« »
 
[]« Scholæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 349a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCHOLAE
SCHOLÆ, generaliter dicebantur ædificia, ubi convenire solent homines plurimi, aut studendi, aut præstolandi, aut conferendi, aut alterius rei gratia, quod probare conatur Henricus Valesius ad lib. 14. Ammiani : ita ut a loco deinde eorum, qui in hisce scholis consistebant, catervæ Scholæ appellatæ fuerint : verbi gratia Scholæ Palatinæ, seu cohortes variæ[] ad Palatii et Principis custodiam destinatæ, quæ singulæ in suis Scholis excubabant, quarum dignitas varia fuit, pro modo stipendiorum, quæ merebant, ac gradus, quem eæ obtinebant. Nam, ut ait Vegetius lib. 2. cap. 21 :
quasi in orbem quemdam per diversas cohortes et diversas Scholas milites promovebantur, ita ut ex prima cohorte ad gradum quempiam promotus vadat ad decimam cohortem, et rursus ad ea crescentibus stipendiis cum majore gradu per alias recurrat ad primam.
S. Ambrosius in Epist. 1. ad Corinth. cap. 1. initio :
Scholæ enim sunt, quæ positis in se dant dignitatem, ut loci honor hominem faciat gloriosum, non propria laus.
Procopius lib. 4. Gothic. cap. 27 :
Ἀρχοντά τε ϰαθεστήσατο ἑνὸς τῶν ἐπὶ τοῦ παλατίου φυλαϰῆς τεταγμένων λόχων, οὕσπερ σχόλας ὀνομάζουσιν.
Alii Scholas dictas putant propter disciplinam, qua eæ regebantur : atque ut Scholæ publicæ, ipsique adeo Scholastici in varias Scholas, quas Classes vulgo dicimus, pro facultatum, quæ in iis docebantur, varietate distinguebantur, ita schola Palatina in varias classes distributa erat, suis singulas nominibus appellatas. Quo spectant hæc ex Epistola Episcopor. Franciæ ad Ludov. II. Reg. cap. 12 :
Et ideo domus Regis Schola dicitur, id est, disciplina : quia non tantum Scholastici, id est, disciplinati et bene correcti sunt, sicut alii ; sed potius ipsa Schola, quæ interpretatur disciplina, id est, correctio dicitur ; quæ alios habitu, incessu, verbo et actu, atque totius vanitatis continentia corrigat.
De Palatina Schola sic Corripus lib. 3. num. 5. vers. 158 :
Acciti proceres omnes Scholaque Palati est
Jussa suis astare locis, etc.
At contra Alemannus ad Procopii Anecdota, scholas ejusmodi dictas censet, quod, qui in iis militabant, quasi σχολάζοντες, seu a bellico opere vacantes, et veluti feriati milites, ad pompam tantum in palatiis militarent, uti describuntur ab Agathia lib. 5.
Atque hæ Palatinæ Scholæ omnes erant sub dispositione Magistri officiorum. Senator lib. 6. form. 6. de Magistro officiorum :
Ad eum nimirum Palatii pertinet disciplina, ipse insolentium Scholarum mores procellosos moderationis suæ terminis prospere disserenat.
In Notitia Imperii recensentur Scholæ istæ Palatinæ
sub dispositione viri illustris Magistri officiorum
, scilicet
Schola scutariorum prima, Schola scutariorum secunda, Schola gentilium seniorum, etc
. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1509.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola de Rege, Idem quod Schola Palatina. Chartam apud Moretum Antiquit. Navarræ pag. 333. testes subscribunt
Schola de Rege et de suos germanos testes Sancio Galindonis et Joseph testes, et omnes qui fuerunt in exercitu Regis, testes
.
A Scholis Palatinis, Scholæ nomen transiit ad militiam civilem, seu civilium Magistratuum ac dignitatum, quarum major erat numerus : erant enim Scholæ Silentiariorum, Exceptorum, Chartulariorum, Agentium in rebus, et aliæ, de quibus passim in utroque Codice, et in Notitia Imperii. Transiit denique vox eadem ad Ecclesiasticos ordines. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Adextratorum. Vide supra in Addextratores.
