« »
 
[]« Medius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 325b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIUS
MEDIUS. Glossæ Isidori : Receptor, actor concordiæ, Medius. Papias, et ex eo Will. Brito in Vocab. : Medius, internuntius, pacificator, et actor concordiæ. Idem Papias : Arbiter, dicitur, judex Medius, internuncius. Ita vocem μέσος apud Græcos usurpari observat Salmasius de Usuris, pag. 475. Consultat. Zachæi lib. 1. cap. 31. de Angelis :
Hi ergo propiores Deo, qui magis liberi, et quia imperiorum ejusdem ministri semper ac Medii, ideo plus scientes.
Charta Chunr. Imp. apud Brower. lib. 3. Antiq. Fuld. :
Cum inter se de alterius electione discordarent, sano consilio habito, Medium me sibi fecerunt, et omne concilium mihi imposuerunt.
Alia Frider. II. Imper. ann. 1218. in Tabul. Campan. :
Episcopus Claromontensis constitutus est Medius, cujus arbitrio staretur.
Charta ann. circ. 1050. in majori Chartul. S. Vict. Massil. :
Ego Ricarius Medius episcopus hoc donum firmo.
Pacis medius, apud Aimoinum lib. 3. de Miracul. S. Bened. cap. 5. Collatio Chartagin. III. cap. 138 :
Tu vir nobilis, qui Mediam tenes hoc loco personam, etc.
Adde Gregorium M. lib. 7. Indict. 2. Ep. 104. Charta ann. 1268. apud Kopp. Orig. Fœder. Helvet. num. 10. pag. 18 :
Nos Rodolfus comes de Habisburg, etc. et nos frater Johannes Abbas de S. Urbano præsentibus protestamur, quod nos præfatus comes... Mag. Hermannum de Murato et vir. nob. Cunradum de Wediswile, Et nos prædictus abbas... Mag. Heinricum de Basilea et vir. nob. Volricum de Balme... elegimus arbitros, et Medium videlicet nob. vir. dom. Kuononem de Behburg.
Ubi Medius is est quem Galli dicunt Surarbitre, Compromissarius communi partium consensu constitutus, cujus arbitratu res terminetur, arbitris singulis ab utraque parte nominatis quoque pro parte sua stantibus. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Mittel-mann, col. 1360. Dicitur etiam Media Persona et Mediator.
P. Carpentier, 1766.
Moyen, eadem notione, nostris. Pactum inter Henr. comit. Luxemb. et Trevir. ann. 1302. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 15. col. 2 :
Et apres des dettes et des bestans, ke nostre sougis ont eu az dis citains jusques aujourd'hui, nous en serons bons moyens.
Froissart. vol. 1. cap. 145 :
Les deux cardinaux estoient traiteurs et Moyens.
Chron. Fland. :
La contesse de Haynault, qui seur du roy de France estoit, et fille du roy d'Angleterre, se fist Moyenne des deux princes.
Hinc Aller entre deux, pro Mediatoris partes agere, in Stat. ann. 1389. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 278. art. 1 :
Se lesdits arbalestriers de la confrarie dessusdicte, ou li uns d'eulx, [] eust ou eussent affaire contre le prouchain sanc de un de leurs confreres, ou pluseurs, tenuz est d'Aler entre deux, sur estre reputez de son serment. Meiansier, Prov. mediator
, in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657. Vide supra Mediator 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medius Judex dicitur is ad quem et a quo ad alium provocari potest. Litteræ Caroli primogen. Johannis Reg. Franc. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 145 :
Voulons et ordonnons que si aucuns des subgez et justiciables dudit royaume, appellent desormais de juge subjet, d'aucune sentence, prononciation ou jugement en la Court de Parlement ou autre Court royal, en délaissant le Juge moyen, etc.
Litteræ salvamenti ejusdem Johannis Reg. Franc. ann. 1360. ibid. pag. 457 :
Et suum, absque Medio, noscantur habuisse ressortum coram dictis justitiariis et officiariis nostris.
Vide Judex Medius in Judex.
Medius, Mediocris, qui nec summi, nec infimi ordinis est. Medius Princeps, apud Ammian. lib. 14. Medius vir, apud Vopiscum in Caro, Medius dux, apud Spartianum in Ælio Vero. Medius Alamannus, in Leg. Alaman. tit. 68. § 4. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 280.
Medius, seu Tenens medius, vox forensis. Dicitur autem vassallus, seu Tenens domini capitalis, qui alios habet vassallos, aut Tenentes, pro quibus respondere tenetur domino capitali. Vide Statut. 2. Westmonasteriense cap. 9. et Fletam lib. 2. cap. 50. Vide Medietate teneri in Medietas 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medius, nude dicitur ager qui a colono ad medietatem fructuum colitur. Charta ann. 1251 :
Damus omnipotenti Deo et S. Mariæ matri ejus et toti capitulo S. Nazarii Carcassonæ... Medios, quartos, tertiarios, census, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medius Mansus, Ead. notione. Vide Mansus.