« Parlamentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 175a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARLAMENTUM
PARLAMENTUM. Joan. de Janua :
Colloquium, quod vulgo dicitur Parlamentum.Ptolomæus Lucensis ann. 1180 :
Et dictum fuit hoc in publico Parlamento.Otto Morena in Hist. Laudensi pag. 10 :
Postremo in Roncalia expleto Parlamento, petiit Rex, etc.Statutum Leprosariæ S. Juliani in Anglia :
Nec quisquam fratrum teneat ibi Parlamentum cum alio fratre, etc.Statuta Abbatum Nigri Ordinis ann. 1249 :
Et cum quidam post prandium proniores sunt ad loquendum, quod non prodest, quam quod ædificat audientes, ad ampliandum cultum justitiæ qui in silentio reperitur, statutum est, quod Parlamentum, quod post prandium in quibusdam claustris fieri consuevit, penitus interdicatur.Statuta Monialium S. Salvat. Massil. ann. 1400 :
Loquantur cum secularibus cum brevi Parlamento ante portale videlicet in loco ordinato.
P. , 1766.
◊ Parlement, eodem
sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 565.◊ Maxime vero Parlamentum sumitur, pro solemni aliquo
colloquio, de re quapiam alicujus momenti deliberandi causa habito. Matth. Paris ann.
1245 :
Hoc siquidem finito Parlamento.Codex Croylandensis Cœnobii :(S. Ludovici Regis Franc. cum Summo Pontifice)recessurus Rex Francorum cepit diem Parlamenti cum Domino Papa in quindenam Paschæ.
Concessimus etiam tunc serjentiam nostræ Ecclesiæ Semanno de Lek : qui veniens coram conventu in nostro publico Parliamento similiter juramentum præstitit, quod fidus et fidelis nobis existeret.Exstant Literæ ejusdem Alphonsi Comitis ann. 1266. ad Constabularium Arverniæ in Hist. Castilionensi pag. 4. in quo hæc habentur :
Mandamus vobis quod Joannem Dominum de Castellione en Bazais..... diligenter audiatis, et sibi faciatis bonum jus,..... et res ipsius vel hominum ipsius detentas faciatis eisdem recredi per bonos plegios usque ad Parlamentum nostrum, quod erit in crastino quindenæ omnium Sanctorum proximo venturum, et * sederatUbi Duchesnius ad marginem hæc scripsit, Nota Parlamentum filii Regis Franciæ. Sed hac voce colloquium cum Joanne Castilionensi videtur intelligi debere. Genealog. Comit. Flandr. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 428 :(f. sedeat)recredentia in hac parte. Et quod super hoc feceritis et inveneritis, nobis ad dictum Parlamentum nostrum futurum in scriptis significare curetis.
Comite Flandriæ ipsos nihilominus ad tenendam pacem et concordiam in multis et frequentibus Parlamentis, et per internuncios ad ipsos sæpissime missos alliciente.Chronic. Corn. Zantfliet apud eumdem tom. 5. Ampliss. Collect. col. 367 :
Aliquanti probi et honorabiles viri.... habitis et tentis pluribus Parlamentis et diætis inter partes, etc.Adde Murator. tom. 12. col. 457. et tom. 14. col. 1147. In Concilio Nugarolensi ann. 1302. cap. 13. vetantur fieri Statuta, aut Parlamenta, nisi ad pietatem suadeant. Ita in Concilio Ravennensi ann. 1311. vetantur fieri in Ecclesia publica Parlamenta, ut in Concilio Marciacensi ann. 1326. cap. 46. Adde Litt. Petri Archiepiscopi Narbon. in Concilio Biterrensi ann. 1279. et Conventiones inter Carolum I. Comitem Provinciæ, et Arelatenses ann. 1251. art. 4. Carolus IV. Imper. in Vita sua :
Respondit quod nullas cum eo vellet habere treugarum inducias, nec aliqua cum eo quærere concordiæ Parlamenta.Utitur etiam infra, ut et Chronicon Aulæ regiæ cap. 27. Historia Cortusiorum lib. 2. cap. 11. 12. 20. lib. 4. cap. 2. Ericus Upsaliensis lib. 3. Hist. Suecicæ pag. 95. etc. Gaufridus Villharduinus num. 75. de Baronibus Francicis in expeditione Constantinopolitana :
Lendemain quant il orent la Messe oïe, s'assemblerent à Parlament : et fu li Parlemens à cheval emmi le champ.Alibi :
Après prisrent li Barons un Parlement à Soissons, pour scavoir quand il voudroient mouvoir.Joan. Villaneus lib. 6. cap. 83 :
Ordinaro di far Parlamento ad Empoli per reformare lo Stato di parte Gibellina in Toscana.Le Roman de Vacce MS. :
Infra :Le Pallement qu'il quist volontiers graanta.
