«
3 secretarium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 386b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUM3
3. SECRETARIUM, Ædicula seu camera vice exedræ templo seu ædi sacræ adjuncta,
in
qua sacra Ecclesiæ ministeria reconduntur, et in qua etiam Sacerdotes et Clerici,
priusquam ad sacra procedant, vestes Ecclesiasticas induunt. Vetus Inscriptio in Ecclesia
Viennensi :
Ex voto Flavius Lucanius vir Consularis cum suis fecit de proprio
basilicam, Secretaria atque porticum.
Charta Reginardi Episcopi Biterr. ann. 933. inter
Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 127 :
Et quantum ibidem ad
pertinendum est, id est in ecclesia S. Petri in sacris Secretariis, cimeteriis,
etc.
Ordo Romanus :
Cum vero Ecclesiam introierit
Pontifex, non ascendit continuo ad altare ; sed prius intrat in Secretarium sustentatus
a Diaconibus, etc.
Beda lib. 2. Hist. Eccl. cap. 1 :
Sepultus vero est
corpore in Ecclesia B. Petri Apostoli ante Secretarium.
Innocentius III. PP.
lib. 2. de Myster. Missæ cap. 5 :
Cum autem stationalis solennitas celebratur,
Romanus Pontifex cum sex præfatis ordinibus processionaliter ad altare
progreditur.
Willelmus Malmesbur. lib. 1. de Gestis Pontificum :
Missa
cantata, sicuti erat vestibus sacris indutus, Secretarium ingressus est.
◊ In
Secretariis porro recondi solita ministeria
sacra, seu vasa, vel vestes sacras, testatur Paulinus Epist. 12. ad Severum,
in
Secretarium Ecclesiæ :
Hic locus est, veneranda penus qua conditur, et qua
Promitur alma sacri pompa ministerii.
Leo Ost. lib. 3. Chron. Casin. cap. 26. (al. 28.) :
Juxta cujus absidam,
bicameratam domum ad thesaurum Ecclesiastici ministerii recondendum extruxit : quæ
videlicet domus Secretarium appellatur, eique ejusdem nihilominus operis alteram, in qua
Ministri altaris præparari debeant, copulavit.
Vita B. Alcuini sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 157 :
Custos denique sepulcri S. Martini, providebat qui ceram et vestimenta omnia
quæ ad ipsam basilicam pertinebant, intrans cum candela accensa Secretarium, quo ista
servabantur, etc.
Vide Descriptionem nostram Ædis Sophianæ,
ubi de Scevophylacio.
◊ In Ecclesiarum
Secretariis interdum considebant
Episcopi et Sacerdotes de rebus Ecclesiasticis deliberaturi, et sic Concilia et Synodos
agebant. Synodus Carthag. ann. 525 :
Carthagine in Secretario basilicæ S. Martyris
Agilei, cum Bonifacius Episcopus Ecclesiæ Carthaginensis cum Coëpiscopis suis diversarum
provinciarum Africanarum consedisset, etc.
Synodus Arelatensis :
Cum
Arelate in Secretario Ecclesiæ convenissemus, etc.
Concilium Aquisgranense II.
factum dicitur
Aquisgrani palatii in Secretario basilicæ sanctæ Genitricis Dei Mariæ,
quod dicitur Lateranis, anno Incarnationis D. J. C
. 836. Concilium Arelatense II.
cap. 15 :
In Secretario Diacono inter Presbyteros sedere non liceat.
Gregorius Turonensis lib. 5. cap. 19 :
Recedente vero Rege ad metatum suum, nos
collecti in unum sedebamus in Secretario basilicæ B. Petri.
Capitula Caroli C.
tit. 26 :
Hæc sunt nomina Episcoporum, qui anno Incarn. D. 860. Non. Juniis in
Secretario basilicæ S. Castoris consideraverunt cum nobilibus Laicis firmitatem, quam
gloriosi Reges nostri Hludovicus et Karolus atque Hlotarius inter se fecerunt,
etc.
Guillelmus Biblioth. in Hadriano II. PP. pag. 227. de Legatis Basilii Imp. :
Huic sanctissimo Papæ Hadriano cum Episcopis et proceribus in Secretario sanctæ
Mariæ Majoris, juxta morem sanctæ Sedis Apostolicæ residenti, se satis humiliter
præsentarunt.
