« »
 
[]« 14 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA14
14. ROTA, Via, iter publicum, Gall. Route. Charta ann. 1210. apud Ughel. tom. 1. Ital. sacr. edit. ann. 1717. col. 554 :
A S. Paulo Branca Ursina directo per castellare de Lame usque ad flumen Clentis, et ab alvo Clentis usque ad Rotam[] franciam, et a Rota francia per collem Lupi usque ad flastram, etc.
Vide supra Rotaria 2.
Rota Adipis, in Tabulario S. Theofredi Velavensis. Vide Rota 7.
Rota Auri. Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 143 :
Argentaria de Lebena quotidie valet, ut dicitur, tres Rotas argenti depurati, quæ valent tria millia Soldanos, solutis operariis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota Bibliothecæ, f. Pluteus ; in Bibliothecis enim nonnunquam habentur plutei versatiles, quos Rotas haud ita inepte, vocare potuerunt. Statuta Monasterii S. Claudii ann. 1448. pag. 52 :
Statuimus et ordinamus, quod pro conservatione præfatorum librorum fiant et construantur in præfata libraria de emolumentis officii sacristiæ prædictæ, ut supra pro reparationibus unitis seu uniti banci, Rotæ et scamna, et inde cum catenis eisdem affigantur.
Vide Rota 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota Judæorum, Circulus, quem in vestibus ut a Christianis secerni possent, deferre cogebantur. Statuta Ecclesiæ Ruthenensis apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 769. art. 15 :
De Judæis statuimus, ut in civitatibus et castris et aliis locis insignibus, et non in aliis, habitare permittantur, et ut omni tempore in medio pectoris Rotam portent, ut propter hoc a populo Christiano discernantur.
Adde Statuta Ecclesiæ Nemausensis ibidem col. 1064. art. 14. Vide Judæi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota in Navibus. Vide Roda 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota Piscium, Multitudo, ni fallor, a Germanico Rotte, Turba. Charta ann. 1087. apud Baluzium Hist. Tutel. col. 428 :
Si quando autem Rota piscium ingressa fuerit, ex ipsis quoque habebunt partem suam.
Vide Rota 8.
Rota Porphyretica, Camera Romæ ; cujus pavimentum ex marmore Porphyretico Rotæ figuram efformabat ; unde Camera ipsa nude Rota dicta est, ut apud Normannos Scacarium, quod Camera, in qua judicia exercebantur, Scacarii instar, marmoreis tabellis distingueretur. Petrus Diac. lib. 4. Chronici Casin. cap. 37. de Henrico Imperatore :
Cum in Rotam Porphyreticam venisset, positis utrisque sedibus, consedere.
Neque, opinor, alia est ab ea, quam Rotam Romanam dicimus, ubi agitantur publica judicia, quorum Decisiones circumferuntur : quam sic dictam volunt quidam, quod ibi Auditores, ut vocantur, Rotæ alternatim sedeant judicentve ; aut quod apud ipsos versentur præcipua totius orbis Christiani negotia. Curiam hanc instituit Johannes XXII. Papa. Scribit Goldastus lib. 2. Alamannicor. pag. 5. Raath Germanis Rotam, et Cameram significare, hincque Rotwilam, oppidum Helvetiorum appellatum, quod in eo esset Camera judiciorum Imperialium, quæ postea Spiram translata est : eademque ratione Rotam Romanam dictam.
Curia Rotæ sacri palatii apostolici Avenionensis
memoratur in Statutis ejusdem urbis lib. 2. rubrica 2. art. 1. in qua
teneatur deinceps curia, saltem semel in hebdomada die Mercurii
. Aliquot aliæ sunt civitates in Italia, in quibus etiam Rotæ celebrantur, ut Genuæ, etc.
Rota Cum Tintinnabulis, Quæ in ædibus sacris appendi ad parietem versus latus altari, et volvi solet ad elevationem hostiæ. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 104 :
Præterea fecit vir venerabilis Athelwoldus quandam Rotam tintinnabulis plenam, quam auream nuncupavit, propter laminas ipsius deauratas, quam in festivis diebus ad majoris excitationem devotionis reducendo volvi constituit.
[] Huc spectat, quod habetur in Concilio Nicosiensi ann. 1340. cap. 4 :
Item statuimus et ordinamus ac etiam mandamus omnibus Episcopis Græcis, et aliis Præsulibus quarumlibet nationum, et Sacerdotibus earumdem, quod debeant ordinare quoddam signum quo possit omnibus audientibus divinum officium notum esse, illa hora, qua perfecerint Corpus Christi, quando celebrant in altari : ita quod illo tempore Corpori Christi exhibeatur reverentia tam debita, quam devota.
Adde Statuta Willelmi Episcopi Parisiensis cap. 15. et Synodum Wigorniensem ann. 1240. cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rotarum Tritura, Datium, Teloneum. Vide Rotaticum.