L. Henschel, 1840–1850.
Schola Palatina Romæ mediis temporibus dicebatur, quæ vulgo Studium curiæ. Vide Savin. Histor. Jur. [] Roman. med. temp. tom. 3. cap. 21. § 119.
Schola Cantorum, quæ Schola nude in veteribus Consuetudinibus Floriacensis Monasterii pag. 404. dicitur, pro Cantorum Ecclesiæ ordine, de qua egimus in vv. Cantor, Cantus. Ea notione legitur etiam in Rituali MS. Eccl. Cathedr. Tolosanæ :
Benedicat Episcopus aquam simpliciter, prout fit in dominicis diebus,.... quo facto inchoat, Scola prosequente, antiphonam, asperges me, etc.
Hinc, qui præerat, dictus Magister Scholæ Cantorum, Præcentor. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 5 :
Fuit autem consuetudo, ut Magister Scholæ designaret pridie singulis quod responsorium cantare deberent in nocte Nativitatis Christi.
Idem porro, qui Prior Scholæ Cantorum, in Epistola 43. Pauli PP. ad Pipinum tom. 3. Histor. Francor. et in Ordine Rom. 1. num. 7. apud Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 7. Vide in Scholares.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Crucis, Eorum scilicet qui in processionibus Cruces præferunt. Cencius Camerarius in Ord. Rom. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 182 :
Quidquid super Crucem offertur, Scholæ Crucis debet esse.
Vide in Crux.
Schola Dominica, Ordo Ecclesiasticus. Rabanus lib. 3. de Instit. Cleric. cap. 18. de Grammatica :
Hanc itaque Scholam dominicam legere convenit, quia scientia recte loquendi, et scribendi ratio in ipsa consistit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Guidonum. Vide Guido.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Lectorum. Vide in Lector 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Mappulariorum, Eorum nempe qui mappam lavaturo porrigunt. Cencius supra laudatus pag. 173 :
Deinde dominus Papa intrat sacrarium, et exuit planetam : ubi Schola mappulariorum, et cubiculariorum habent aquam calidam paratam ad abluendos pedes dom. Papæ.
Schola Regionaria. Benno Cardinalis in Vita Hildebrandi, seu Gregorii VII. PP.
Poppo Prior Scholæ Regionariæ cum omnibus suis Subdiaconis
. Vide Regionarii.
Schola Sacerdotum dicta per excellentiam Congregatio Clericorum Ecclesiæ Veronensis. Vide Ughellum tom. 5. Ital. Sacræ pag. 751. 752.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Stimulati. Cencius pluries laudatus pag. 128 :
Majorentes vero mantellis sericis et baculis, qui vocantur Schola stimulati, custodientes processionem, ne aliquis se intromittat.
Pag. 140 :
Delungariis quoque, id est, præfectis navalibus, et majorentibus, qui dicuntur Schola stimulati, et ceteris laicis principibus.
Rursum pag. 198 :
De Majorentibus, qui Stimulati dicuntur. Majorentes autem ad curiam accedere non debent pro servitio aliquo faciendo, seu pro alio, nisi in die coronationis dom. Papæ, qui, dum equitat, baculos habentes in manibus viam parant, multitudinem populi removendo : propter quod ipsa die comedere debent cum Dom. Papa. Iidem etiam majorentes Stimulati Schola vocantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Virgarum, vel Virgariorum. Idem Cencius pag. 204 :
Et quiescit (Papa) lecto ibi a Schola virgarum prædicto modo aptato.
Scholæ Monasticæ passim etiam memorantur, in quibus scilicet, qui ad monachicam vitam instituebantur, quos Pueros vulgo vocabant, iique ut plurimum ex iis quos Oblatos nuncupabant, in literis humanioribus et Theologicis secundum ætatis cujusque capacitatem informabantur. Conventus Aquisgran. ann. 817. cap. 45 :
Ut Schola in Monasterio non habeatur, nisi eorum qui oblati [] sunt.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Si uxor ejus Ufisia supervixerit, eum teneat vita sua : et si filium habuerit, mittatur in Schola Monasteriali ; deturque ei portio hæreditatis meliorata inter fratres suos, sanctoque Andreæ perveniat.
