«
2 ripaticum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 192b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPATICUM2
2. RIPATICUM,
Tributum, quod accipitur in ripis, Ugutioni : scilicet pro ripis, seu
aggeribus, cujusmodi sunt
Torsiæ Ligeris, continendis, vel
tuendis, ut
loquitur Siculus Flaccus pag. 15. vel pro mercibus quæ exponuntur in ripis : vel denique
pro facultate ripas tenendi ad subvehendas naviculas. Ugutionis explicationi favet
Capitulare 1. ann. 819. cap. 17. in quo vetantur exigi telonia,
cum necesse non est
fluvium aliquem per pontem transmeare, vel ubi navis per mediam aquam aut sub pontem
ierit, et ad Ripam non appropinquaverit, neque ibidem aliquid emptum vel venundatum
fuerit
. Capitul. ann. 821. cap. 1 :
Volumus.... ut nullus teloneum exigat,
nisi in mercatibus, ubi communia commercia emuntur ac venundantur, neque in pontibus,
nisi ubi antiquitus telonea exigebantur ; neque in Ripis aquarum, ubi tantum naves
solent aliquibus noctibus manere, etc.
Diploma Sigeberti Regis Austrasiæ apud
Henschenium in S. Sigeberto 1. Febr. § 2. num. 27 :
Telonium.... tam quod navalis
evectio conferebat, quam undique negotiantium commercia in telonio, aut quolibet
Ripatico ex ipsis portubus superius nominatis in fisco nostro solebat recipere,
etc.
Charta Caroli M. apud Will. Hedam in Albrico Episc. Trajectensi :
Et
cum ea Ripaticum illum super Lekia et Iselam.
Adde M. Chronicum Belg. pag. 47.
Charta ejusdem Caroli M. pro Ecclesia Veronensi apud Ughellum :
Navilia telonia,
quæ Ripaticos vocant.
Alia ejusdem Regis tom. 5. pag. 1561 :
Seu etiam
per Padum, sursum vel deorsum navigando Ripaticum tollendo, etc.
Charta Ludovici
Pii ex Tabulario Fossatensi fol. 8 :
Neque quod vulgo dicitur Ripaticum, neque
rotaticum, aut pontaticum, vel portaticum, etc.
Alia ejusdem Ludovici apud
Ughellum tom. 4. pag. 789 :
Debitum reipublicæ, quod est Ripaticum et palifictura,
etc.
Charta Caroli C. apud Doubletum pag. 806 :
Nec non
forestam aquaticam a fluvio Saure usque Cambreias cum Ripaticis, quam nunc usque nostra
visa est dominari potestas, atque indulgemus omnes exactiones regias in aqua cuicumque
potestati subditi sint Ripatici, sive in terra, quemadmodum olim Reges tenuerunt,
etc.
Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1118. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 19.
ch. 70 :
Nemo teloneum, neque quod vulgo Ripaticum, nec rotaticum, etc.
Charta ann. 1345 :
Possunt habere et tenere molendina in flumine Tanegri...
solvendo Ripaticum consuetum, videlicet minas 10. et stop. 10. pro quolibet
molendino.
Infra,
Ripagium id juris vocatur. Vide Fletam lib. 2. cap. 66. §
17. Occurrit passim in Chartis aliis, apud Godefridum monach. S. Pantaleon. ann. 1167.
Ughellum tom. 2. pag. 18. tom. 5. pag. 411. 600. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 513.
apud Doubletum in Histor. Sandionysiana pag. 656. 732. Hemeræum in Academia Paris. pag.
33. Beslium in Episc. Pictav. pag. 28. Guichenonum in Episc. Bellicensib. pag. 32.
Chiffletium in Trenorchio pag. 193. et alios. His adde, quæ habet Andreas Dandulus in
Chron. MS. ann. 1003 :
Et probantibus non debere solvere pro Ripatico in Venetia,
nisi solum Duci 200. libras lini.
Adde ann. 1205. Sabellicus Decade 1. lib. 4.
Hist. Venet. pag. mihi 108 :
De porteriis solvendis, quæ et Ripatica
vocant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Repaticum, Idem quod
Ripaticum. Charta Pippini Regis apud Stephanotium tom. 2.
Antiquit. Pictav. MSS. pag. 406 :
Nullus ab eis cespaticum, Repaticum,
pulveraticum..... temptet inquirere.
Rivaticus, in Chartis Caroli Simplicis, et Joan. XV. PP. apud Vassorium in Histor.
Noviomensi pag. 680. 734. et in Charta Lotharii Regis, apud Doubletum pag. 787. in alia Dagoberti Regis Franc. ann. 632. apud eumd.
Doubletum pag. 656.
Ribaticum, in Chartis Arragonensibus apud Joannem Dametum in Hist. Regni Balearici pag. 203.
207. 266. et in Præcepto Odonis Regis Franc. pro
Ecclesia Gerund. ann. 891. Appendice Marcæ Hispan. col. 828. Adde Donationem ann. 1054.
ibid. col. 1100.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ribaticus. Charta Eboli Comitis Pictav. ann. 25. Caroli Regis, apud Stephanotium tom. 3.
Antiquit. Pictav. MSS. pag. 342 :
Concessimus de nostro, ut dictum est, beneficio
eidem viro Rotardo Abati (Nobiliaci.)
