![[]](img/image.png)
QUARANTENUM, Quadragesima pars.
Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 53. ex Cod. reg. 4659 :
Statuimus quod omnes molendinarii non possunt pro moutura accipere ultra Quaranteiram.In editis vero lib. 1. rubr. 25. art. 1 :
Statuimus quod nullus molendinarius pro molitura debeat accipere ultra Quadragesimam partem eorum quæ molentur.Charta ann. 1229. ex eod. Cod. :
Concedimus ut nomine molturæ accipiatur Quarantenum sive quadragesima pars bladorum.Alia ann. 1381. ex Tabul. Massil. :
Omnia quæ venduntur ad cannam, diminuatur canna de Quaranteno, et vendentes solvant sex denarios pro libra.Vide Quarentenum.