Idem Villaneus lib. 7. cap. 56 :Puis me refist sor Seine au Parlement venir.
Congregato li popolo di Firenza a Parlamento nella piazza vecchia, etc.Ita lib. 10. cap. 69. 112. Adde Annales Massilienses Guesnaii pag. 358. 383.
◊ Ita pariter appellabant plebium ac populorum Conventus in
civitatibus, de rebus publicis deliberandi causa coactos : unde Commune colloquium
dicitur in Charta Raimundi Comitis Tolosani apud Catellum pag. 35. et apud Will. de
Podio-Laurentii cap. 42. quod in aliis Alphonsi Comitis,
Parlamentum : Mandamus quatenus ab ejusmodi præsumptione cessetis, et ad requisitionem nuntiorum nostrorum generale concilium, cum eis scripserimus, congregetis, et si res exegerit, Parlamentum, ut omnes mandata nostra licenter audiant.Charta alia ejusdem Alphonsi ann. 1251 :
Actum Tolosæ in domo communi, in publico Parlamento.Charta Amalrici Vicecomitis Narbonensis in 2. Regesto Philippi Pulcri Regis Franc. n. 22. ex Tabulario Regio :
Retinemus etiam nobis et nostris successoribus.... præconizationes et mandamenta, et monstra armorum a supradictis civitate, burgo, castris, et locis communicandis, quæ nos et prædecessores nostri habere consuevimus, et quod pro prædictis et aliis possumus mandare et congregare, et facere in dicta civitate et burgo Narbonæ generale et speciale Parlamentum, sicut fecimus temporibus retroactis.Ad ejusmodi vero Parlamenta sono tubæ plebs cogebatur. Charta alia pag. 382 :
Dominus Vicarius in Palatio domus communis constitutus, Parlamento in ipso palatio ad sonum tubæ seu tubarum publice congregato.Vide Bened. Varchium in Hercolano pag. 41.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Frequentioris usus fuisse videtur, ut campanæ, quam bannalem vocabant,
pulsu ejusmodi Parlamenta congregarentur. Charta ann. 1223. in parvo Chartul. S. Victoris
Massil. : Hujusmodi cautio fieret in Parlamento vel in Concilio generali ad sonum campanæ congregato.Alia ann. 1271. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 93. col. 1 :
Et ipsa universitas ibidem præsens ad Parlamentum per sonum campanæ more solito ad infrascripta specialiter prædicti homines et consules convocati.Transactio ann. 1490. ex Schedis Pr. :
Congregato honorabili concilio sive Parlamento universitatis hominum dicti castri.Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 285 :
Prædicti vero consules post eorum electionem Parlamentum statim fecerunt, in quo omnibus discordantibus pacem jurare fecerunt.Vide Campana 2. et Parlatorium.