Vita S. Meinwerci cap. 52 :
Juvenes et pueri strenue instituebantur norma regulari,... omniumque litterarum doctrina.
Scholas in Monasterio, nisi eorum qui oblati sunt
, vetat Collatio Abbatum habita Aquis sub Ludovico Pio cap. 45.
Scholas Claustrales
vocant Eckehardus junior cap. 1. pag. 36. et Eckehardus Minimus de Casibus S. Galli cap. 7. quibus opponuntur, iisdem
Scholæ Canonicæ
, id est, Canonicorum : seu, ut aliis placet, in quibus pueri seculares extra Claustrum a Monachis literis instituebantur. Cujusmodi fuere Scholæ a Theodoro Studita institutæ, de quibus Scriptor Vitæ Nicolai Studitæ edit. a Combefisio pag. 895. de Scholis Monasticis agunt Aimoinus in Vita S. Abbonis Floriac. Abbat. cap. 1. Petrus Damian. lib. 2. Ep. 18. sub finem, Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ann. 890. et lib. de Viris illustr. Ord. S. Benedicti cap. 6. Browerus lib. 1. Antiq. Fuldensium cap. 9. 10. 11. Miræus in Originibus Monast. Lucas Acherius in Notis ad Vitam B. Lanfranci Archiepisc. Cantuar. pag. 35. etc.
Schola Monasterii, pro ipso Monasterii conventu, in Epistola Johannis XIII. PP. in Bullario Cluniacensi cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola Christi, dicitur Monasterium, in dialogo Euticii et Theophili a Johanne Cordesio cum quibusdam Hincmari Rem. opusculis edito.
Schola, pro Dormitorio Monachorum, in Concilio Turonensi II. can. 14.
Scholas in villis et vicis habere jubentur Presbyteri apud Theodulphum in Capitul. cap. 20. et Attonem Episc. in Capitulari cap. 61.
Scholas publicas in Episcopiis a Carolo Magno primum institutas, et deinde a successoribus vel ab Archiepiscopis, in quibus literis imbuerentur Clerici, docent Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 5. ejusdem Caroli M. Epistola seu Constitutio, edita a Sirmondo tom. 2. Concil. Gall. Charta ejusdem Caroli M. pro fundatione Episcopatus Osnabrugensis apud Miræum in Cod. donat. piar. pag. 48. Addit. 2. Ludov. Pii cap. 5. Concilium Cabilon. II. cap. 3. Parisiense sub Ludovico Pio lib. 3. cap. 13. Capitulare Aquisgranense n. 789. cap. 72. Capitulare Theodulfi cap. 19. 20. Conventus Aquisgran. ann. 817. cap. 45. Helgaudus in Roberto Rege Franciæ initio, Herimannus de Restaurat. Ecclesiæ Tornacensis cap. 1. Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 160. Adam Bremensis cap. 57. Vita S. Meinwerci Episcopi Paderbornensis apud Gretzer. ad Philippum Eystetensem pag. 187. Petrus Damian. lib. 3. Epist. 8. initio, etc. Vita S. Stephani Abb. Obazin. apud Baluz. tom. 4. Miscell. pag. 72 :
Itaque natus et adultus (Stephanus) præceptoribus traditur, ut in Schola Ecclesiæ litteris sacris imbueretur.
Celebris imprimis fuit Schola Turonica, ut ex Formul. antiq. Promot. Episcop. colligitur :
Item : ubi didicisti ? item ipse : in Schola Turonica liberalibus disciplinis erudiendus traditus sum.
Scholæ vero jus, seu eam tenendi in ejusmodi villis, inter jura dominica recensetur : adeo ut dominos laicos id sibi asseruisse, et Presbyteris ademisse colligatur in Charta Balduini de Radueriis, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. [] 180. pro Ecclesia Thwinhamensi :
Ut dignitatem suam plenam, et omnes suas liberas consuetudines in omnibus rebus honorifice habeant, sicut antiquitus semper habere solebant, villæ scilicet ipsius Scholam, suam liberam curiam cum soce et sace, tol, et then, etc.
