« »
 
NOCTURNALIS 1, NOCTURNALIS 2.
[]« 1 nocturnalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOCTURNALIS1
1. NOCTURNALIS, Alia, sed incerta mihi notione. Tabularium Bellilocense num. 110 :
Et omni anno unum Nocturnalem ad Missam S. Petri ad Vincula per consensum donamus.... Facta regnante Roberto Rege.
Testamentum S. Fulcranni Episcopi Lodovensis :
Et det in Ascensu Domini Nocturnalem de candela S. Genesio.
Fortasse sic a Nocturnis Horis dictus certus cereorum numerus.
Nocturnales Libri, in quibus Nocturni matutini continentur. Acta Murensis Monasterii pag. 32 :
Sunt et hic quinque Nocturnales libri, quorum primus habet tantum Lectiones ab Adventu Domini usque ad Pascha ; secundus autem a Pascha usque ad Adventum Domini ; tertius vero habet tantum Lectiones de Sanctis per circuitum anni : alii duo pleniter scripti sunt.
[]« 2 nocturnalis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOCTURNALIS2
2. NOCTURNALIS, Liber continens officium nocturnale, Gall. Nocturnal. Anonym. de Casib. monast. Farf. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi col. 293 :
Antiphonarium optimum,..... Nocturnalem perfectum, etc.
Inventar. ann. 1492. in Necrol. eccl. Paris. MS. :
Item ung breviaire contenant seullement le Nocturnal.
Vide Nocturna 2.
L. Henschel, 1840–1850.
Noturnale Analogium, Ad quod officia nocturna leguntur, apud Ekkehard. IV. in Casib. S. Gall. Pertz. Script. tom. 2. pag. 81. lin. 5.