◊ Hinc haud ægre colligere est, unde nostri appellarint
Parlamenta procerum totius regni Conventus, ad hoc coactos, ut cum Rege ac Principe de
rebus publicis deliberarent, et si quæ majoris momenti negotia essent peragenda, in iis
per leges examinarentur et conficerentur. Nam constat eam fuisse Parlamentorum
institutionis occasionem, maxime in Anglia, ubi Parlamentum
Commune Concilium regni Angliæ, Magnum Conciliumet Magnum Concilium Regis vulgo appellatur, ut auctor est Edwardus Cokus ad Littletonem sect. 164. licet discrimen aliquod esse videatur inter Anglicana Parlamenta et Francica ; cum Anglicanis omnes regni ordines intersint, in Francicis vero, si prima spectetur eorum origo, proceres tantum secularis et ecclesiastici ordinis. Vita Ludovici VII :
Eodem anno Castro Vezeliaci magnum Parlamentum congregavit. Ibi Archiepiscopi, Episcopi et Abbates, et magna pars Baronum Franciæ convenerunt.Denique Anglicana Parlamenta ejusmodi videntur esse, quomodo in Francia nostra sunt trium Regni Ordinum Conventus, quos vulgo Assemblées des Estats du Royaume nuncupamus ; qui potissimum ad hoc cogebantur, ut incumbentibus bellis, Regi auxilia pecuniaria ab omnibus regni incolis præberentur. Anonymus Anglus in libro inscripto Mirror, cap. 1. sect. 2 :
Le Roy Alfred fit assembler les counties,.... et ordeina pur usage perpetual, que deus foits per an, ou plus souvent, pur mister in temps de peace, se assembleront à Londres à Parlementer sur le guidament del people de Dieu, et coment soy garderont de pecher, viveront en quiet, et receiveront droit per usages et saints judgemens, per ceste estate se fieront plusors ordinances per plusors Roys, josque à temps le Roy que ore est, que fuit le Roy Edowart.Sed an in Parlamentis Anglicis olim Communiæ, uti vocant, admissæ sint, in dubium vocat Spelmannus. Certe primitus ad ea tantum admissos vel vocatos
Archiepiscopos, Abbates, Priores, Comites, Barones, et proceres regni, testatur Matth. Paris ann. 1164. 1237. 1242. 1247. 1252. 1253. 1254. 1255. 1257. etc. Idem tamen Matth. Paris ann. 1196. Londoniis factum Parlamentum scribit,
convocato Clero regni ac populo. Vide Littletonem sect. 164. et Seldenum de Titulis honorariis pag. 710. 739. Exstat porro liber inscriptus,
Modus tenendi Parliamentum, Anglicanum scilicet, quod descriptum legitur tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 557. Parlamenti Anglici autoritatem pluribus commendat Joannes Fortescutus lib. de Laudibus legum Angliæ cap. 18. et 34. ubi ait (non ut in Francia) regaliter et politice regnare Regem Angliæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
Parlamenti nomine designatum legimus Magnum Dalphinorum Consilium, in Charta
Humberti II. ann. 1336. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 319 : Ut super omnibus in Parlamentis tutius et certius referre valeant, coram magno Consilio Dalphinali,.... quodque singulis duobus mensibus semel procurator noster cujuslibet baylliviæ ipsam papyrum dicto sigillo Consilii sigillatam, ad nostram præsentiam, vel nostrum magnum Consilium studeat aportare.Quæ verba non obscure significant illud quod nos Grand Conseil vel Conseil d'Etat nuncupamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ At in
Charta ejusdem Humberti Dalphini ann. 1338. ibid. pag. 361. Parlamentum appellatur
Procerum totius Dalphinatus Conventus ad hoc coactus, ut subsidia consueta Regi Francorum,
ingruente bello, præberent : Receptis nuper litteris D. Regis Francorum per quas nos et gentes nostras parare oportet ad subsidium guerræ suæ, et alia circa ea, et aliis nobis occurrentibus arduis negotiis, Parlamentum et Consilium generale quod ordinaveramus teneri apud Gratianopolim in Octava B. Joannis Baptistæ contramandamus, donec iterum ipsum remandemus.
◊ Parlamenta vero Francica semel ac iterum quotannis
indicebantur, ut ex Statuto Philippi Pulchri mox
laudando constat. Stabilimentum Philippi VI. ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc.
