« »
 
MIRA 1, MIRA 2, MIRA 3.
[]« 1 mira » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIRA1
1. MIRA, Eadem notione qua Mazer ; quod vide. Testamentum Sibillæ Comitissæ Flandr. ann. 1270 :
Item omnes scyphos de Mira tam cum pedibus argenteis, quam sine pedibus existentes.
[]« 2 mira » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIRA2
2. MIRA, Specula, ab Ital. Mirare, spectare, respicere. Rolandinus Patav. de Factis in marchia Tarvisin. lib. 6. cap. 6. apud Murator. tom. 8. col. 259 : []
Factis quibusdam speculis sive Miris in riveria, unde itur de Padua ad montem Silicem, positi sunt in hiis locis custodes, ne possint ad illa castra ulla victualia deportari.
Idem lib. 10. cap. 8. col. 318 :
Rusticus quidam de villa Voltæ qui singula securus intuebatur ; stans enim in sublimi quadam arbore, et erat specula, quam Miram dicimus, ibi facta in capite, quasi ipsius villæ, die ac nocte videbat cuncta quodammodo, quæ fiebant in exercitu Eccelini, et gentem ejus.
Adde Chron. Estense apud eumdem tom. 15. col. 315.
[]« 3 mira » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 405b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIRA3
3. MIRA, Punctum collineationis, Gall. Mire ; ab Italico Mirare, collineare, fixis oculis aspicere, nostris Mirer. Guido de Vigev. Ms. de Modo expugn. T. S. :
Sic homo jacendo supinus in terra respiciat turrim, recte Mirando cacumen turris supra cacumen baculi ; et cum habuerit sic rectam Miram, tunc mensurentur, etc.
Stat. Saluc. collat. 8. cap. 246 :
Statutum est quod quæcumque possessiones situatæ super finibus Saluciarum, si aquæ pluviæ et diluvii in eas venientes commode scolare possunt super iis possessionibus vel super communi ; si autem non possint, debeat quælibet possessio scolare inferius in possessionem magis propinquam et magis descendentem per Miram suæ possessionis. Et licitum sit frangere ripam seu cavezagnam, facta visitatione et obtenta licentia judiciali, ad dandum discursum dictæ aquæ descendendi per Miram alterius possessionis inferioris.
Vide infra Mirare 2.