« »
 
MONSTRANTIÆ, MONSTRUM 1, MONSTRUM 2.
[]« Monstrantiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 511c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRANTIAE
MONSTRANTIÆ, Phylacteria, seu arculæ in quibus reconduntur Reliquiæ, atque adeo sacra Eucharistia, quomodo Monstrances in Belgio etiamnum vocantur, quo Fidelibus osculanda præbeantur et monstrentur. Acta S. Quirini Mart. n. 11 :
Effluxi sanguinis testimonium.... præbet quadrangularis argentea, ut vocant, Monstrantia, in qua sub vitro crystallino cruor.... inclusus continetur.
Chron. Vormat. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 137. ad ann. 1427 :
Fecit autem fieri in suam memoriam magnam Monstrantiam pro deportatione Sacramenti in festo Corporis Christi.
Hist. Monast. Villar. lib. 1. cap. 16. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1304 :
Iste fecit fieri Monstrantiam argenteam deauratam, qua defertur sacrosanctum Corpus Christi ipso die ejusdem sacramenti.
Necrolog. Lauresham. apud Schannat. in Vindem. Litter. pag. 27 :
Contulit S. Nazario 10. florenos in auro ad unam Monstrantiam pro remedio animæ suæ suorumque parentum.
Monstrum, Eadem notione. Inventarium Ecclesiæ Eboracensis in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 173. sub titulo Reliquiæ :
Item unum Monstrum cum ossibus S. Petri in Beryl, et crucifixo in summate, etc.
Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ num. 62. Aliud vero est Monstrance, in Consuetud. Hannoniensi cap. 57. Vide supra.
[]« 1 monstrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 512a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRUM1
1. MONSTRUM, Monstra, ex Gallico Monstre, cum milites recensentur, vel se spectandos præbent ad militaria stipendia percipienda : δεῖξις apud Pachymer. lib. 12. cap. 23. Rotulus Parlamenti tenti apud Westmonast. ann. 5. Henrici IV. apud Spelman. :
Assignavimus vos conjunctim et divisim ad arriandum et triandum omnes et singulos homines ad arma, ac homines armatos et sagittarios in comitatu prædicto,... et ad Monstrum sive ad Monstrationem eorundem hominum ad arma, ac hominum armatorum et sagittariorum de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter faciendum et supervidendum, etc.
Historia Cortusiorum, lib. 1. cap. 5 :
Dum Paduæ fieret Monstra militum, etc. Monstra publica, Monstrationes armorum,
in Statuto Henrici V. Regis Angliæ tempore guerræ, apud Uptonum pag. 136. Charta ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 150 :
Committet idem dominus Rex vel hæredes uni personæ quam eligerint ut Monstram videat de gente armigera.
Charta Philippi Reg. Fr. ann. 1331. in Tabular. Bonæ-Vallis :
Licet essent et fuissent per tempus sufficiens in possessione.... faciendi fieri Monstram de burgensibus propriis quotienscumque opus fuerit, etc.
Adde Murator. tom. 6. col. 495. tom. 8. col. 570. Statuta Vercell. [] lib. 1. fol. 3. Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 35. 105. 171. etc. Vide in Parlamentum. Hinc
Monstrare, Milites censere. Matth. Paris ann. 1253 :
Ut secundum Pristinam consuetudinem arma civibus competenter assignarentur, et Monstrarentur, et censerentur, ut essent sufficientia et competentia secundum cujuslibet facultates.
Huc spectat vetus Saxum :
Temporibus. Claudii. Tiberii. Facta. Hominum. Armigerorum. Ostensione.
[]« 2 monstrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 512b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRUM2
2. MONSTRUM, Alia notione. Vide Monstrantiæ.