« Servitium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 448c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVITIUM
SERVITIUM, Charisio, est multitudo servorum : addunt Glossæ Isid. et ingenuorum
obsequium.
Servitium, Ministerium, officium. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 3 :
Sigo quoque Referendarius, qui annulum Sigeberti tenuerat, et ab Chilperico Rege ita provocatus fuerat, ut Servitium quod tempore fratris sui habuerat, obtineret, ad Childebertum Regem Sigeberti filium, relicto Chilperico, transivit, resque ejus, quas in Suessionico habuerat, Ansoaldus obtinuit.Vide Servitus 2.
P. , 1766.
◊ Serte et
Serve, Famulatus ; maxime vero nostri dixerunt de tempore, quo famulus vel tiro
domini vel magistri servitio sese addixerant. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159.
Chartoph. reg. ch. 167 : Comme Jehannin le Fevre, qui avoit esté varlet et serviteur de Jehan Lategnant, et demouré en son hostel par pluseurs Sertes et années.Aliæ ann. 1458. in Reg. 188. ch. 55 :
Le suppliant respondi qu'il estoit mareschal et ne pourroit guaigner la vie de lui, de sa femme et enfans sans varlet, mais se sa Serte estoit faitte il le mettroit dehors.Lit. Alani de Montendre ann. 1307. inter Probat. Hist. Villehard. pag. 59 :
Ge seroie tenu à rendre le demorant de la monnoie selon la Serve du temps par années.Id est, habita ratione temporis mei servitii.
Servitium, Minister ipse. Malim operam
ipsam, Gall. Main d'œuvre, interpretari. Codex Carolinus Epist
72. ubi de Placito ac judicio quodam Pontificali :
Qui residentes una cum Reverendissimo et Sanctissimo Possessore Archiepiscopo,..... simulque nostris adstantibus Servitiis, Theophylacto Bibliothecario, Stephano Sacellario, Campulo Notario, Theodoro Duce, et cæteris pluribus.Charta Ludovici Pii apud Petr. Chiffletium, de Concilio Neomagensi :
Sed si necessitas exigit, ut de Servitiis vel nostris vel alienis ad hunc ordinem(Presbyterii)aliquis admitti debeat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc nostri
Service opificem vocarunt. Statutum Cameræ Comput. ann. 1366. inter Ordinat. Reg.
Franc. tom. 4. pag. 720 : Que les taches necessaires pour faires lesdites reparacions, soient en maçonnerie, charpenterie, couverture, matieres, Service pour ce faire, etc.Vide in Servitus 2.
Servitium, Officium Ecclesiasticum, Sacra Synaxis, vulgo Service de l'Eglise. Concil.
Narbonense ann. 1235. cap. 29 :
Aut Servitio eorumdemVita S. Maldegisili n. 6 :(Valdensium)ubi Majore ipsorum librum tenente apertum, per ipsum, quasi sub generali confessione remissionem intelligunt fieri peccatorum ..... affuerunt.
Et cautius attente, quem tibi monstravero locum, in quo tu deinceps dominicum expleas Servitium.Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angliæ edit. Hearnii cap. 32. pag. 80 :
Et dum naves Anglicæ, divinis tamen Servitiis prius, prout maria sinebant, perfectis, etc.Translat. S. Medardi tom. 2. Junii pag. 102 :
Ac propterea indicto solenni S. Medardi servitio, etc.Officium B. M. inscribitur in Breviario Sarisbur. Servitium B. M. Vide Servitus 1.
P. , 1766.
◊ Service, eadem
acceptione, in Lit. remiss. ann. 1471. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 671 : Le suppliant se partit pour venir en sa maison en disant ung petit Service de Nostre-Dame.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium, officium ecclesiasticum et annuale pro defuncto, Service, eadem notione
dicimus. Charta Margaretæ Comit. Flandr. ann. 1194. apud Miræum tom. 1. pag. 556 :
Quod centum solidi cedent in usus refectorii, quod in anniversario die depositionis meæ, clericis de choro qui Servitio meo intererunt, singulis annis celebrabitur, etc.Charta Geraldi Abb. Angeriac. ann. 1385. ex Tabul. ejusd. Monaster. :
Item in die qua debet fieri Servitium domini Thomæ Abbatis xiii. panes frumenti.Instrum. ann. 1399. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 869 :
Celebratum officium seu Servicium defunctorum, etc.Adde Madox in Form. Angl. pag. 260.
Servitium decantare, in Charta ann. 1366. pro Aquariatu de Talemundo.
P. , 1766.
◊ Servige, eodem
sensu, in Testam. Helvid. uxoris Joan. dom. de Insula ann. 1274. ex Chartul. Vallis N.
