« »
 
[]« 2 presbyterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 489c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERIUM2
2. PRESBYTERIUM, Collegium presbyterorum, vel concessus et Conventus Presbyterorum unius diœcesis, Concilium, [] seu potius Synodus. Hesychius :
Γηρουσία, πρεσϐυτέριον, πλῆθος γερόντων.
Lucæ 22. v. 66 :
Συνήχθη τὸ πρεσϐυτέριον τοῦ λαοῦ.
Act. 22. v. 5 :
Καὶ πᾶν τὸ πρεσϐυτέριον.
Adde 1. ad Timot. cap. 4. v. 13. Πρεσϐυτερίου συνέδριον, apud S. Basilium Epist. 319. ad Innocent. S. Cyprianus Epist. 35 :
Et desolatam per lapsum quorundam Presbyterii nostri copiam gloriosis Sacerdotibus adornaret.
Idem Epist. 46 :
Omni actu igitur ad me perlato, placuit contrahi Presbyterium.
Adde Epist. 49. Liberius Papa in Epistola de exilio suo :
Sicuti teste est omne Presbyterium Romanæ Ecclesiæ.
Collatio Carthag. I. can. 130 :
Adeodatus Episcopus dixit, In diœcesi mea est ordinatus, ex Presbyterio meo est, etc.
Epiphanius Cypri Episcopus :
Ordinavimus Presbyterum, et iisdem verbis, quibus antea suaseramus, impulimus, ut sederet in ordine Presbyterii.
Epistola Bonifacii PP. apud Holstenium in Collect. Romana :
Quæ (epistola) Presbyterio universo complacuit.
S. Hieronymus in Esaiæ cap. 3 :
Et nos habemus in Ecclesia nostra Senatum nostrum, cœtum Presbyterorum.
Vide Baluzii Notas ad Vitas PP. Avenion. pag. 1408. et Indicem tomi 1. Epist. Rom. Pontif. edit. Coustantii v. Presbyter.