« »
 
SAGUM 1, SAGUM 2, SAGUS 2.
[]« 1 sagum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 272b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGUM1
1. SAGUM, vel Sagus, Militare indumentum quod armis superinduebatur, Gallis proprium, ut testantur Varro, Diodorus Siculus, et alii. Ejus forma quadrata erat seu quadrilatera : unde quadrati sagi dicuntur Afranio. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 24 :
Sagum, Gallicum [] nomen est : dictum autem Sagum quadrum, eo quod apud eos primum quadratum, vel quadruplex erat.
Nectebatur illud fibula circa humerum. Varro apud Nonium :
Cum neque aptam mollis humeris fibulam Sagus ferret.
Plutarchus :
Αὐτὸς σάγον ἐϰπεπορπημένος μέλανα.
Diodorus Siculus :
Ἐπιπορποῦνται δὲ σάγους ῥαϐδωτοὺς, ἐν μὲν τοῖς χειμῶσι δασεῖς, ϰατά δὲ τὸ θέρος, ψιλούς.
Erant igitur hiberna saga, ut Auctor est Diodorus, densiora, ex lana scilicet crassa et villosa, uti describuntur a Strabone lib. 3. et 4. Sagum vero æstivum fuit levius cujusmodi describitur a Statio lib. 7. Thebaïd. :
Et rubet imbellis Tyrio subtegmine thorax.
Ubi Lactantius :
Tyrio subtegmine, id est, sub veste purpurea videbatur splendor loricæ.
In Concilio Liptinensi et Capitulari 1. Carlomanni cap. 7 :
Presbyteri et Diaconi Sagis Laicorum more
uti vetantur, ut et in Epist. 105. Bonifacii Archiepisc. Moguntini :
Interdiximus servis Dei, ne pompato habitu, vel Sagis, vel armis utantur.
Chronicon Fontanellense cap. 10 :
Erat autem de secularibus Clericis, gladioque quem Semispathium vocant, semper accinctus, Sagaque pro cappa utebatur, etc.
Sed legendum sago. Ejusmodi saga militaria intellexit Alcuinus lib. de Offic. Divin. :
Sicut solent habere milites tunicas lineas sic aptas membris, ut expediti sint dirigendo jaculo, tenendo clypeum, librando gladium.
Et Adalbero Laudunensis Episcopus in Carm. ad Robertum Reg. Franc. :
Et vestis crurum tenus est, curtata talaris,
Finditur anterius, nec parcit posteriori,
Ilia baldringo cingit strictissima picto.
Vide Dissertat 1. ad Joinvillam, Martinium, Pitiscum in Lexicis, et Henr. Dodwell. de Parma equestri edit. Oxon. ann. 1713.
Saga Fresonica, Quæ brevissima fuisse innuit Monachus Sangall. lib. 1. cap. 36. lib. 3. cap. 41.
Pallia Fresonica
, eodem lib. cap. 14. Bonifacius Moguntinus Archiep. Epist. 42 :
Quare non transmisisti vestimenta, quæ debuisti mittere de Fresarum provincia ?
MS :
Mantel ot cher que teissirent Frison.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagum Scutulatum. Vide Scutulata et Martiniii Lexicon in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagum, Vestis seu penula viatoria, qua pro itineris necessitate maxime muniebantur Hippocomi seu ii qui equorum cursus publici curam gerebant. Vide Cod. Theod. tit. 5. de Cursu publico leg. 37. 48. 50. et ibi Gothofredum.
Sagarius, Negotiator, Sagorum venditor veteri interpreti Juvenalis Sat. 6. v. 589. Saganarius ibi legitur Maio in Glossar. novo : Saga vendenti, Saganario mercatori.
Sagum. Annales Francorum Fuldenses ann. 888 :
Ob id ergo et a Rege est clementer susceptus, nihilque ei antequæsti regni abstrahitur. Excipiuntur curtes, navum et Sagum.
Vide Pertz. ad hunc locum Script. tom. 1. pag. 406.
[]« 2 sagum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 272c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGUM2
2. SAGUM, Saga, Sagia, Saia, Saium, Panni species, Gall. Saie, unde Picardis nostris Saieteur, Saiarum confector. Academici Cruscani :
Saia, specie di panno lano, il piu sottile, e Saia drappata dicono a una sorte di panno lano fino, chiamato dai forastieri Peluzzo di Siena.
Sagum. Adalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 3 :
Cappam vero de Sago, et pelliciam.
Infra :
Cæterum capella, hroccus, sive cuculla de Sago unde [] hroccus fieri possit, ad arbitrium Prioris erit.
Hariulfus lib. 3. cap. 3 :
Fanones ad offerendum auro parati 14. ex brandeo 3. ex pallio 15. Saga ad patenas ferendas 4. pallia 78. etc.
Saga. Vetus Rotulus ann. 1267 :
Pro 2. coopertoriis et 8. ulnis et dimid. de Saga pro caligis, 94. ll.
Will. Thorn. ann. 1254 :
Quod pro liberatione 20. tunicarum, quæ ante illud tempus erant de Saga, fieret liberatio in festivitate S. Augustini 20. tunicarum de bono bruneto, etc.
Saia. Hugo de S. Victore lib. 2. de Claustro animæ :
In illos etiam qui tunicis induuntur, voluptas pedem posuit, non quod camisiis induantur, sed quodam delicato panno, qui vulgo Saia vocatur.