Ripagium,
Rivagium, ex Gallico
Rivage, quomodo hæc præstatio vocatur. In
Tabulario Monasterii Deip. Santonensis, Ostensius D. Talaburgi dimittit eidem Monasterio,
Ripuagium, et quidquid consuetudinis habebat in navibus B. Mariæ afferentibus vel
referentibus aliquid per Talleburgum
. Tabularium Angeriacense f. 244 :
Quidquid erat nostri juris in obedientia eorum, quæ vocatur esnenda, sive sit
teloneum, sive Ripagium, sive venditio, etc.
Regestum Constabulariæ Burdegal.
fol. 37 :
Omnis navis onerata sale, solvit de Rivagio 12. den.
Charta
Raymundi Guillelm. de Aguto D. Toloni ann. 1224 :
Mercatores vero teneantur dare
antiquam lesdam et usitatam, vel usaticum, vel Ripagium antiquum, et nihil ultra.
Sententia arbitralis inter Raimundum Berengarium
Comitem Provinciæ et Commune Massiliæ ann. 1225. ex Schedis Præsidis
de
Mazaugues :
Quod ipse Comes debeat habere quartam partem liberam et
expeditam, sine aliquo onere... de omnibus gausidis
et obventionibus seu redditibus quæ..... Commune Massiliæ perceperit in
dicto castro.... scilicet in Rippagiis, gabellis, vel piscariis, vel bordigalis, sive
portu, etc.
Literæ Humberti Dalphini pro Ecclesia de Romanis ann. 1348. apud
D.
Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 276. n. 16 :
Quodque Ripagium dicti
fluminis Izaræ ab utraque parte de Rivo-sicco usque ad Monasterium vetus fuit et est
per dictum tempus et a tempore prædicto, dictæ Ecclesiæ de Romanis, etc.
Vide
ibi notam
y. Tabular. Vosiense f. 18. v :
Quod si stagnum vel molendinum
inter mansum Verni et mansum del Tell et mansum nostrum della Peireira fecerint
monachi Vosienses, damus Reipatge de eodem manso nostro.
Recensio jurium
castri Auzeti ann. 1394. e Regesto
Armorum Cameræ Comput. Provinciæ f. 70 :
Cum.... planis, montibus, territoriis, tenementis, confinibus, fluminibus,
Ripagiis, domibus, bactenderiis, grangiis, vineis, pratis, etc.
Charta ann.
1380. apud Baluzium Hist. Arvern. pag. 173 :
Una cum omnibus jurisdictionibus et
justitiis altis, mediis et bassis, meris et mixtis imperiis, feudis...... pascuis,
Rippatgiis, salzedis, nemoribus, garenis, charreriis, manobriis, scamnis.
In
hisce duobus posterioribus locis forte posset solum intelligi Ripa, littus, ora, nostris
etiam
Rive, Rivage, non tributum in ripis solvendum, ut certe
Ripagium
accipiendum est in Statutis Montis-regalis pag. 247 :
Item statutum est quod
quilibet teneatur defendere, juxta possessionem suam, Ripagium et aqueirolos, seu
gighetos, ita quod dicta aqua non vadat seu discurrat in possessionem suam, sub pœna
solidorum xx. et todidem pro emenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rippacatgium, Eodem significatu. Homagium Comiti Armaniaci præstitum ann. 1418. e Schedis D.
Le Fournier :
Cum suis paxeriis, rippariis, Rippacatgiis, fravateriis,
aquis aluviis, aquæductibus, et aliis juribus.
Rivagium, Eadem notione. Charta Richardi Regis Angl. pro
fundatione Monasterii Sarmaciæ Ordinis Grandimont. ann. 1192. apud Marten. tom. 1.
Anecdot. col. 647 :
Sint semper liberi et immunes per totam jurisdictionem
nostram a venda et pedagio, telonio, passasagio, Rivagio, fossagio ; foagio,
etc.
Similia leguntur in alia ejusdem Regis Charta pro fundatione Monasterii
Parci Rotomag. ejusd. Ordinis eod. anno, ibid. col. 649. Charta ann. 1266. ex Archivo
Buzeii :
Geraudus Chaboz valletus dominus Radesiurum... dedit B. Mariæ de Buzeio
decem libras annui redditus super costumas suas de Rivagio navium in Bugnio reddendas
singulis annis.
Charta Philippi IV. Reg. Fr. ann. 1308. ex
Regesto 2. ejusdem Regis num. 9 :
Item Rivagium de Janzi 4. solid. annui reditus
æstimatum.
Regestum Peagiorum Parisiens. tit.
Du Rivage de Seine :
Se home à Paris achete vin en greve, et il le met en son celier, il doit maille
de Rivage, etc.
Infra :
Tout avoir, qui entre en l'eaue, ou isse de
l'eaue, chacun fardeau doit obole de Rivage.
Recensio redituum Castelli Petræfontis ann. 1300. e
Bibl. Regia :
Item à Jausi vintrages de vins et rouage de vin dou mui 1. den. et
Rivage de vin, dont en paie pour chascun batel une obole.
Vide
Ribagium suo loco.
Riparius, Cui
Ripaticum competit, vel qui illud colligit. Charta Volfgeri Patriarchæ
Aquileiensis ann. 1205. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 238 :
Stabilimus etiam
et confirmamus eidem Monasterio tres stationes... scilicet in foro
Aquileiensi super ipsam ripam fluvii Narisæ, juxta Venetiarum stationes. Unde neque
Advocato, neque Vicedomino, neque Ripario, neque alicui personæ magnæ sive parvæ aliquod
obsequium quovis ingenio vel debeant vel impendant.