« Mercatum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 349a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERCATUM
MERCATUM, Mercatus, Mercada, Emporium, nundinæ publicæ, feriæ, Gallis
Marché, Foire. Cujacius ad tit. de Nundinis et mercatibus, ait mercatus
esse parvas nundinas, in idiotismo, Assemblées : neque adeo celebres ac nundinas :
denique mercatum unius civitatis aut vici, nundinas vero esse unius
provinciæ aut Imperii.
Mercatum, Eadem notione. Capitulare de Villis cap. 54 :
Unusquisque Judex provideat, quatenus familia nostra ad eorum opus bene laboret, et per Mercata vagando non eat.Charta Petri Ducis Britann. ann. 1273 :
Item de Mercato de S. Albino quod nos statueramus ad diem Martis, qua die Mercatum de Chevreio erat ab antiquo, nos removebimus illud Mercatum ad alium diem.Mercatum annale, in Charta ann. 1123. apud D. Calmet. tom. 2. Hist. Lotharing. col. 271. Adde Edictum Caroli Calvi in Carisiaco, et Leges Luitprandi Regis Longobardorum tit. 56. § 1. 78. (6, 25.)
Mercadus, in Formula Lindenbrogii 161. Charta Caroli M. apud Doubletum pag. 708 :
Tam in civitates, castellis, vicis, portis, pontis publicis, vel reliquas Mercadus advenerint, etc.German. Marktflecken, vicus. Vide infra.
Mercada, in Formula Lindenbrogiana 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercatorium, Idem quod Mercatum. Litteræ Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1300. apud
Rymer. tom. 2. pag. 864 : In civitatibus, burgis, villis, Mercatoriis et singulis aliis locis, etc.Tabular. S. Florentii :
Dedit terram illam in qua est ecclesia S. Nicholai et decimam vineæ et pomarii et Mercatorii.
◊ Mercata autem diebus dominicis fieri vetantur in
Capitulis Caroli M. lib. 1. cap. 145. 139. in Capit. ann. 809. cap. 18. et in Edicto Pistensi
Caroli C. cap. 19. Fiebant ea ut plurimum sabbato, ut et hodie. Agobardus de Insolentia
Judæor. :
Cum... ne sabbatismus eorum impediretur, Mercata, quæ in sabbatis fieri solebant, transmutari præceperint.Cujus instituti hanc rationem affert idem Scriptor, ut Christiani scilicet
sabbato ementes victus necessaria, liberius die dominico Missarum solennitatibus et prædicationibus vacent : et si qui de longe veniunt, ex occasione Mercati tam vespertinis quam matutinis occurrentes officiis, Missarum solennitate peracta, cum ædificatione revertantur ad propria.Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 74 :
Excepta medietate de Mercato quod factum fuerit, sicut constitutum est, in sabbatis, etc.Horum mercatorum sabbatinorum meminit etiam Aimoinus lib. 4. de Miraculis S. Benedicti cap. 46.
◊ Quævis vero mercata Regum auctoritate instituta docet Edictum
Pistense Caroli Cal. cap. 19. adeo ut non omnibus Comitibus seu oppidorum
et provinciarum præfectis ea instituere licitum fuerit. Adde Legem Longob. lib. 3. tit.
18. Carol. M. 52.
Mercatum annuale, vel hebdomadale, in Charta Caroli C. ann. 863. pro
Ecclesia Lingonensi apud Perardum pag. 48. et in Chartis Adalberonis Episcopi Metensis, et
Leonis IX. PP. apud Meurissium in Episc. Metensib. pag. 309. 355. apud Ughellum tom. 2.
part. 2. pag. 333. etc.
◊ Hinc postmodum fluxit jus quod mercati vocant,
vel etiam nude Mercatum, ut habet Præceptum
Ludovici Pii ann. 836. Append. Marcæ Hisp. col. 773. ab ipsis
Principibus Dominis feudalibus indultum. Charta Ottonis Imper. apud Baldricum lib. 1.