Alia Henrici I. Regis Angliæ pro Prioratu Huntedunensi ibid. pag. 26 :
Et Capellam Castelli de Huntendon cum pertinentiis suis, et Scholam ejusdem villæ, ita ut nullus aliquam infra Huntedonscira absque illorum licentia teneat.
Vide Epist. 44. Alexandri III. PP. apud Sirmondum.
Schola, Confratria, Sodalitas, societas. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. § 105. not. D. Andr. Dandulus in Chron. MS. ann. 1110 :
Dum igitur Venetias applicassent,... in monasterio S. Georgii corpus (S. Stephani) devotissime collocarunt : sub cujus vocabulo innumeri cives Scholam celeberrimam perfecerunt.
Vide eumdem ann. 1113. Vetus Charta apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Mediolanensis Basilicæ pag. 691 :
Si pro sepeliendis corporibus defunctorum Abbas vel Præpositus a defunctorum propinquis, qui ad Scholas suas pertinent, ad sonandum tintinnabulum invitati fuerint, illa pars, ad quam prædicta Schola pertinuerit, pulsandi tintinnabulum liberam potestatem habeat.
P. Carpentier, 1766.
Escole, eadem acceptione, in Lit. ann. 1394. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 686.
P. Carpentier, 1766.
Schola S. ambrosii, Quæ societas hac appellatione fuerit donata, docet ex Cod. MS. Bibl. Ambros. Muratorius tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 858 :
Vegloni apparent in ecclesia et processionibus, cum eorum cottis et sacerdotalibus birettis et vestibus. Mulieres etiam viduali habitu et velatæ, in solemnibus missarum offerunt sacerdoti celebranti panem et vinum ad instar Melchisedech. Sed mulieres numquam intrant chorum : immo sacerdos celebrans venit usque ad portam chori, ibique earum oblationes recipit. Et vulgariter appellatur Schola S. Ambrosii. Et quotiescumque fiunt aliquæ processiones, eis interveniunt cum particulari vexillo suæ crucis. Prior vero horum defert pluviale temporibus debitis, et flagellum S. Ambrosii.
P. Carpentier, 1766.
Schola, Collegium, societas quorumvis artificum. Charta ann. 943. apud Murator. tom. 6. earumd. Antiq. col. 455 :
Vel cunctos et consortes nostros Scolæ piscatorum Patoreno, seu filii et nepotibus nostris, qui in ipsa Scola ad pisces capiendos permanere voluerint.
P. Carpentier, 1766.
Scholæ Rex. Vide supra in Rex.
Scholæ, dictæ Judæis, eorum Synagogæ, ut habet Rigordus in Philippo Aug. ann. 1182 :
Nam omnes Synagogæ Judæorum, quæ Scholæ ab ipsis vocantur, ubi Judæi sub nomine fictæ religionis causa orationis quotidie conveniebant, prius mundari jussit.
Matth. Paris ann. 1253 :
Et acclamatum est in Schola Judæorum Londinensi, quod Abbas et Conventus memoratus quietus est ab omni hujusmodi debito, etc.
Charta Benedicti Episc. Massil. ann. 1244. ex Tabul. Episcopat. Massil. :
Confirmamus vobis (Judæis) Scolam quæ dicitur Scola Mejana, et aliam Scolam quæ dicitur Scola Major, quæ Scolæ sunt in villa inferioris Massiliæ, et Scolam quæ est in civitate episcopali Massiliæ.
Charta Ludovici Reg. Siciliæ ann. 1385 :
Item confirmant dicti Domina et Rex ac Comites Judæis in dicta urbe Arelatis habitantibus..... domos, carrerias,..... et Scolam in qua celebrant [] eorum officia. Escole
etiamnum Synagogam vocant Judæi Avenionenses.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schola, pro Secta, apud Pancirolum lib. 1. Thesauri var. lect. cap. 77.