pag. 217. § 11 :
Cum a magnis retroactis temporibus, quibus Parlamentum bis in anno quolibet teneri solebat, etc.Convocabantur ad majoris momenti lites examinandas, appellationes a Ballivis supremo judicio decidendas, et reliqua quæ ad jus dicendum videbantur conducere decernanda : idque generali Parlamento sedente Parisiis, ubi fere semper indicta legimus, fieri dicebatur, ut præfert Charta Philippi Regis ann. 1308. apud Chiffletium in Tornutio pag. 315. Vita Ludovici VIII. an. Dom. 1224 :
Ludovicus Rex Franciæ apud Parisios Parlamentum generale tenuit.Nangius in S. Ludovico :
Convocavit Rex Francorum Ludovicus grande Parisiis Parlamentum.Huic etiam universalis et capitalis justitiæ regni præ cæteris illustre elogium tribuit Carolus Normanniæ Dux, tum Regni Rector, in Statuto edito 23. April. ann. 1360. pro Vadiis Parlamenti, quod descriptum legitur in Regesto Cameræ Comput. Parisiens. sign. D. fol. 13 :
Quod illi qui electi sunt ad honorem sedis nostri Parlamenti universalis et capitalis justitiæ Regni nostri gubernacula dirigunt, atque proprie repræsentant in populo celsitudinis nostræ Majestatem, dignum est stipendiorum gratia foveantur, saltem solitorum, ex quibus ipsarum gentium moderata sinceritas hactenus est contenta.Quibus consimilia sunt, quæ idem Carolus, tum Rex, ait in Statuto alio pro confirmatione Officialium Parlamenti 28. Aprilis ann. 1364 :
Præsertim ut nostrum Parlamenti Curiam, quæ nostræ majestatis imaginem repræsentat, a qua ut a fonte justitiæ nostri Regnicolæ fructus justitiæ indesinenter exhauriunt.Iis præiverat Philippus VI. Reg. Fr. in Statuto ann. 1344. tom. 2. Ordinat. pag. 220 :
Li Roys en son Grand Conseil.... a ordené.... que pour gouverner sa Justice capital, c'est à sçavoir son Parlement, etc.
◊ Et sane ea fuit, apud exteros etiam Principes Parlamenti
Francici fama, ac justitiæ existimatio, ut non semel controversias suas ab eo dijudicari
petierint, et consenserint : atque in iis Henricus II. Angliæ Rex in ea controversia, quam
cum Archiepiscopo Cantuariensi exercuit,
ut legibus alligatum se principem profiteretur,Verba sunt Radulfi de Diceto sub ann. 1169. quæ quidem de Parlamento Parisiensi intelligenda prorsus arbitror, tametsi haud omnino constet ædem Regiam, quam Palatium vocant, juri dicundo, ut hodie fuisse addictam, quod plerique sub Ludovico Hutino, alii sub Philippo IV. factitatum volunt. Ita Fridericus II. Imper. in controversia inter Sacerdotium et Imperium,coram Rege Francorum professus fuit,se paratum Archiepiscopo per omnia satisfacere, vel si contendere decrevisset, judicium in Palatio Parisiensi subire, proceribus Galliæ residentibus, aut Gallicana Ecclesia partes suas interponente.
se coram Laicis Paribus et Nobilibus Regni Franciæjus subiturum protestatur in ea Epistola quam in Notis ad Joinvillam edidimus pag. 56. Alia ejusmodi proferunt exempla Molineus in Annotat. ad Stylum Parlamenti, initio, Oliverius Cancellarius Franciæ in Oratione habita ann. 1549. Chopinus lib. 2. de Doman. tit. 15. n. 9. Roccaflavinus lib. 13. de Parlement. cap. 2. 3. et Andreas Favinus in Theatro Honoris lib. 2. pag. 306. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nec illud
temere prætereundum mihi videtur quod Parlamentum Curia Franciæ nuncupatur in
Transactione inter Philippum Pulcrum Reg. Fr. et Episcopum Capitulumque
Eccles. Vivar. ann. 1307 : Non tenebuntur coram aliquo Officiario nostro litigare, vel respondere, nisi tantummodo coram nobis, vel nostra curia Franciæ.Quibus similia sunt quæ Johannes Rex ait in Litteris ann. 1362. tom. 3. Ordinat. pag. 605 :
Causaque prædicta ad Curiam nostram Parisiensem fuit devoluta.Vide in Curia, col. 712.
