![[]](img/image.png)
1. RETINENTIA, Gall. Retenue. Esse de
alicujus Retinentia, dicitur, qui
alicujus obsequio addictus est, familiaris, domesticus. Statuta secunda Roberti I. Regis
Scotiæ cap. 34. § 2 :
![[]](img/image.png)
Nec aliquis gerens robas domini, nec aliquis de consilio suo, vel Retinentia sua, etc.Chronicon Anglic. Thomæ Otterbourne pag. 203 :
Occurrerunt sibi plures domini et valentes cum suis Retinentiis, nullis tamen animo nocendi Duci Lancastriæ.Et infra :
Confestim venerunt plurimi de familia patris sui et sua propria Retinentia.Vide Retentio et Retenementum.
P. , 1766.
◊ Quæ ad victum et
vestitum necessaria sunt, ab aliquo recipere, Gall. : Etre entretenu par quelqu'un.Vide infra Retinere 2.