« »
 
[]« Præventi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 475c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAEVENTI
PRÆVENTI, dicebantur qui subitanea et improvisa morte decedebant : quinam vero potissimum sic nuncupabantur, et qua ratione habiti fuerint, docent Constit. Udalrici Episc. Patav. apud Hansiz. tom. 1. Germ. sacræ pag. 565 :
Insuper Synodi immediate prelibate morem amplectentes, declaramus apud plebanos, et ecclesiarum rectores circa Preventorum mortem hunc servari modum : quod si quis Christi fidelis devote circa festa Pasce penitentie et Eucharistie sacramentum percipit, et si dando operam rei licite, gratia exempli, si feriata die exerceret piscaturam, amputaret ligna in silva, vel eundo per pontem casu precipitaretur, aut alias ex permissione divina subito dies suos clauderet extremos, quod talis non censeretur Preventus. Si vero talis, etiamsi hujusmodi sacramenta in Pasca suscepisset, daret operam rei illicite, ut si daret se ad latrocinia, concitaret seditionem, vel tumultum ; sive piscaretur, vel mercaretur die festivo, aut Sabbatum preter necessitatem a sanctis Patribus, et ab Ecclesia institutum ex contemptu publice solveret ; aut si prostratus ægritudine recusaret penitentie, Eucharistie, ac sacre Unctionis sacramenta sus cipere. Et tunc si tali casu precipitaretur, censetur Preventus, et nequaquam, ut is, qui ad festa Pasce negligit recipere predicta sacramenta penitentie et Eucharistie, ad ecclesiasticam sepulturam veniet admittendus, cum tales, et similes in peccato publico reperiantur decedere mortali, et inde ecclesiastica sepultura ipsis in majorem cederet dampnorum accumulationem.
Vide in Intestatio.