« 4 relevatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 109c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELEVATIO4
4. RELEVATIO, Refectio, sumtio cibi. Memoriale Visitatorum Monasterii Mellic. ann. 1451. in
Chronico ejusdem Cœnobii pag. 426. col. 2 :
Die Parasceves pro Relevatione fratrum detur singulis aliquid coctum, videlicet prodium (brodium) de furfure, vulgariter Stob, vel de pisis, non tamen nisi sale conditum.Charta ann. circiter 1055. apud Martenium tom. 1. Ampliss. Collect. col. 437 :
Hac ergo de causa Ecclesiarum omnium quas Cœnobitæ (S. Vincentii Cenoman.) tunc habebant, vel habituri erant, synodales exactiones, circuitiones, Relevationes omnes, excepto illius forisfacti vadimonio, ubi Ecclesiæ convenit reconciliatio, ab episcopali jure et dominio in monachorum jus et dominium libera auctoritate transtulit et habere concessithic idem esse quod relevia seu relevamenta, dicitur in Onomastico ad calcem tomi 9. ejusdem Ampliss. Collect. sed cum hic agatur de juribus Episcopi in subditas Ecclesias, inter quæ jura nuspiam, si bene memini, recensentur relevia, sæpissime vero procurationes seu refectiones, malim hic relevationes interpretari procurationes, refectiones, seu jura pastus, quam relevia. Vide Procuratio 1.(Gervasius Cenoman. Episcopus.)Relevationes
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Relevatio Appellationum, Gall. Relief d'appel. Vide supra Relevamentum 2.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Relevatio Expensarum, Earum restitutio, compensatio. Visitatio Simonis Archiep. Bituric. ann. 1285.
apud Stephanotium tom. 13. Fragm. Hist. MSS. pag. 389 : Priori ad Relevationem expensarum procurationis prædicati dedit sex libras Turonenses.Vide Relevatio 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Relevationes Feminarum, Mulierum. Purificationes post partum, cum primum eunt ad Ecclesiam, et
quidquid ex his purificationibus obvenit Sacerdotibus, Gallice Relevailles.
Chartularium Monasterii S. Sulpitii Bituric. fol. 22. Eudoni abbati S. Sulpitii Evrardus
concedit omne fevum presbyterale intra et extra ecclesiam Nobiliacensem, hoc est, offerendam, sepulturam, baptisterium, Relevationes feminarum, benedictiones sportarum et nuptiarum, visitationes infirmorum, confessiones, etc. Charta Hugonis Episc. Autissiod. ann. 1143. pro Canonicis Clameciaci et Capellano parochiæ :
De visitatione, de baptismo et de peris totum ipsius erit... et de Relevationibus mulierum, quidquid illa obtulerit, suum. De nuptiis prandium habebit.Vide Purificatio et Relevata.
Relevatio Monetæ, Tributum a vassallis et tenentibus domino
solutum unoquoque triennio ut monetam non mutaret.
Relevatio monetæ, quæ tertio anno a nobis exigitur, in Charta Ludovici Junioris Regis Franc. ann. 1159. apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 216. Vide Monetagium.