« Maxium vexillum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 314a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAXIUM
MAXIUM Vexillum, pro Maximum, ni fallor ; usus enim Italis erat præcipuum totius exercitus
vexillum in curru imponere, atque illud magna cura servare. Hist. Rer. Laudensium apud
Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 830 :
Sed ipsi perterriti statim signo dato tentoria cœperunt deponere, omnesque pedites cum plaustris et carazolo, super quod Maxium vexillum album cum cruce rubea deferebatur, abire cœperunt.Vide Carrocium.