Chron. Camerac. 112 :
Dedimus jus, fas, atque licentiam faciendi, statuendi, ac construendi Mercati, cum moneta, teloneo, banno, etc.Ubi jus vicum ipsum construendi, in quo nundinæ fiant, comprehenditur, ut plenius apparet ex charta Ottonis I. ann. 994. apud Guden. in Syllog. pag. 452 :
Mercatum construendum cum omnibus appendiciis, quæ ad hoc pertinent ; id est moneta, teloneo, exitibus et reditibus, aquis aquarumve decursibus, silvis, pascuis molendinis, viis et inviis, quesitis et inquirendis, cunctisque aliis, quæ ad prædictum mercatum dici vel nominari possunt.Plura vide apud Haltaus. in Glossar. German. col. 1004. voce Jahr-Markt et col. 1322. voce Markt, sqq. Pfeffinger. ad Vitriar. lib. 3. tit. 2. § 37 et 38. Imperatorum etiam fuit jus prohibendi ne novi mercatus in præjudicium veterum instituerentur. Ibid. § 71. not. 13. In iis porro mercatis ea est securitas ac immunitas, ut non infringantur absque gravi delicto, quod mercatum frangere vocat eadem Charta, nostri Bris de marché, ut est in Consuetudine Andegavensi art. 79. et in Normannica art. 25. ubi perperam bis editum, Bruit de marché, pro Bris de marché. In mercatis denique Regum Edicta publice relegi solita docent Capitula Caroli Calvi 28. extremo.
Mercatus, Forum, seu locus ipse, in quo nundinæ fiunt. Ditmarus lib. 7. de Kiovia :
In magna hac civitate, quæ ipsius regni caput est, plus quam 400. habentur Ecclesiæ, et Mercatus octo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercadil, Occitanis, Eadem notione. Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1356. tom. 3.
Ordinat. pag. 156 : Et quod possint dicti homines universitatis... se congregare in uno loco communi per eos destinando in loco communi nominato le Mercadil, etc.
Mercati Palatii Telonearius. Vide Telonearius, in Telon.
Mercatum, Commeatus, cibaria ad alimoniam exercitus, forum, interdum. Tudebodus lib.
1. pag. 777 :
Illic invenit Italicos et Longobardos... quibus Imperator jusserat dari Mercatum.Eod. lib. :
Venientibus autem nobis, ante civitates eorum, imperabat civibus, ut nobis secure apportarent Mercatum.Radevicus Frisingensis de Gestis Friderici I. Imp. lib. 1. cap. 26. apud Murator. tom. 6. col. 764 :
Sed si mercator Teutonicus civitatem intraverit et emerit Mercatum, et portaverit ad exercitum, et carius vendiderit in exercitu ; camerarius auferet ei omne forum suum, et verberabit eum et tondebit, et comburet in maxilla.Vide Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium pag. 18. 76. 77. 92. Frideric. I. Imp. in Epist. ad Ottonem Frisingens. Episc. etc. MS. :
Tout le Marchié li atolloitQui par terre venir solloit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercatus, pro Pretio rerum venalium, quo in mercatis distrahi solent. Chartul. SS.
Trinit. Cadom. fol. 23 : Dom. Abbatissa debet habere pisces ad meliorem mercatum quam ullus homo.Gall. à meilleur marché. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 620 :
Et vere valuerunt ultra mille quingentasNostri dicerent, à grand marché. Vide Forum.(uncias)largo Mercato.
Mercatum, Contractus emptionis vel venditionis, nostris Marché. Statutum de decimis
Saladinis apud Rigordum ann. 1188 :
Omnia Mercata quæ facta fuerunt,... vel quæ deinceps fient, rata erunt.Diploma Philippi Pulcri ann. 1302. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 361 :
Nec cum personis dictarum Ecclesiarum, aut aliis quibuscumque subjectis suis conventiones, pacta seu Mercata faciant de danda certa summa pecuniæ.Charta ann. 1437. apud Madox Formul. Anglic. pag. 101 :
Per scriptum suum obligatorium statuti Mercatorii.De vocibus Mercatus et Mercatum, multa congessit Felix Osius in Notis ad Othonem Morenam in Historia Rerum Laudensium.
