« 1 recognitio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 048a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECOGNITIO1
1. RECOGNITIO, est literarum obligatio insinuata, sive de recordo, testimonium perhibens,
debitorem sive recognitorem, creditori sive recognizato, debere talem pecuniæ summam.
Cowellus lib. 3. Instit. Juris Angl. tit. 22. § 4. Gallis Reconnoissance, Anglis
Cognisance. Vide Nomolexicon Thomæ
Blount in voce Recognizance. Charta Regiensis ann. 1361. ex Schedis
Præsidis :
Et pro competenti valore illarum faciatis eis obligationes, Recognitiones et necessarias cautelas super pecuniis talhiarum ipsarum.Charta Normannica apud Radulfum de Diceto ann. 1190 :
Nulla fiet Recognitio in foro seculari, super possessione, quam viri religiosi, vel quæcunque Ecclesiasticæ personæ 20. annis vel amplius possiderint. Similiter nulla fiet Recognitio, si carta vel alio modo eleemosynatam esse possessionem probare poterint, sed ad Ecclesiasticos judices remittentur.Vetus Inquesta in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 130 :
Habebat et dominus Vernonis omnia alia placita et justitias, excepto placito ensis, et exceptis Recognitionibus.Charta Communiæ Rotomagensis ann. 1207 :
Et habeant etiam placita de hereditatibus et catallis suis et conventionibus factis Rotomagi, et infra banleugam, salvis curiis dominorum, qui ibi terras habuerint : qui domini habent curias hominum suorum in villis tenendas usque ad Recognitionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In hisce
posterioribus locis Recognitio non est literarum obligatio, ut explicat Cangius,
sed Inquisitio per legales homines selectos facta, quæ Recongnoissant dicitur in
veteri Consuetudine Normannica cap. 92 : Et ces Enquestes qui courent par briefz sont appellées Recongnoissant.Hæc autem Brevia, per quæ currere hic dicuntur hujusmodi Inquisitiones enumerantur cap. 91. ejusdem Consuetudinis :
Il y a ung brief de nouvelle dessaisine, aultre de mort d'ancesseur, l'aultre de eschaete, l'autre de mariage encombré, l'autre de douaire, l'autre de presentement d'Eglise, l'autre de fief et de gage, l'autre de fief et d'establie, l'autre de surdemande, l'autre de fief lay et d'omosne, l'autre de lignage nyé et l'autre d'heritaige.In his omnibus locum habent Recognitiones seu Inquisitiones legalium hominum e quorum testimonio hæ causæ dirimuntur. Id illustrari potest Literis Philippi Aug. ann. 1208. vel 1209. ubi agit de patronatu Ecclesiarum Normanniæ, apud tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 27. et seq. :
Noveritis quod super Recognitionibus Ecclesiarum per quatuor presbyteros et quatuor Milites, presentibus Archiepiscopo vel Episcopo loci, vel persona loco eorum per litteras patentes transmissa, et Baillivo nostro ad certum locum, de communi assensu electum, ad assisiam de qua inter eos convenerit, faciendis, ubi intervenerit contentio inter ecclesiasticas et laicas personas, vel inter ecclesiasticas et ecclesiasticas personas de Ecclesia vacante, vel non vacante ; si Archiepiscopus, vel Episcopus, lite mota, Ecclesiam illam alicui contulisset, hæc est voluntas nostra, quod videlicet partibus ad certam diem convocatis, et quatuor Presbyteris, ab Archiepiscopo, vel Episcopo, vel eorum assignato, sicut premissum est, et quatuor Militibus a Baillivo nostro ad Recognitionem datis, et illis diligenter examinatis ab ipsis et aliis, quos secum viderint evocandos, parti illi remaneat præsentatio Ecclesiæ, in quam plures illorum octo concordabunt.Si quis plura volet de modo procedendi in hisce Inquisitionibus, adeat laudatam veterem Consuetudinem Normanniæ cap. 93. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eadem
significatione passim occurrit vox Recognitio in Chartis Normannicis et Anglicis.