◊ Parlamentum vero, quod ambulatotorium erat, seu
potius quod indici solebat quotannis, semel vel bis, statarium et perpetuum factum fuit,
litiumque ac controversiarum appellationibus dirimendis addictum. Ejusque exemplo creata
subinde alia in provinciis, quorum seriem brevi catalogo hic dabimus, cum Glossarii
brevitas vetet iis immorari quæ de Parlamentariis sedibus juridicis auctores contulere,
quos consulere cuivis liberum erit plura scire aventi, ac in primis laudatum
Roccaflavinum, qui spissum satis opus de iis composuit. Exstant præterea vetera de
Parlamentis tenendis Statuta, tum inedita, tum edita a Miramontio et aliis, quæ eorum usum
ac origines pluribus retegunt, et a quorum descriptione consulto abstinemus, ad alia
festinantes. Parlamentorum igitur Francicorum antiquius
Parlamentum Parisiense habetur, quod Parisiis Parlamenta generalia indici solerent, quibus Rex
ipse sæpenumero cum Regni Paribus ac Baronibus intererat. Quidam statarium Parisiis factum
volunt a Philippo Pulcro, quod ex ejus Statuto pro reformatione regni edito anno 1302.
art. 51. 62. colligunt, ubi hæc
habentur :
Præterea propter commodum subditorum nostrorum et expeditionem causarum proponimus ordinare quod duo Parlamenta Parisius, et duo Scacaria Rotomagi, Diesque Trecenses, bis tenebuntur in anno : et quod Parlamentum apud Tolosam tenebitur (sicut teneri solebat temporibus retroactis)Hæc verba parenthesi conclusa omittit de Lauriere
si gentes prædictæ consentient, quod non appelletur a Præsidentibus in Parlamento prædicto.Parlamenti Parisiensis sedem assignatam in Palatio regio a Ludovico Hutino quidam scribunt : at Thuanus lib. 10. Hist. legisse se in Regestis Tornellæ, ut vocant, asserit id factum sub Philippo VI. ann. 1344.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. Pulc.
inter Probat. ult. Hist. Trenorc. pag. 128 : Actum Parisius, nostro generali Parlamento sedente, anno Domini 1308. mense Martio.Arest. ann. 1341. 18. Sept. in vol. 3. arestor. Paris. :
Quæ quidem justitia capitalis, alias curia Parlamenti nostri, extitit declarata.Capitalis curia appellatur, in Lit. Car. VI. ann. 1413. ex Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 17. r°. Vide Ordinat. reg. Franc. tom. 4. pag. 724.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hic vero
Lectorem monitum velim Parlamento Parisiensi potissimum adscribenda quæ in laudem
Parlamenti Francici dicta paulo ante retulit Cangius. De eo certe intelligenda quæ habet
Johannes Rex in Statuto ann. 1363. tom. 3. Ordinat. pag. 650 : Licet Curia nostra Parlamenti sit et esse debeat totius justitiæ regni nostri speculum verissimum et origo, ex eaque ceteri nostri judices et subditi recipere debeant eluscescentis justitiæ documenta, per quæ possint lites summarie dirimere, ipsarum anfractus tollere, et cunctis ad eosdem accedentibus solatium celeris justitiæ ministrare : attamen, etc.Atque eam ob rem proprie Regium vocant Philippus VI. in Litteris ann. 1335. tom. 2. Ordinat. pag. 107. et Carolus Regens in Statuto ann. 1358. ibid. tom. 3. pag. 336.
Parlamentum Tolosanum ante Philippum Pulcrum exstitisse, satis evincunt mox laudata ex ejus Statuto pro
reformatione regni : quod quidem Catellus lib. 2. Rerum Occitanarum pag. 242. fuse
probavit, allatis et citatis vetustioribus Arestis quæ illius mentionem agunt. Statarium
denique factum Tolosæ a Carolo VII. litteris datis Salmurii 11. Octob. 1443. cujus exordia
tum primum inita 4. Junii subsequentis. Sed mox ad Montempessulanum translatum, rursum
Tolosam relatum a Ludovico XI. ann. 1461. Vide Aufrerium in Stylo Parlam. Aresto 268.
P. , 1766.
◊ Consulendus præterea
Vaissetius tom. 3. Hist. Occit. pag. 497. et tom. 4. pag. 32.Parlamentum Burdegalense post exactos ex Aquitania Anglos institutum fuit a Carolo VII. Burdegalensibus,
qui se ultro regi dediderant, solemni pacto id obtinentibus anno 1451. Exinde erectum fuit
mense Maio anno 1460. eique Castellum Lomberiarum, vetus Ducum domicilium, pro sede
assignatum. Verum Burdegalensibus paulo post in rebellionem prolapsis, urbe recepta,
Parisiensi Parlamento subdita ea mansit, donec, Aquitaniæ ordinum precibus, rursum
Burdegalæ Parlamentum instauratum fuit a Ludovico XI. literis datis Chinone 12. Jun. ann.