P. , 1766.
De Mercato se intromittere, Mercari, mercaturam exercere, Gall. Se mêler de négoce. Charta Odon. I.
ducis Burg. ann. 1101. inter Probat. tom. 1. Hist. Burg. pag. 34. col. 1 : Si homo sancti(Benigni)de Mercato se intromiserit, homines ducis poterunt in eum facere exactionem consuetudinariæ cautionis, quamdium idem ministerium tenuerit : at si a Mercato defficerit, nichil ulterius ab eo vel ab ejus herede exigetur, nisi ipse vel heres suus de Mercato rursum se intromiserit.
P. , 1766.
Mercatum Manuale, Datis manibus conclusum. Stat. Riper. cap. 100. fol. 12. r°. : Judices debeant facere et reddere rationem cuilibet petenti de fictis, drictis, redditibus, decimis, alimentis, Mercato manuali, armis, equis et mercede.Vide supra Manu communicata vendere in Manus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercatum Bursæ, Vox usitata apud Normannos, cum quis actor tenementum seu feudum sibi revocare
tentat jure consanguinitatis vel dominii. Charta Ludovici X. ann. 1315. tom. 1. Ordinat.
Reg. Franc. pag. 594 : Quod in nullo casu in Mercato bursæ querelatus, nisi mercatum possideat, respondere nullatenus teneatur, etiamsi nos Mercatum bursæ retrahere niteremur :Tabular. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Item dicit quod pluribus et plures personas placitare in dictis placitis prædictis de maritagio impedito, de foro bursæ, sed de nominibus personarum non recolit, nisi quod ipse tractus fuit in causam pro Mercato bursæ in dicta curia.Et infra :
Vidit eos utentes de brevibus de maritagio impedito, de dote, de partibus inter fratres et de Mercato bursæ.Practicis Clameur de Bourse, vel Démarche de Bourse.
P. , 1766.
◊ Marchié de Bourse,
in Charta ann. 1380. ex Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 85. Vide supra Retractio per
Bursam in Bursa 1.Mercadare, Negotiari. Charta Pipini Regis, apud Doubletum pag. 694 :
Ad illos necutiantes vel Mercadantes, etc.
Mercandisare, Mercari, nundinari, mercaturam exercere. Leges Alfredi et Godrini cap. 10 :
De illis qui Mercandisant in diebus dominicis.Charta ann. 1345. apud Madox Formul. Angl. pag. 92 :
Decem libras bonorum et legalium sterlingorum ad Mercandizandum cum eisdem denariis, ad opus et utilitatem ejusdem Willelmi.Utitur hac voce etiam Thomas Walsinghamus pag. 357.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercare. Eadem notione. Testamentum Rudesindi Episc. ann. 978. tom. 3. Conc. Hispan. pag.
183 : Et Mercare mihi libeat pro cælestibus terrena.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercare, Emere. Acta S. Vincentii Episc. tom. 1. Junii pag. 627 : Et Mercavit corpus ejus libræ pondere auri, et condens aromatibus sepelivit prædio suo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercatare, Negotiari. Tabular. S. Victoris Massil. : Volunt dum vobis placeat pacifice et quiete cum vestri Mercatando et negotiando conversari.
Mercatiles res dicuntur, quæ facile distrahi possunt in commerciis vel in mercatis. Vetus
Charta apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 103 :
Viginti modios boni frumenti Mercatiles, et totidem modios boni vini puri et franci Mercatiles, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercabilis, Eadem notione. Charta ann. 1261. in Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 824 :
Octo minas annui redditus medietatem ordei et medietatem avenæ ad magnam mensuram S. Vandregesilli boni, sani, Mercabilis et competentis. Mercabile aurum,in Charta ann. 1426 :
Joannes de Monteaureo debet unum scutum auri boni et Mercabilis Jacobo de Rupeforti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercadalis Mensura. Vide Mensura 1.
Mercantali more, in Charta ann. 1421. apud Rymer. tom. 10. pag. 120.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercatibilis, in Chartul. minori S. Benigni Divion. : Quinque eminas bladi frumenti et avenæ per medium ac etiam Mercatibilis ad mensuram granarii Ecclesiæ S. Benigni.
