« »
 
SERVITUS 1, SERVITUS 2, SERVITUS 3, SERVITUS 4.
[]« 1 servitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 454b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVITUS1
1. SERVITUS, Servitium, seu officium Ecclesiasticum. Charta ann. 1085. apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Lemovic. MSS. pag. 699 :
Ergo ecclesiæ Maimacensis absolutionem atque libertatem ad celebrandam illic divinam Servitutem in capitulo fecerunt Episcopus Guido et Archidiaconi ejus et totus Clericorum conventus.
Epitaphium Conradi Ducis Franconiæ, apud Browerum lib. 9. n. 65 :
Hic jacet in tumulo Dux, per quem Servitus isto
Fit celebris templo, laus, virtus, gloria Christo.
Vide Servitium.
[]« 2 servitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 454b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVITUS2
2. SERVITUS, Ministerium, officium. Charta ann. 1229. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 10 :
Ego Richardus Anglicus famulus dom. Abbatis et Conventus S. Vandregesili vendidi et concessi Rothaisiæ nepoti meæ et Eliæ Amiot sponso suo.... totam integre Servitutem meam quam habebam et tenebam a dom. Abbate et Conventu S. Vandregesili, quam dictam Servitutem pater meus et ego possedimus. Tali vero conditione quod ego dictus Richardus habebo et tenebo dictam Servitutem usque ad obitum meum, reddendo inde annuatim dictæ Rothaisiæ et dicto Eliæ sponso ejus vel heredibus suis duo quarteria bladi de redditu Augusti mei... pro saisina venditionis dictæ Servitutis.
Vide in Servitium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitus. Minister ipse. Epist. Alexandri III. PP. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 382 :
Sub interminatione anathematis districtius inhibeatis, quod bestias tragini præscripti monasterii cum hominibus aut servitutibus suis nulla ratione invadant, nec aliquam eis injuriam vel molestiam audeant irrogare.
Vide Servitium.
Servitutes Exactoriæ et coactitiæ, Præstationes, vel operæ serviles, Corvées. Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 604 :
Aliam nempe decimæ medietatem de eo Monachi Columbenses tali tenebant pacto, ut omnes Episcopales consuetudines, et omnes exactorias Servitutes persolverent pro illo.
Infra :
Homines de Parco omnino absolvit, ut nullam sibi coactitiam exhibeant Servitutem, nec eam nisi in generalem Principis Normanniæ expeditionem.
Non operæ serviles sunt, sed Præstationes, quæ ex jure vel usu exigi possunt[] et ad quarum solutionem quis potest cogi. Vide Servitus 4.
[]« 3 servitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 454c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVITUS3
3. SERVITUS, Officium, obsequium, nostris Service. Charta Karlom. reg. ann. 879. inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 62 :
Nos vero libentissime petitionibus illius (presbyteri) satisfacientes, propter nimiam Servitutem illius in nos exhibitam.
[]« 4 servitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 454c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVITUS4
4. SERVITUS, Census, præstatio, quæ Serviri seu præstari et exsolvi debet. Vide Servire 1. Charta ann. 1345. in Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 280 :
Item census seu Servitutes, quas idem dominus dalphinus habet.... pro esplecha carboneriarum, lapidum, etc.
Vide Servitutes exactoriæ et coactitiæ in Servitus 2.