« »
 
[]« 2 retinentia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETINENTIA2
2. RETINENTIA, Eadem notione atque supra Retenuta 2. Stat. pro reformat. regni Navar. ann. 1322. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 437. r° :
Castellanus dicti castri habeat decem homines, et pro quolibet homine quinque raficia tritici et viginti solidos per annum, ultra Retinentiam consuetam, quæ est de decem hominibus, quinquaginta raficia tritici et decem libras Turon. et sic erit tota Retinentia de viginti hominibus, centum raficia tritici et viginti libras Turon...... Item cum castrum Doro haberet majorem Retinentiam quam deceret, fuit ordinatum, quod dictum castrum habeat pro Retinentia totius anni lx. sol. et xv. raficia tritici.
Hinc patet ea voce non præsidiarios milites tantum, sed et eorum stipendia et ad victum necessaria, scriptores significasse. Vide Garnisio in Garnire.