Mercandisiæ, Merces, ex Gallico Marchandise, et Anglico Merchandise, in
Monastico Anglic. tom. 1. pag. 408. tom. 3. pag. 69.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercadantiæ, Eadem notione. Chron. Parmense ad ann. 1304. apud Murator. tom. 9. col. 850 :
Combusta fuit... cum omnibus fondechis et mercationibus et drapperiis et aliis Mercadantiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercaderia, in Statutis Avenion. : Statuimus quod quælibet Mercaderia cujuscumque rei, etc.De contractu seu conventione inter ementem et vendentem intelligenda est hæc vox.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercanderiæ, in Consuet. Tolos. Rubr. de Societ. art. 1. 4 : Consuetudo est Tolosæ inter mercatores, quod si aliquis tradiderit alicui vina vel aliquam Mercanderiam causa ducendi seu differendi in quibuscumque partibus extra Tolosam, etc. Mercandia,ibid. rubr. de debitis art. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercandisæ. Charta ann. 1481. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 1400 : Item, quod mercatores Ducatus Britanniæ tractabuntur in regno Angliæ, quantum ad custumas et ceteras res concernentes intercursum Mercandisarum.Charta Scabinorum S. Audomari in lib. nig. Scaccarii pag. 386 :
Ne in terram nostram veniamus ad Mercandisas ibi faciendas, nos ideo illud non omittemus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercantiæ, in Charta ann. 1421. apud Rymer. tom. 10. pag. 121 : Cum personis, Mercantiis, navibus, libris et rebus suis quibuscumque.Mirac. B. Coletæ tom. 1. Martii pag. 591 :
Naviculæ diversis onustæ Mercantiis.Occurrit præterea in Statut. Vercell. lib. 1. f. 15. recto, apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1009. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercationes. Ogerii Panis Annal. Genuens. ad ann. 1204. apud Murator. tom. 6. col. 390 :
Mercatores Januæ galeas quatuor armaverunt circa festivitatem Natalis Domini, in quibus Mercationem suam in Siciliam portaverunt.Bartholomæi Scribæ iidem Annal. ad ann. 1264. ibid. col. 532 :
Et quum ibi esset caravana Venetorum quæ cum Mercationibus navigare intendebat versus Alexandriam, apparuit ei et viriliter pervenit ad ipsam.Adde Chron. Andr. Danduli apud eumdem Murat. tom. 12. col. 462.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercatus. Codex censuum Eccles. Audomar : Si quis Anglicus de Anglia huc venerit cum Mercatu suo, et vult vendere in hac villa, dabit iv. den... Si vero per villam cum Mercatu suo transire voluerit, dabit theloneum sicut alius extraneus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercadaria, Mercatura, negotiatio, commercium, Gall. Trafic, commerce. Statuta Massil.
lib. 2. cap. 1. § 33 : Exceptis tamen de his rebus quæ secundum usum Mercadariæ in alienando consueverunt transferri ad pondus, tunc in his causis ad consequendam solutionem debiti, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercandisia, Eadem notione. Charta Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1404. apud Rymer. tom. 8. pag.
376 : Ad incrementum communis Mercandisiæ, ac ad utilitatem Christianorum totius reipublicæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercandisa, in Charta ann. 1478. apud eumdem tom. 12. pag. 71 : Mercari seu Mercandisam facere, tam victualium quam cujuslibet alterius generis mercimoniorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercandisatio. Litteræ Henrici IV. Regis Angl. ann. 1411. apud eumdem Rymer. tom. 8. pag. 687 :
Super facto communis Mercandisationis hinc inde habendæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercandia. Charta Ludovici Reg. Franc. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1192 :
De propriis nutrituris suis sine Mercandia facienda sicut burgenses nostri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercantaliter. Litteræ Henrici IV. Regis Angl. ann. 1412. apud Rymer. tom. 8. pag. 736 :
Cum exortæ diu controversiæ et magnæ discordiæ inter certos mercatores villæ nostræ de Leun, partes de North-Berne prædictæ Mercantaliter visitantes,mercium scilicet comparandarum causa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Merce Placabile, Formula usitata in contractibus emtionis et venditionis, quæ Gall. reddi potest,
En marchandise qui nous a été agréable. Tabular. Aptense fol. 139 : Inde accepi de vobis pretium sicut inter nos bonæ fidei placuit atque convenit in Merce placabile valente sol. ix. et nihil post vos de ipso pretio remansit indebite.