Charta ann. 1247. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit.
Bened. Pictav. MSS. pag. 714 :
Ipsi ecclesiæ in perpetuum possidenda reliquit,
videlicet Massum de Groia, prata de fonte, etc.
Masa. Ugutio :
Masa, villa vel casale.
Epistola Adriani PP. tom. 3.
Hist. Franc. pag. 796 :
Si vero perfidus Desiderius dudum Rex, non sub integritate,
sed tantummodo Masas nobis, quantum reperiri potuit, quas ex antiquitus Romana Ecclesia
tenuit, ut nullus ex illis partibus Longobardorum ausus est resistere.
Regestum
Carcassonense fol. 45 :
El moulin de Magal, et tous les Mases que li en ay.
Hinc Philippus
Mouskes in Hist. Franc. MS. hanc vocem usurpavit pro ipsa
Masarum familia :
De sa gent ot grant Mase ô lui.
Masada. Tabul. Bellilocense in Lemovicibus, n. 83 :
Dimitto ad filias meas...
quatuor Masadas.
Vetus Charta apud Dominicum de Prærog. allod. pag. 318 :
Illas vineas de illa Riveria quinque Masadas.
Tabular. Celsinianense :
Et tres appendarias, et unam Masadam de vineas ad Berlerias.
Charta apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS.
pag.
389 :
Dono tibi Petro et infantibus tuis las Masadas de
Seivraco.
Masagium, Mansio, domus, habitatio,
Masure, casa villici, coloni. Monasticum
Anglican. tom. 1. pag. 862 :
Confirmavi unam acram terræ in Wenet, cum Masagiis
super eandem acram factis.
Charta ann. 1208. in Tabulario Prioratus Belliloci in
diœcesi Rothom. :
Dedi et concessi quoddam Masagium, quod habebam apud S.
Martinum.
Occurrit non semel in Tabulario Fiscanensi fol. 46. Charta ann. 1183. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1346 :
Concessi... monachis ibidem Deo servientibus capellam S. Philiberti de Torpo
cum Masagio sex acrarum in foresta Brotoniæ et carrucatam terræ.
Chartular. S.
Vandreg. tom. 1. pag. 6 :
Licebit autem dicto Roberto... facere plenam justitiam
supra nostrum Masagium et supra nostrum hæreditagium. Maissaige
et
Massaige, in Charta ann. 1279. ex eodem Chartul. tom. 1. pag. 45 :
Un
Maissaige ou tous les edifimens dessus edifiez, lequel Massaige est assis... juste le
chemin de nostre Seigneur le Roy. Masage,
in alia ann. 1293. ibid. pag. 276 :
Un Masage oveques les edifices.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Massagium, Domus itidem, mansio. Tabul. Prioratus S. Himerii :
Do Massagium et
gardinum quod habebam in villa S. Himerii.
Masucagium, Eadem notione crebro in Tabulario S. Egidii Pontis Audomari in Normannia.
Masata, Mansio, domus,
mansura, nostris
Masure. Curia Generalis Catalaniæ
Barcinone acta sub Petro II. Rege Arag. ann. 1283. MS. cap. 23 :
Si tenent Masatam,
bordam vel pernatam, etc.
Charta Raimundi de Canavellis Domicelli Comitatus
Ruscinonensis ann. 1298 :
Duas partes quarundam Masatarum et bordarum, quæ sunt in
dicto villari.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris etiam
Masage. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 311 :
Le
suppliant se transporta en ung ort ou vergier qu'il avoit auprès d'un Masage ou
hostel.
Sæpius vero pro æde coloni cum agris huic adjectis, vulgo
Métairie,
ut in locis supra laudatis ; aut pro agris colendis tantum, ut in Charta Phil. Pulc. ann.
1308. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 338. r°. col. 1 :
La ferme de Carville
o les appartenances... Le treffonz de Masage, où que n'a point d'édifice, ovecques un
closet, prisié à vint soulz Tournoys de rente.
P. Carpentier, 1766.
Masata de Salinas, Locus videtur, ubi sal confici potest. Charta ann. circ. 989. inter Probat. tom.
2. Hist. Occit. col. 192 :
Donamus simul in unum aliquid de alodem nostrum sancti
Salvatoris Gellonensis... ecclesiam disruptam, quæ vocatur sanctam Reparatam, cum una
modiata de terra, quæ est in circuitu ecclesiæ istius, cum una modiata magna de vineas,
et cum una Masata de salinas.
Vide in
Massa 5.