◊ Concilia præterea et Synodos in Secretariis
ædium sacrarum egisse Pontifices, testantur passim Concilia ipsa et Synodi.
Isidorus Pacensis Episcopus in Chron. :
Hispalensem lsidorum Metropolitanum
Pontificem clarum doctorem Hispania celebrat, qui anno septimo suprafati Principis
Sisebuti, contra Acephalorum hæresim magna auctoritate Hispalim in Secretario Sanctæ
Hierusalem Concilium agitat, etc.
Stephanus Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 28.
ubi de Concilio Romano :
Wilfridus Deo amabilis Episcopus sanctæ Evoricæ Ecclesiæ
præ foribus nostri Secretarii moratus ad nostrum Secretarium juxta suam postulationem
cum petitione, quam secum adferre dictus est, ammittatur.
Hinc ipsæ Conciliorum
sessiones
Secretaria fere semper appellantur. Synodus Romana sub Zacharia PP. :
Quia hodie jam tardior hora est, venturo Secretario pertractandum est.
Infra :
Præterito Secretario, etc.
Liberatus Diacon. cap. 13. de Synodo
Calchedonensi :
Et ita soluto primo Conventu, secundo Secretario interloquentibus
judicibus, etc.
Infra :
Tertio Secretario, etc.
Vide eamd.
Descript. ædis Sophianæ num. 85. et veterem Interpretem Concilii VI. Oecumenici, act. 4.
extr.
◊ Secretaria proinde Ecclesiarum perampla fuisse non
modo inde colligitur ; sed et quod in ea interdum Sacerdotes diverterent, in iisque
mansionem facerent. Sulpitius Severus lib. 3. de Vita S. Martini :
Præteriens ergo
Martinus in Secretario Ecclesiæ habuit mansionem. Post discessum vero illius, cunctæ in
Secretarium illius virgines irruerunt, adlambunt singula loca, ubi sederat vir beatus,
aut steterat, stramentum etiam, in quo quieverat, partiuntur.
Quod ita reddidit
Fortunatus lib. 3. de Vita ejusdem S. Martini :
Mansio forte fuit Martino prætereunti
Ecclesiæ Domini qua Secretaria pollent.
Id porro etiam attigimus in eadem Ædis Sophianæ Descriptione n. 86. ut et, unde
Secretarium dicta fuerit hæc exedra, n. 85. quibus adjungenda sunt, quæ habet
Henricus Valesius ad Ammianum pag. 87.
◊ Jam vero
Secretaria vocat loco supra laudato
Paulinus binas conchas, quæ majori, in qua altare erat, adjungebantur, in quarum altera
vestes et cimelia Ecclesiæ recondebantur ; in altera Sacerdotes sacrorum librorum lectioni
operam dabant. De utroque Secretario copiose pariter egimus in eadem Descriptione n. 67.
68. ad quas etiam referendus forte locus mox allatus Leonis Ostiensis, et Sulpitii Severi
alter lib. 3. de Vita S. Martini, ubi duplex Secretarium statuit.
Secretariorum
Ecclesiæ passim mentio habetur in Concilio Calchedon. act. 1. pag. 48. edit. 1618.
Arausicano I. can. 27. Arelat. III. in Synodo Confluent. ann. 860. apud Possidium in Vita
S. Augustini cap. 24. Leonem IV. PP. de Cura pastorali, Anastasium in Sergio PP. pag. 62.
Simeonem Dunelm. lib. 1. Histor. Eccl. Dunelm. cap. 5. Ricardum Hagustaldens. de Episcopis
Hagustald. lib. 1. cap. 15. lib. 2. cap. 4. in Vita Alcuini n. 22. etc. Vide
Salutatorium.
Secretarium Episcopii, seu
τοῦ ἐπισϰοπείου, Domus Episcopi, in
Concilio Calchedon. act. 1. pag. 63. edit. 1618.
Secretarium Monasterii, in Fragmento Historiæ Comitum Capuæ apud Camillum Peregrinum in Hist. Longob.
lib. 1. pag. 125.