« »
 
[]« 7 opus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 051b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPUS7
7. OPUS, Monetæ cujusvis pars aversa, in qua efficta principis effigies ; unde vocis origo. Stat. ann. 1313. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 13. col. 2 :
Item quod nulli prælati et barones non faciant fieri monetas similes monetis domini regis, quin sit ibi differentia patens a parte crucis et a parte pilæ sive Operis.
P. Carpentier, 1766.
Opus Balistarum. Vide supra in Balista.
P. Carpentier, 1766.
Opus Cimiterii. Vide in Cimiterium.
Opus Dei, Officium divinum, sacra liturgia, Opus quod Deo impenditur. S. Bernard. serm. 40. super Cantica Canticorum :
Ex regula nostra nihil Operi Dei præponere licet : quo quidem nomine laudum solennia, quæ Deo in Oratorio persolvuntur quotidie, pater ideo Benedictus voluit appellare, ut ex hoc clarius aperiret, quia nos operi illi vellet esse intentos.
Ita utuntur Regula S. Benedicti cap. 19. 22. 43. 44. 47. 50. 52. 58. etc. Gregorius M. lib. 3. Epist. 18. lib. 8. Epist. 39. in Pastorali, etc. Gregor. Turon. in Vita S. Aridii pag. 200. Egbertus in Pœnitent. pag. 13. Chrodegangus Metensis in Reg. Canonic. Metens. cap. 6. Vita S. Austrebertæ n. 16. Rupertus Abb. in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. num. 35. Vita S. Willelmi Gellonensis num. 30. edit. Mabillonii, Eckehardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 16. Vita S. Zozimi Episc. Syracusani num. 15. Regula Magistri cap. 55. Usus antiqui Cistercienses cap. 68. 71. 74. 75. 92. etc. Adde Haeftenum lib. 7. Disq. Monastic. tract. 2. disq. 2. 3. MS. :
Dedans Vianne fu li Quens Olivier,
A sans Morise est allez au moster,
Si ot oi le Dame deu mester.
Ubi vox postrema mester, pro mestier scribitur, quod Gallis opus est. Opus Dominicum, eadem notione in Miraculis S. Ludgeri num. 10. Opus divinum, apud Chrodegangum in Regula Canonicor. Metensium cap. 7. Opus sacrum, apud Gregor. M. lib. 1. Epist. 41.
Opus Christi, apud Gregorium Turon. in Vita S. Aridii pag. 200 :
Nunquam otio indulsit, quo non aut lectioni, aut Opus Christi perficeret, etc.
Sacrificii Opus, Missa, in Fragmentis S. Hilarii Pictav. pag. 21.
P. Carpentier, 1766.
Opus Duplex, Dicitur de vase encausto et sculptura, ni fallor, distincto et ornato. Inventar. Ms. thes. Sedis Apost. ann. 1295 :
Item alium urceum de Opere duplici, cum... scacherio in summitate coperculi.
P. Carpentier, 1766.
Opus Fili. Vide supra Filum 2.
P. Carpentier, 1766.
Opus de Limogia. Vide Limogia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Opus Manuum, Lotio manuum. Chronicon S. Trudonis tom. 7. Spicil. Acher. pag. 403 :
Columbam etiam cupream, auro tamen superius argentoque variatam continentem aquam ad Opus manuum.
P. Carpentier, 1766.
Opus Matutinarum, Vigiliæ nocturnæ. Necrolog. Paris. eccl. Ms. IV. Id. Jul. :
Dedit etiam nobis (Stephanus de Blesis) decem libras Parisiensium ad Opus Matutinarum.
Vide Matutini. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Opus Operatum, Artificum opera venalis. Vide locum in Innunge.
P. Carpentier, 1766.
Opus Quatuor. Charta Caroli VI. reg. Franc. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 18 :
Item quandam domum ex confectione seu constructione Operis quatuor, Gallice Trez, tegula seu latere et cum aisellis coopertam.
P. Carpentier, 1766.
Opus Racamatum, Idem quod Phrygium. Vide infra Racamatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Opus Scoticum. S. Bernardus in Vita S. Malachiæ cap. 6 :
Oratorium intra paucos dies consummatum est de lignis quidem lævigatis, sed apte firmiterque contextum, Opus Scoticum, pulchrum satis.
Modus operis a Scotis, ut videtur, inductus vel usitatus.
Opera Tricare, impedire. Vide Tricare.
P. Carpentier, 1766.
Opus Turpe, Crimen infame. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 18. v° :
Anno Domini 1254. in vigilia omnium Sanctorum, Johanna Dei gratia Castellæ et Legionis regina, Pontivi et Monsteroli comitissa, venit apud nos in villa Abbatis-villæ, et ob ejus reverentiam quitata fuerunt eidem Johannæ omnia commissa infra banleucam, excepto turpi Opere.
P. Carpentier, 1766.
Opus Veneticum, Opificium, quod Venetiis fit. Inventar. Ms. thes. Sedis Apost. ann. 1295 :
Item unum urceum de Opere Venetico ad filum,.... cum diversis lapidibus, etc.