![[]](img/image.png)
MAXIUM Vexillum, pro Maximum, ni fallor ; usus enim Italis erat præcipuum totius exercitus
vexillum in curru imponere, atque illud magna cura servare. Hist. Rer. Laudensium apud
Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 830 :
Sed ipsi perterriti statim signo dato tentoria cœperunt deponere, omnesque pedites cum plaustris et carazolo, super quod Maxium vexillum album cum cruce rubea deferebatur, abire cœperunt.Vide Carrocium.