1462. descriptis a Chopino lib. 2. de Domanio tit. 15. num. 6. ubi perperam Nicolaum
Gillium, et alios, Parlamenti Burdegalensis institutionem Carolo VII. adscribentes arguit.
Postea vero cum idem Rex Ludovicus Aquitaniæ Ducatum Carolo fratri in apanagium
concessisset literis mensis April. ann. 1469. idem Parlamentum Pictavum translatum fuit
mense Novembri insequenti, quia Parlamenta teneri et haberi non possunt in terris
apanagiatis : quo extincto mense Maio ann. 1472. rursum Burdegalæ institutum
fuit.
Parlamentum Rotomagense, ex Scacario, Curia suprema ita nuncupata, quod in ea urbe statarium
edixerat Philippus Pulcher ann. 1302. ad petitionem trium Normanniæ Ordinum erectum fuit a
Ludovico XII. literis 1. Octob. ann. 1499. quod in annum sequentem rejiciunt Chopinus lib.
2. de Dom. tit. 15. Hallianus, et alii.
Parlamentum Aquense ab eodem Rege institutum fuit litteris Lugduni mense Julio datis ann. 1501. aliis
datis Gratianopoli 26. Junii anno 1502. firmatis. Erat antea in urbe supremum Consilium,
quod Ludovicus II. Comes Provinciæ instituerat litteris datis mense Sept. ann. 1424. in
quibus illud appellat Eminens Consilium, uti habet Cæsar Nostradamus in Hist.
Provinc. pag. 563.
Parlamentum Gratianopolitanum a Ludovico Delphino, postmodum Rege XI. Caroli VII. filio, erectum fuit pro toto
Delphinatu, mense Junio ann. 1453. cum antea lites judicarentur supremo judicio a
Consilio judicum, erecto anno 1340. ab Humberto Delphino Viennensi. Vide Guidon.
Papæ Decis. 43. et 554.
Parlamentum Divionense, Burgundiæ Ducatu post Caroli Ducis obitum coronæ Francicæ adjuncto, ad trium
Ordinum supplicationem, erectum fuit a Ludovico XI. litteris Atrebati datis 18. Mart. ann.
1476. extinctum postea a Carolo VIII. certis ex causis, et Parisiensi unitum, rursum
instauratum fuit a Ludovico XII. Vide Chopinum, Chassaneum in proœm. ad
Consuetud. Burgund. etc.
Parlamentum Redonense, a Rege Henrico II. litteris datis ad Fontembellæ-aquæ mense Martio ante Pascha
ann. 1553. in Parlamenti Paris. acta relatis 4. Maii insequentis, erectum fuit,
conflatumque ex duabus, uti vocant, Cameris, quarum prior Redonensi in urbe, a 1. Augusti,
altera in Nannetensi, a 1. Februarii teneretur. Sed postmodum Carolus IX. ann. 1560.
Cameram Nannetensem Redonas transtulit. Diploma habetur in 1. vol. Statutorum regiorum
Fontanonis. Vide Thuanum lib. 10. Hist.
Parlamentum Palense, in Beneharnis, erectum fuit a Ludovico XIII. cum antea res et lites dirimerentur
in Curia Majore, seu plenaria deinde a Consilio supremo, uti pluribus
narrat Marca in Hist. Beneharnensi lib. 6. cap. 22. 23. 24. et pag. 348. 543.
