« »
 
[]« Percursus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 267a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERCURSUS
PERCURSUS, Societas quædam inita inter duos dominos pro utriusque tenentibus seu hominibus : Gallis Parcours, entrecours. Percursus vero aut homines spectabat, aut pastionem animalium. Percursus hominum dicitur ea facultas concessa hominibus utriusque feudi, percurrendi seu migrandi ad utrumlibet feudum : ita ut si homo, vel tenens alicujus, dominum suum deserere velit, et ad alium dominum, quocum percursum ille habet, transire, id ei licet. Charta Petri Comitis Autissiodor. ann. 1205. in Tabulario Campaniæ Thuani fol. 196 :
Veritate super hoc inquisita didicimus Percursum esse inter dictas villas.
Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1215. ibidem f. 49 :
Concessimus alter alteri quod Percursus qui est inter quasdam villas nostras et suas suspendatur in 4. annos, ita quod interim nec homines nostri in terra sua, nec homines sui in nostra valeant retineri.
Tabularium S. Benigni apud Perardum :
Dederunt..... Percursum plenarium in omnibus terris suis, silvis, et planis, et pascuis.
Regestum Magnorum Dierum Trecensium ann. 1285. fol. 23 :
Dicebat dominus de Hans quod per compositionem olim inter ipsum ex una parte, et dom. Regem Navarræ Comitem Camp. ex altera factam, burgenses sui de Hans non habebant Percursum in terra domini Comitis Camp. dicens et asserens, quod si contingeret aliquem de ipsis burgensibus ire ad villas Comitis Camp. causa morandi, vel burgesiam faciendi ibidem, dictus dominus de Hans posset totam remasanciam ipsius burgensis retinere.
Dux Burgundiæ Divionensibus concessit, litteris ann. 1268.
le Parcours de ces qui san vouldront aler de Dijon sans la taille de la ville paier. En tele maniere que cil qui s'en voudront aler, soient hommes, ou femmes véves sans la taille de la ville paier por demorer aillors, san doivent aller devant la Tosseins, et doivent demeurer et tenir feu et leu et leur maisnie là où il iront ester, et fors de la baulie de la Tosseins jusque à la feste de la nativité S. Jean Baptiste : ne ne peuvent dedans cel terme tenir hostel à Dijon, etc. et ny peuvent venir que pour leurs affaires particulieres pour vendre [] leur bled ou leur vin, sauf que depuis la S. Jean jusques à la Toussains ils peuvent y venir avec tout leur mesnage pour leurs moissons et pour leurs foins, etc.
in Regesto feodor. Burgundiæ 2. part. pag. 134. De ejusmodi hominum percursu agunt Consuetudines, Trecensis art. 7. Vitriacensis art. 78. 79. et Senonensis art. 136. 138. Adde chartam ann. 1270. apud Roverium in Reomao pag. 282.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Percursus conditiones a voluntate dominorum, inter quos ejusmodi societas inita erat, pendebant ; hinc pro diversis locis varias exstitisse colligere est ex allatis. Idem docet Charta conventionis inter Hugonem III. Burgund. Ducem et Manasserum Lingonens. Episc. ann. 1188. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 1008. ubi percursus in eo positus videtur ut dominus nihil exigere possit ab homine servo alterius domini qui feminam suam de corpore in uxorem duxit, quamdiu eorum liberi apud patrem manserint :
Quod ego nichil possum capere in homine Lingonensis Episcopi manente Castellioni vel in castellaria, propter mulierem meam, dum liberi manebunt cum patre existentes de manupastu et familia patris. Ipse Episcopus similiter nichil poterit capere in homine meo propter mulierem suam, dum, etc.
Vide supra Intercursus, Gloss. Jur. Gall. voce Parcours, et Procursus 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Burgenses de Percursu, Bourgeois de Parcours, in Consuet. Senon. art. 137. 138. 139. 140. Iidem qui Burgenses Regis. Vide in Burgenses, et laudatum Gloss. ibid.
Spectabat etiam percursus facultatem datam hominibus in alieno feudo operas faciendi, ut est in Consuetudine Nivernensi cap. 12. art. 1.
Percursus in pastionibus, erat facultas ponendi pecudes suas, et eas pascendi, in alterius domini, quocum percursus erat, pascuis. Tabularium S. Benigni Divion. :
Dedit Canonicis... usus suorum nemorum ad construenda ædificia, Percursus quoque in eisdem nemoribus, et pasnaticum, etc.
Guido VI. Dom. Lavalli in Tabulario Abbat. de Rota :
Do et concedo præterea omnibus bestiis suis, exceptis capris, Percursum nemorum meorum.
Vetus Inquesta in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 118 :
Dominus Montisfortis non potest ponere porcos in defenso nisi suos, donec pasnagium sit acceptum : postea vero Percussum (sic) dare potest cui voluerit in defenso, absque vendere.
Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 80 :
Dedit perpetualiter in foreste sua de Burceio pasnagium et Percursum centum porcorum in glande et filgeria.
De percursu in pascuis agunt Consuetudines Comitat. Burgundiæ cap. 16. art. 103. et Lotharingiæ tit. 15. art. 1. Præcursus, pro percursus, habetur in Chronico Besuensi pag. 660. ut Procours in Consuetud. Nivernensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Percursus, Districtus, territorium. Charta hominii a Petro Com. Autiss. præstiti Durando Episcopo Cabilon. ann. 1216 :
Inquisivi autem per bonos et legitimos viros quod hæc sunt de feodo suo, Baignaus, Bellumvidere, Vitres, Branchegenouilles, Landes et Ricy, et ultra, et quidquid continetur in Percursu S. Vincentii et magnum terragium apud Molesmes.
Occurrit rursum in Charta hominii Mathildis Comit. Nivern. ann. 1237.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Percursus, Præstatio quæ in avena exsolvebatur, forte ob concessum a Domino jus Percursus, ut conjicit D. Secousse in Notis ad Litteras Aalaydis Burgund. Comit. ann. 1231. inter Ordinat.[] Reg. Franc. tom. 4. pag. 221 :
Inveni ipsum dominum (Vergei) habere magnam justiciam et parvam in eadem villa (d'Eschemone) si clamor venerit ad prepositum suum, et albergariam semel in anno, que recipi debet communiter ab omnibus hominibus totius ville et Percursus in quolibet manso usque ad tres quartellos avene ad mensuram currentem apud Belnam, si facultas aderit ; sin autem, minus.