Charta Octaviani Card. pro Senensibus Canonicis apud Ughellum tom. 3. pag. 634 :
Cappam apertam de Saia scilicet, et cottam vel camisiam superaneam, etc.
Teloneum S. Bertini MS. :
Carteia Saie 11. den.
Adde Rainardum Abbatem Cisterciensem in Institut. cap. 83.
P. Carpentier, 1766.
Saiere appellatur Pannus sericus, quo in sacra liturgia utuntur, vulgo Echarpe. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 197. r° :
Item un dras reiez pour le letri, et autre à couvrir l'autel, et la Saiere à la platene.
Vide Sagum 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saya, in Epitome Constitut. Eccl. Valent. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 175 :
Muzas panni nigri ex Saya nigra lividi seu viridis coloris fodratas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sayo, Vestis ex ejusmodi panno, in Conc. Tarracon. ann. 1591. inter Hisp. tom. 4. pag. 615. Locus est in Scotatus.
Sagia. Chronicon Fontanellense cap. 15 :
Pallia diversa 12. Sagiam unam, fanones duos, etc.
Veteres Schedæ apud Mabillonium :
Hoc est casula fuscana renelena 1. Sagia fusca 1. caligas albas 4. Sagia de haira 1. etc.
Saxum. Statuta Ordinis S. Gilberti de Sempringham pag. 771 :
Sorores laicæ tunicas subtiles de Saxo lude pro infirmitate sui corporis habentes.
Forte leg. Sayo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Say, in Computo ann. 1425. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 574 :
In bolt rubei Say.... propter anabatam faciendam iv. sol. viii. den.
[]« 2 sagus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 273a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGUS2
2. SAGUS, Sagum, Stragulum lecti. Papias : Sagum, stragulum, coopertorium. Gloss. Gr. MS. Reg. cod. 1673 : Σάγὸν, περιϐόλαιον, σϰέπασμα. Aliud cod. 930 : Σάγη, περιϐόλαιον, σϰέπη. Gloss. Græc. Lat. : Σάγος, Sagus, Σάγιον, Lodex, Gaunacum. Varroni, dicitur fuisse majus Sagum et amphimallon. Exod. cap. 26 :
Facies et Saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi.
Ubi Græcus interpres δέῤρεις τριχίνας habet. Marcellus Empiric. cap. 22 :
Aliquandiu jaceat, et cooperiat se Sagis.
Adde cap. 26. Cassianus[] lib. 5. de Cœnob. Instit. cap. 31 :
Cujus infirmitatis obtentu Sagum habere coactus sum.
S. Hieronymus Epist. 22. cap. 15. de Cœnobitis :
Non licet dicere cuiquam, Tunicam et Sagum, textaque juncis strata non habeo.
Acta S. Thyrsi Mart. cap. 5 :
In Sagis grossis et rusticanis involvuntur corpora eorum.
Vita S. Benedicti Anian. Abb. cap. 3 :
Sagum, in quo jacuerat, perferens.
Chron. Fontanellense :
Ad Sagos 15. in lecta mittendum lib. 2. et semis.
Adalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 3 :
Cottum, aut lectarium, sive Sagum in tertio anno accipiant.
Regula Magistri cap. 81 :
In lectis habeant in hyeme singulas mattas, et Sagos tomentarios singulos, et lænas.
Warnerius MS. in Caprum Scottum Poetam et Monachum :
Sit Sagus lecto, capiti capitale jacendo,
Matta sit, et læna, non requies nimia.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 13 :
Cum vero infirmus morti proximus propinquaverit, ad terram super Sagum ponat.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Similiter quicunque de dormitorio aut lenam, aut Sagum, aut capitale, aut quamlibet supellectilem sine licentia regulari subripuerit, in omni loco careat consortio fratrum, sicut fur, etc.
Occurrit in Regula Solitariorum cap. 50. in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 88. 94. in Vita S. Opportunæ cap. 4. apud Sur. 22. April. in libro Epistolar. S. Bonifacii Mogunt. Epist. 92. apud Altfridum in Vita S. Ludgeri Episc. Mimigard. n. 11. Gregorium Turon. lib. 9. cap. 35. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saga, Eadem notione, in Mirac. S. Cuthberti sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 276 :
Hic cum quadam die lænas sive Sagas, quibus in hospitali utebatur in mari lavasset, etc.
Ubi Saga legendum monet Mabillonius, quæ a lænis distinguntur in Regula S. Benedict. cap. 55.
Sagellum, Eadem notione. Capitulare triplex Caroli M. ann. 808. cap. 5 :
Ut nullus præsumat aliter vendere et emere Sagellum meliorem duplum, 20. solidis, et simplum cum 10. solidis.
Vita S. Eugendi Abb. cap. 2 :
Paleis vero lectuli ineventilatis multo tempore, vilique Sagello constrictis, pellicioque superposito conquievit.
Utitur etiam Auctor Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis num. 5. 6. Adde Smaragdum in cap. 55. Regulæ S. Benedicti.
Sago Jactari, Ludus veterum, quo scilicet distento sago impositus aliquis in sublime jactatur, apud Suetonium et Martialem, et in Collatione Legis Mosaicæ tit. 1. qui Sagatio, παλμός, dicitur in Gloss. Lat. Gr. uti observatum a Petro Pithœo. Nostri Berner eadem notione usurpant, a veteri voce Gall. Rerne, ut vult Cujacius quæ Sagum sonat. Vide supra Berniscrist.