« »
 
[]« Potestativum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 441a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTESTATIVUM
POTESTATIVUM, Idem quod Potestas, Dominium, Seigneurie. Glossæ Basilic. : Ποτεστάτίϐουμ, αὐτεξούσιον. Charta ann. 1066. in Tabulario Ecclesiæ Narbonensis :
Dicebat Vicecomes (Narbonensis Bernardus Berengeri) tenere se Capitolium, et quædam alia ad fevum : justitias vero et balhias, et forcias.... per Potestativum.
Charta Pontii Comitis Tolosani apud Catellum in Comit. Tolosan. pag. 89 :
Damus similiter totum alodium et totum Potestativum de Ecclesia et omni parochia, etc.
Occurrit ibi pluries. Charta Aimerici Vicecom. Narbon. ann. 1202. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 50 :
Pro amore Dei convenio ubique deffendere, custodire, et manutenere in omni meo Potestativo, et per totam terram meam, et per omnia loca, in quibus potestatem habeam, etc.
Alia Guillelmi Archiepiscopi Narbon. ann. 1251 :
Inhibuit.... quod Clerici non emant alodia in suo Potestativo.
Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. edit. a Baluzio cap. 4 :
Neque terminum, neque terram, nihilque quod jure Potestativo permaneat, nullatenus contradicat, neque abstrahere audeat vel celare.
Vide Posse 3.