« »
 
MUNIMINA, MUNITIO 1, MUNITIO 2, MUNITIO 3, MUNITIO 4.
[]« Munimina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 548c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNIMINA
MUNIMINA, Monimina, Munitiones, Privilegia, Præcepta, Diplomata Principum pro Ecclesiis et in earum favorem, quod iis eæ muniantur adversus invasores bonorum Ecclesiasticorum. Charta Ludov. Ultramarini Reg. ann. 948. ex Tabulario Humolariensi :
Isdem vero Comes nostræ ditionis eandem (Abbatiam) obtulit, ea scilicet ratione, ut præcepto nostræ auctoritatis ita hanc muniri juberemus, quo absque ulla omnino diminutione, et sine alicujus subjectione Abbati regulari concessa inviolabilis in perpetuum permaneret.
Charta Karlomanni Regis ex Tabulario S. Crucis Pictav. :
Munimina Chartarum.
Petr. Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 70 :
Simul etiam et Munimina nostra secum deferens.
Cap. 89 :
Revolvite Casinensis Cœnobii Munimina, ejusque libros perscrutate.
Vide eumd. cap. 111. Notitia Judicati sub Conrado I. Imp. apud Ughellum tom. 7. pag. 1417 :
Ostenderunt ibi in judicio Monimen unum, id est, doctum (leg. documentum) de prædicta Ecclesia, etc.
Placitum ann. 829. apud Murator. tom. 2. col. 375 :
Dixerunt quia et Monimina et testes exinde habemus, et præsentialiter ostendimus, et ipsa Monimina præ manibus ostenderunt, et cum ipsa Monimina relegi fecissemus, continebatur in eis qualiter, etc.
Occurrit non semel in Legibus Luitprandi Regis Longob. tit. 35. § 1. 2. 54. (6, 1.) in Capitulari Adelchisi Principis Beneventani cap. 4. 7. et in Capitulari Radelchisi Princ. cap. 18. 21. apud Falconem Benevent. in Chr. pag. 221. in Chronico Benevent. S. Sophiæ pag. 602. 605. etc. in Chronico Farfensi pag. 653. [] 656. etc. apud Ughellum tom. 1. pag. 1100. etc.
Munitio, apud Gregor. M. lib. 12. Epist. 2. lib. 3. Epist. 43. lib. 9. Epist. 24. Charta Pandolphi Ducis Benevent. in Chron. S. Sophiæ :
Ut concederemus in eodem Monasterio cuncta... de quibus petiit a nostra Excellentia Munitionem fieri, etc.
Hinc emendandæ, ni fallor, Glossæ Isidori : Mullitiones, ardianum, serretum, sive constitutionis. Sic enim legendum puto :
Munitiones, archivum, secretum, constitutiones.
Vide Munitio 3.
Munimentum. Vocabular. utriusque juris :
Munimenta dicuntur probationes et instrumenta quæ causam muniunt.
Charta ann. 1381. apud Rymer. tom. 7. pag. 338 :
Cartæ, scripta, Munimenta, rotuli, evidentiæ, etc.
Matth. Paris :
Episcopus itaque cum Munimentorum inspectionem habere non potuit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Muniment, eadem acceptione. Charta Guidon. comit. Fland. ann. 1272. ex Chartul. S. Autb. Camerac. fol. 70 :
Nous renonchons fermement à toutes lettres, à toutes chartres et à tous Munimens que nous avons ou poons avoir des quarante chiunc livres de rente devant dites.
Lit. ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 451 :
Privileges, chartres, usages et Munimens, etc.
Hinc emendandæ aliæ Lit. ann. 1363. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 640. ubi perperam editum Mouviment, pro Mouniment. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 67 :
Les supplians se rendirent en l'ostel du juge de la court de Coingnac, lui requerant instamment qu'il lui pleust leur bailler et rendre les procès, actes et Munimens de ladite cause.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Munimentatum Scriptum, Subscriptione munitum. Acta S. Nennocæ tom. 1. Junii pag. 411 :
Suæ donationis scripta Munimentata bullataque, etc.
[]« 1 munitio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNITIO1
1. MUNITIO, Omnis generis annona, cibaria, Gall. Vivres, Munitions de bouche. Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. clx :
Pro famulo qui custodivit arietes et vaccas Munitionis, etc.
Infra pag. ccvii :
Pro iii. festariis et plena mina pisarum et fabarum ad Munitionem Feritatis, xxii. s.
Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 284 :
Expensæ factæ in Terra Turris pro hospitio, imprimis liberavit pro 23. vaccis pro Munitione hospiti, etc. xxiv. flor. et dim. Item, in Munitione facta apud Lugdunum per fratrem Simonem, de speciebus, cera, elaptuariis, et pannis lineis, etc.
Acta S. Richardi Episc. tom. 2. Junii pag. 248 :
Quatenus cives Munitiones in castra mitterent.
Vide Municio et Municium.
[]« 2 munitio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNITIO2
2. MUNITIO, Quo vestes ornantur et instruuntur, Gall. Fourrure, Garniture. Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 278 :
Item, Ugolino sutori pro Munitione robarum domini factarum ibidem, taren. x. gran. x.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Munita Vestis, in Contractu matrimonii inter Fulconem de Fortia et Margaretam Bermunde ann. 1349. ex Archivis D. de Flamarens :
Videlicet lectum et vestes competentes Munitas ad opus dicte Marguarite.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521. Munitio, garnement, Gallice. Vide infra Munitus.
[]« 3 munitio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNITIO3
3. MUNITIO, Privilegium, diploma. Vide Munimina.
P. Carpentier, 1766.
Charta Ludov. Jun. ann. 1145. ex Chartul. Maurign. :
Universa, quæ in Munitione patris nostri designata sunt, per eadem verba subscribi et eodem ordine fecimus enumerari.
Eadem habentur in Charta Phil. Aug. ann. 1182. ibid.
[]« 4 munitio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNITIO4
4. MUNITIO, Reditus, fructus, quidquid[] ecclesiæ muniendæ et constituendæ assignatum est. Bulla Eugen. III. PP. ann. 1146. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 280 :
In Lutevensi episcopatu fiscum S. Genesii Litenis et ecclesiam S. Johannis cum villa, atque Munitione sua, cæterisque pertinentiis suis.
Vide Mundiburgis.
P. Carpentier, 1766.
Munitionis Observatores dicuntur vassalli, qui ex feodis suis tenentur ad tuenda castra dominorum suorum, iidem qui Stagerii. Vide in Stagium. Epist. ad Blancham comitis. Campan. ann. 1213. apud Villehard. pag. 254 :
Intimamus vobis præterea quod scripta feodorum vestrorum sunt in ecclesia S. Stephani Trecarum, et in scriptis continentur duo millia et ducenti milites, quorum mille et octoginti sunt tam ligii, quam Munitionis observatores.