« »
 
MISTERIUM 1, MISTERIUM 2, MISTERIUM 3, MISTERIUM 4, MYSTERIUM 1, MYSTERIUM 2, MYSTERIUM 3, MYSTERIUM 5.
[]« 1 misterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 424a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISTERIUM1
1. MISTERIUM, pro Ministerium, vulgo Mestier, Ars. Tabularium Fiscanense fol. 87 :
Notum facio quod ego nihil hæreditatis habeo... in ministeriis de pistrino Fiscanensi, videlicet in custodia hostii ejusdem pistrini, nec in Misterio quarti breatorii quod Abbas dcdit mihi pro servitio meo ad vitam meam. Misteria, æ,
in Monastico Anglicano tom. 4. pag. 102. Statuta Avenion. MSS. :
Statuimus quod nullus de civitate cujuscumque Misterii sit tenens operatorium, etc.
Vide Ministerium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mistera, Eadem notione, in Charta apud Rymer. tom. 4. pag. 751 :
Ac quidam alii operarii lanarum ac pannorum... pro lanis ibidem operandis, et Mistera alias sua in eodem regno exercenda.... et lanas operando, et Misteram suam alias exercendo, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mysterium, in Constitut. Caroli M. in Codice Sangall. pag. 223.
P. Carpentier, 1766.
Alias Gall. Mistere. Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 209 :
Penisq. consueverant, opus hujusmodi Misterii facere non verentes, etc.
Ubi legendum videtur, Pejus quam consueverant. Lit. Phil. VI. ann. 1334. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 1 :
Establissons par la teneur de ces présentes lettres que en nostredite ville de Hellebeke soit dores-enavant fait tout mestier et Mistere de drapperie, qui plus profitablement y pourra estre fait, tant de filler, tressir, fouler, laner et taindre, comme de toutes autres choses, qui à Mistere de drapperie appartient.
Hinc Mistement, pro Artificiose, vulgo Artistement, in Hist. Caroli VIII. pag. 176.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Misterium, Jugum, fabrilis machina, nostris Métier. Codex MS. redituum Episcopat. Autissiodor. ann. circ. 1290. exaratus :
Omnia Misteria textorum debent quodlibet xii. den. Comiti ; et illa de sago et tapetis vi. den....... Si aliquis homo haberet xx. Misteria ad texandum pannos, deberet quodlibet summam supra [] dictam, scilicet de Misterio sago et tapetis vi. den. et de Misterio ad pannos xii. den.
Nostris Mistere, pro Opificium, Gall. Ouvrage. MS. :
Ung jour en la chambre son pere
Fist une estoile et ung Mistere
De soie et d'or moult soubtilmant.
[]« 2 misterium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 424b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISTERIUM2
2. MISTERIUM, pro Officium. Charta Philippi Pulcri Franc. Regis in Bullario Fontanell. fol. 39 :
Damus et in hæreditatem concedimus redditus avenarum, garbarum bladi, tortellarum, gallinarum et ovorum quos et quas ratione Misterii Soriamnaire in foresta Brotonne, etc.
Vide Ministerium.
P. Carpentier, 1766.
Simul et officii emolumentum et quidquid ad illud pertinet. Charta Henr. reg. Angl. et ducis Norman. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 368 :
Sciatis me concessisse... Odoino de Mala palude servienti meo totum suum Misterium de mea panetaria,... et volo et confirmo quod in curia mea habeat... quatuor fercula, unum ex magnis et duo ex militibus et unum dispensabile. Mistere,
pro Ministere, in Prol. ad Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 154.
[]« 3 misterium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 424b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISTERIUM3
3. MISTERIUM, Officium ecclesiasticum, et ejusdem pars, Italis Misterio, eadem acceptione. Cerem. vetust. MS. eccl. Carnot. :
Feria vj. vigilia Domini fit totum Misterium sicut prædiximus.
Ibid. ubi de officio Tenebr. :
In his tribus diebus provideant mansionarii ut tot ad Tenebras accendant luminaria, quot finienda sunt Misteria, scilicet antiphonæ, psalmi, versus, lectiones, responsoria, versus, et quot finientur, tot extinguantur.
Stat. ant. Florent. lib. 5. cap. 77. ex Cod. reg. 4621 :
Nullus de magnatibus... habens guerram sive inimicitiam patentem, audeat.... ire ad aliquam invitatam..... pro aliquo defuncto, vel ad exequias alicujus defuncti,... seu pro Misterio alicujus mortui.
Vide supra Mestitia.
[]« 4 misterium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 424b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISTERIUM4
4. MISTERIUM, vox generica, Res, negotium, quodvis instrumentum rei alicui conficiendæ aptum. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 60. r°. :
Donum suum super altare S. Joannis per quoddam pargamenum posuerunt, recapitulato ex ordine toto Misterio superius comprehenso.
Ibid. fol. 141. r°. :
Rainaldus et frater ejus Macaris dederunt S. Joanni in marisco Yviæ salinam unam,..... cum omni Misterio et maracione.
Stat. Cadubr. lib. 2. cap. 126 :
Ordinamus quod aliquis terrigena vel forensis non sit ausus..... in nemoribus Cadubrii... lignamen aliquod incidere.... pro carbono nec pro alio Misterio faciendo.
Vide Maracio et supra in Ministerium.
[]« 1 mysterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYSTERIUM1
1. MYSTERIUM, Officium, sacra Liturgia. Pelagius Episcop. Ovetensis in Ferdinando Rege Hispan. :
Tunc Alfonsus Rex velociter Romam nuntios misit ad Papam Aldebrandum cognomento septimus Gregorius. Ideo hoc fecit, quia [] Romanum Mysterium habere voluit in omni Regno.
Infra :
Confirmavit itaque Romanum Mysterium in omne regnum Regis Adefonsi æra 1123.
(Chr. 1088.)
P. Carpentier, 1766.
Mysterium Christi, Missæ sacrificium. Acta S. Gratil. tom. 2. Aug. pag. 728. col. 2 :
Indutus est (Gratilianus) vestimentis albis, et celebraverunt Mysteria Christi.
P. Carpentier, 1766.
Mysterium Defunctorum, Officium solemne pro defunctis. Charta ann. 1220. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 545 :
Pro quibus omnibus Mysterium defunctorum sequenti die, vel alia, juxta quod visum fuerit conventui, facient celebrari.
[]« 2 mysterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYSTERIUM2
2. MYSTERIUM, Statuta Roberti I. Regis Scotiæ cap. 8. § 4 :
Salvis ipsis custodibus, non rationalibus Mysteriis suis seu necessariis impensis :
sed legendum indubie misiis. Vide in hac voce.
[]« 3 mysterium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYSTERIUM3
3. MYSTERIUM. Tragœdia sacra. Comment. P. Soucherii Canon. Lemovic. apud Stephanot. tom. 2. Fragm. Hist. MSS. :
Anno 1521. xi. Aug. fuit incœptum Mysterium passionis D. J. C. figurative in castro Lemovicensi representari quod fuit solemniter et magnifice ostensum et figuratum, tam in indumentis, quam jocalibus et aliis ad hoc necessariis et opportunis.
[]« 5 mysterium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYSTERIUM5
5. MYSTERIUM, pro Ministerium. Stat. synod. eccl. Tornac. ann. 1366. pag. 51. art. 13 :
Item clerici Dominicis diebus et festivis, cum solemnisat tota Ecclesia, missæ et horis intersint in cancello, divinis officiis celebrandis, et secundum sententiam sibi datam a Deo devote Mysterium suum impendant.