« Reinvestire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 104a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REINVESTIRE
REINVESTIRE, Investire denuo seu in possessionem iterum mittere. Chronicon Farfense apud
Murator. tom. 2. part. 2. col. 555 :
Deinde per judicium ipsorum judicum Reinvestivit me de ipso castello, ac fecit breve testatum ac reversus est Romam.Additam. ad Chronicon Casaur. ibid. col. 973 :
Judices judicaverunt, quod Reinvestiretur suprascriptus præpositus... de omnibus rebus de Valva, et aliis rebus, quæ in ipsa Reinvestitione continebantur, per quam ante Reinvestitum fuit suprascriptum monasterium.Litteræ Alvisi Atrebat. Episc. ad Lucium II. PP. apud Baluzium tom. 5. Miscell. pag. 422 :
Uxore etiam sua, quam sibi ablatam esse dicebat, antequam causam separationis ingrederetur, Reinvestiri petiit.Rursum occurrit in Literis Eugenii III. PP. ibid. pag. 424. Vide Investire et Vestire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reinvestitio, In possessionem iterata missio, in iisdem Literis Eugenii III. pag. laudata :
Absque ulla Reinvestitione causam ipsam hinc inde diligenter audias, et remota appellatione definias.Rursum occurrit apud Johannem VIII. PP. Epist. 293.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reinvestitura, Idem quod simplex
Investitura, Missio in
possessionem. Bulla Leonis IX. PP. pro Canonicis Eccles. Tull. apud P. Benoit
Histor. Tull. pag. cxxii : Si enim vestros homines, cujuscumque sexus fuerint, de villis vestris contigit exire, nulli personæ, nullo banno sit licitum illos retinere ut suos, nec de illorum posteritate, ubicumque fuerint, fiat, sicut vulgo dicitur belle, Reinvestitura ; sed quocumque ierint, liceat eos vobis veluti prius possidere.Vide in Investitura.