« Neoptolemus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 587a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEOPTOLEMUS
NEOPTOLEMUS, Tyro, novus Miles, ex Græco Νεοπτόλεμος,
quod fuit cognomen Pyrrhi Achillis filii. Brito in Synonym. :
Vita S. Neoti Abb. num. 10 :Miles, Eques, Tyro, Tyrunculus, atque Quirites,Atque Neoptolemus, novus est regnator in illis.
Hunc ergo locum Christi miles eligens, tamquam Neoptolemus, et conversus a sæculo, rursus elapsus est, etc.Cunradus Fabariensis de Casib. S. Galli cap. 14 :
Junior frater Neoptolemus in Curia, frater Imperatoris magni, Cremonæ factus, auxilio venerabilis Curiensis Episcopi et Abbatis nostri, cingulum Militare morum decoravit honestate.Ubi legendum puto a fratre Imperatoris, etc. Pactum ann. 1306. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 125 :
Item promittit ipse JohannesVide Tyro.(Comes Vapincensis)quod ipsum Rolletum(Dominum de Intramontibus)ad suam requisitionem Neoptolemum faciet, et quod ipsum tenebit ad raubas sui corporis, quandiu ipse Rolletus fuerit in humanis.