![[]](img/image.png)
«
3 preces » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 484a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECES3
3. PRECES. Cum Episcoporum electiones liberæ quodammodo viderentur, eosque spectare, penes
quos id juris erat, Principes tamen, partes suas variis modis interponebant. Nam
inconsultis iis electionem inire fas non erat ; et, si facta esset electio, regius
requirebatur assensus. Sed et interdum electoribus quempiam e familiaribus eligendum
proponebant, ac pro eo
preces se offerre dicebant, de qua formula exstant aliquot
Diplomata Henrici III. Regis Anglor. apud Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag.
922 :
Rex B. Archiepiscopo Cantuar. sal. Cum progenitores nostri Reges Angliæ
Episcopatus regni Angliæ libere consuevissent conferre, ac postea gratis concessissent,
quod Cathedrales et Conventuales Ecclesiæ liberas haberent electiones, salvis tamen
eisdem progenitoribus nostris, et eorum hæredibus Precibus suis justis et honestis de
viris prudentibus et idoneis ibidem præficiendis, etc.
Infra :
Et quia si
præsens negotium, quod ita nobis cordi est, ad vota monachorum procederet, tanta nobis
et hæredibus nostris immineret exhæredatio, et regiæ dignitatis offensa, quod omnes
Ecclesiæ Cathedrales, in quibus Religiosi potestatem obtinent eligendi, nobis invitis et
Precibus nostris et hæredum nostrorum penitus exclusis, abjectis etiam et recusatis
nobilioribus et peritioribus Clericis, qui ad Pontificalem dignitatem provehi solent, et
quorum consilio et industria ardua regni et Ecclesiæ negotia tractari saluberius
consueverunt, ex seipsis exemplo consimili sibi Episcopum assumerent, etc.
Has
vero
preces, imperiosas et
armatas vocat alicubi Matth. Paris, qui et illud
Poëtæ adducit :
...... Stricto supplicat ense potens.
Preces Primariæ, ita dicitur jus, quod habet Imperator Coronatus ex antiqua consuetudine in
omnibus Cathedralibus Ecclesiis atque etiam Monasteriis per Germaniæ regnum unius Canonici
pro arbitrio nominandi, quem Collegium recipere debet. Charta Caroli IV. Imper. ann. 1350.
a Marquardo Frehero edita :
Cum itaque nobis tam de jure, quam de antiqua et
approbata consuetudine a divis Romanorum Imperatoribus et Regibus prædecessoribus
nostris hactenus observata competat, quod ex Coronationis nostræ solenniis ad Romanorum
regnum, quæ in nobis nutu divino dudum sunt completa, in quolibet Monasterio in Imperio
constituto unam tantum personam, virtute Primariarum Precum nostrarum ad beneficium
Ecclesiasticum facere possimus promoveri, etc.
Alia Venceslai Imper. ann. 1376.
ad Rupertum Comitem Palatinum Rheni :
Concedimus per præsentes, quod in omnes
Primarias Preces ratione nostræ Coronationis in Romanorum Regem, hodie videlicet die 6.
mensis Julii Aquisgrani divina favente clementia solenniter susceptæ, per civitatem et
diœcesim Spirensem et Wormatiensem tam de jure ab antiqua consuetudine divis Romanorum
Regibus nostris antecessoribus et nobis competentem porrigere valeas et debeas, in
singulis tam Cathedralibus quam Collegiatis et Conventualibus Ecclesiis et Monasteriis
utriusque sexus, tam secularium, quam regularium personarum, nec non ad Prælatos, et
alias personas Ecclesiasticas quascumque, etiamsi Pontificali vel alia præfulgeant
dignitate, in dictis civitatibus et diœcesibus, sicuti easdem Preces per
nos porrigere possemus, jus et potestatem porrigendi hujusmodi Preces nobis competentes
in tuam personam omni forma et jure, quibus melius fieri poterit, plenarie transferendo,
etc.
Gobelinus Persona in Cosmodr. æt. 6. cap. 94 :
Postquam Joannes
depositus fuit de Papatu, Rex dedit gratias ad beneficia expectativas, eo sub colore,
quod ipse de consuetudine antiqua haberet Primarias Preces in qualibet collatione
beneficiorum ad Ecclesiasticas personas spectante.
Prostat liber in Germania
editus de ejusmodi Primariis Precibus. Vide Pfeffinger. ad Vitriar. lib. 3. tit. 2. § 8. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem jure
gaudet nunc Francorum Rex in jucundo regni adventu, cum scilicet jure regali in
Cathedralibus et Collegiatis ecclesiis canonicum instituit. Vide hac de re Dictionarium
Arestorum Brillonii. Antiquius est privilegium, quo ad hæc usque tempora usi sunt Reges
Francorum in monasteriis regalibus, laico sub nomine
Oblati præbendam monachalem
assignandi.