Parlamentum Metense, erectum denique ab eodem Rege Ludovico XIII. mense Januario ann. 1633. translatum
deinde in Tullensem urbem literis Cantiliaci datis 10. Maii ann. 1636. rursum postea in
Metensem urbem remissum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum Tornacense institutum a Ludovico XIV. ann. 1669. nunc Duaci sedet.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum Dolense, dehinc Vesuntionem translatum erexit idem Ludovicus XIV. ann. 1674.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum Dumbense merito Francicis accensetur utpote a Francisco I. Reg. Franc. erectum ann. 1523.
cum Dumbenses, Carolo Borbonio eorum Principe partes Caroli V. Imperatoris tenente, sese
ultro Regi dedidissent. Lugduni sedit usque ad ann. 1696. quo exeunte Trevoltium
translatum est.Parlamentum Nigrum, Consessus Baronum de capitalibus criminibus cognoscentium, apud Hectorem Boethium
lib. 14. Hist. Scotor. pag. 305. Vide Placitum Lethiferum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum Indoctorum dictum Parlamentum Conventriæ habitum ann. 6. Henrici IV. Reg. Angl. de quo sic
Walsinghamus ad ann. 1404. pag. 413. n. 30 : Eo tempore Rex indigens (ut fertur) pecunia, convocavit regni proceres ad Parliamentum tenendum Coventre, circa festum S. Fidis virginis..... Direxit ergo brevia Vicecomitibus, ne quosquam pro comitatibus eligerent quovis modo Milites, qui in jure regni vel docti fuissent vel apprenticii. Sed tales omnino mitterentur ad hoc negotium quos constaret ignorare cujusque juris methodum : factumque est ita.
P. , 1766.
Parlamentum Laicale, apud Anglos, idem quod Parlamentum indoctorum. Chron. Angl. Th.
Otterbourne edit. Hearn. pag. 249 : Die sanctæ Fidis virginis coactum est parliamentum Coventriæ, sed sub brevi novi tenoris, ne scilicet eligerentur milites sive cives, qui gustassent aliguid de jure regni, sed omnino illiterati, propter quod merito postea parliamentum prædictum sortitum est nomen Parliamenti laicalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum Insanum nuncupatum Parlamentum Oxoniense habitum ann. 41. Henrici III. Reg. Angl. Th.
Blount in Nomolex. Anglic. ex MS. Bibl. Cotton. tit. Vitellius C. 9.Parlamentum, Placitum, seu servitium Placiti. Charta Gregorii IX. PP. ann. 1235. apud Ughellum
tom. 1. part. 1. pag. 84 :
Vos autem nostræ curiæ unius comestionis pabulum, Parlamentum etiam, nec non et hostem per maritima et Campaniam facietis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum, Quivis conventus, cœtus. Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6.
col. 251 : Saracenorum autem superbia a Christianis cognita, statim Patriarcha Consulibus dixit : facite Parlamentum. Et fecerunt, et in Parlamento Patriarcha sermonem super populum fecit.
P. , 1766.
◊ Pro congregatione
monachorum, occurrit in Charta ann. 1304. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 111. col. 1 :
Parlamentum seu capitulum faciant(Fratres ordinis Theutonici).
P. , 1766.
Parlamentum, Congregatio ad expeditionem bellicam. Servitia palatina et judicialia, quæ æque ac
expeditio debebantur. Charta ann. 1207. apud Cenc. inter
Cens. eccl. Rom. : Salvis..... expeditione et Parlamento, guerra et pace ad mandatum curiæ facienda.Alia ann. 1231. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 3. pag. 157 :
Item promiserunt et juraverunt facere hostem et cavalcatam, et Parlamentum dicto communi sancti Miniatis, quoties inquisiti fuerint ab regimine, quod pro tempore fuerit in dicto castro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum, Oratio, Gall. Harangue. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Reg. apud
Murator. tom. 8. col. 603 : Parlamentum Regis Caroli : Sciatis certissime domini Mitites, quod, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parlamentum, Judicium, sententia. Charta ann. 1501. ex Schedis Pr. :
Condemnationes factas in Parlamento novissime pronunciato.
Parlamentum. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 53. de Sacrista :
Ad Tertiam et Vesperos pulsatio signi in ejus est arbitrio, nisi Dom. Abbas sit ad Parlamentum, tunc enim petit licentiam.Id est forte, in parlatorio, seu locutorio. Hanc conjecturam firmat Hist. Monast. Beccensis MS. pag. 406 :
Michael monachus Becci..... obiit..... an. 1168. humatus in claustro ejusdem loci in arca quæ est in pariete inter capellam B. Mariæ et Parlamentum sacerdotum.Vide Parlamentorium.