Charta Communiæ Rotomag. apud tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 308. col. 2.
et pag. 309. col. 1 : Si quis fecerit clamorem de terra, super alium clamans dabit vadium et plegium sequendi clamorem, et si postea facta fuerit Recognitio de terra illa, et clamor sit convictus per Recognitionem de falso clamore, remanebit in misericordia Majoris et Communiæ, de quinquaginta novem solidis Andegav.Kennettus in Antiq. Ambrosden. ad ann. 1206. pag. 168 :
Abbas de Egnesham debet unum palefridum pro habenda Recognitione duodecim legalium hominum de vicineto de Erdinton.Et ad ann. 1210. pag. 173 :
Ricardus de Camwil et Eustacia uxor ejus debent unam marcam pro habenda Recognitione novæ assisæ de libero tenemento suo Wrechwic versus Egelinam de Curtenai.Vide Glossarium ejusd. Kennetti et Nomolexicon Thomæ Blount in voce Recognizance et infra Recognitores. Philipps. Histor. Jur. Angl. tom. 2. pag. 129. sqq. § 37.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud satis
scio an eadem, aliane notione Literæ Roberti Comitis Atrebat. ann. 1293.
insertæ Literis Johannis Franc. Regis apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. pag. 262 :
Periculis evitandis providere volentes, necnon et fraudibus, quæ ex eorum evenit cirographis... auctoritatem prestitimus et prestamusProbabiliter satis intelligit Editor mercedem pro declarationibus conventionum aliorumve inter partes actorum apud Judices factis ; sed non minori fortean probabilitate hic etiam per Recognitiones intelligi possent Inqusitiones, quarum, cum opus est, præcipiendarum his literis facultas datur Scabinis Audomarensibus : quod utcumque confirmari potest sequenti voce Explectamenta, quæ de quovis actu juridico melius, ut reor, intelligitur, quam de quocumque salario judicibus tribuendo. Si autem Explectamenta sint quivis actus juridici, verisimile omnino est Recognitiones esse species hujusmodi actuum, quæ, ut videtur, aliæ esse non possunt, quam Inquisitiones Normannicis Anglicisve non absimiles. Huic conjecturæ etiam favet Anglorum et Audomarensium proximitas. Quis enim nesciat in provinciis parum distantibus easdem plerumque voces usurpari, easdem vigere consuetudines ?(Scabinis S. Audomari,)ut sigillum habeant, quo utentur(utantur)et uti valeant ad convenciones omnes, coram iis initas, sigillandas, necnon Recogniciones et alia explectamenta quecumque, que ex eorum causis, seu subditorum ipsorum, vel aliorum quorumcumque, poterunt evenire.
P. , 1766.
◊ Hanc interpretationem
rursum firmare non abs re fuerit. Charta S. Ludov. ann. 1267. ex Reg. 30. Chartoph. reg.
ch. 379 : Cum ob istud vocabulum, Recognitiones suprascriptionum, inter nos et abbatem et monachos Fiscannenses dissentio mota esset, quia nos dicebamus omnes inquestas, inquisitiones et Recognitiones per hujusmodi vocabulum ad nos pertinere debere, ipsis in contrarium asserentibus et dicentibus ad ipsos omnes Recognitiones, inquestas et inquisitiones, quocumque nomine censeantur, pertinere debere, exceptis Recognitionibus quæ per brevia fiebant : Nos auditis rationibus dictorum abbatis et monachorum Fiscannensium, volumus et concedimus quod ipsi in pace habeant et teneant in curia sua omnes inquestas, inquisitiones et Recognitiones de omnibus rebus, quæ in terris suis et locis sibi subditis evenient, exceptis solummodo Recognitionibus, quæ per brevia hactenus usitata in Normannia fient, quas nobis retinemus.
P. , 1766.
◊ Altera vero Cangiana
scilicet notione, qua Recognitio est Literarum obligatio, accipi videtur in Lit.
ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 562 : Cum in curiis nostris regiis Tholosæ et in vicaria dicti loci certi clamores per litigantes ibidem fieri consueverunt, ex quibus clamoribus et pro quolibet... ab altera partium debentur nobis quinque solidi ;... verum quia ex hoc nullæ Recognitiones fieri consueverunt, sed solum parvi cartelli parti solventi clamorem antedictum tradi consueverunt, etc.