D. : Je en lais jornel et demi à l'église,... por mon Servige faire le jour de mon eniversaire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium, Redditus, tributum, quævis præstatio, Gall. Redevance. Libertates hominum
de Prisseyo ann. 1362. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 597 : Cum mensura quam dabimus nostris, mensurabitur in dicta villa et ea utetur in villa in mercato ex extra ; ita tamen quod ad antiquam mensuram reddentur Serviciam.Ubi leg. Servicia monet Cl. Editor. Terrarium Humberti ann. 1391 :
Confitetur tenere tertiam partem prati sub Servitio anno quolibet iii. solid. viii. den.Vide in Servire 1.
Servitium regulariter accipitur pro quolibet obsequio, quod a vasallis et tenentibus debetur
ratione feodi vel tenuræ. Ita Consuetudo Andegav. art. 128. 129. Normanniæ cap. 26. 28.
53. 93. Britanniæ art. 240. etc. De ejusmodi servitio feudali copiose etiam agit Philippus
Bellomanerius in Consuet. Bellovacensi MS. cap. 29. Charta ann. 1248. in Regesto Comitum
Tolosæ fol. 1 :
Pro prædictis feudis vobis fidelis sxistam, et fidele Servitium faciam, videlicet, guerram et placitum ad commonitionem vestram, vel cujuscunque certi nuntii vestri.Occurrit ibi crebrius eadem formula. In Charta Villelmi Regis Siciliæ ann. 1177. apud Jo. Bromptonum,
concedere in domanio, et concedere in Servitioopponuntur. Priori formula intelligitur nude proprietas, posteriori proprietas cum onere servitii. Tabularium S. Vitoni Virdunensis :
De alia terra quæ est in Servitio, etc.Infra :
De his mansis sunt 7. ad Servitium 5. ass. etc.Charta ann. 1095. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 182 :
Hoc concedi absque perditione Servitii sui.Charta ann. 1223. ex Tabular. S. Medardi Suession. :
Et nomine Servitii recepit a nobis.Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 137 :
Reddendo inde annuatim unam rosam ad festum S. Johannis Bapt. pro omnibus Serviciis et sæcularibus demandis.Eadem leguntur in Charta ann. 1429. ibid. pag. 146.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1201. ex
Chartul. 21. Corb. : Servitium quoque dictæ ecclesiæ facere tenebuntur, quale alii liberi homines faciunt dominis suis, scilicet in exercitu, militia, frequentia curiæ et placitorum ejusdem.Alia Joan. vicedom. Ambian. ann. 1300. ex Chartul. 23. ejusd. monast. :
Lequelle Serviche nous sommes tenu de faire par nous ou par autre,...... aller à ses assises pour estre as consaulx et as jugemens avec ses autres hommes, qui sont no per.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Observandum
omnino est voce
Servitium,
ubi nude occurrit in Chartis clientelarum, ut plurimum significari Servitium militare, quo
vassallus dominum suum in exercitum pergentem sequi tenebatur. Eo sensu usurpatur in
Regesto feodorum Campaniæ fol. 71 : Dux Lothoringiæ, fiduciam, justitiam et Servitium(debet.) Vide in Hominium.
Servitium, Quodvis munus. Observantiæ Regni Aragon. lib. 9. pag. 40. v. de Suprajunctariis :
Si receperint Servitia, ut prorogarent pignora quæ facere debebant, etc.Pag. 41 :
Si receperint Servitia faciendo justitiam, etc.
P. , 1766.
◊ Comput. ann. 1357. inter
Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 192. col. 2 : Solvit..... nobili et potenti viro domino senescallo Bellicadri et Nemausi, pro Servitio eidem facto, juxta arrestum consilii, actento quod plura fecerat pro utilitate reipublicæ dictæ civitatis, hic l. florenos.
Servitium Annuum, Quod quotannis præstatur domino : Service annuel, in Consuetud.
Andeg. art. 129. 395. Cenom. art. 141. Pictavensi art. 176. etc. Bracton. lib. 5. tract.
1. cap. 1. § 1 :
Fit etiam aliquando Servitium annuum, et servitium Militare simul, et pro eadem terra, et tunc in brevi proponendum est Servitium annuum, sic : per liberum Servitium 10. solidorum per annum, et tunc dicatur, et per Servitium unius feodi Militis : quia si hæc determinatio per annum postponeretur huic ultimæ clausulæ, sic videretur referri ad totum præcedens, et ita sequeretur inconveniens, quia Servitium militare non est annuum.
Servitium Antiqui Dominici, Est illud quod præstant feudatarii de antiquo Regis dominico tenentes : antiquum
enim Regis dominium est omne feudum quod a sancto Edwardo Rege, vel etiam a Guillelmo
Conquestore tenebatur, et in libro quem Domesday vocant, descriptum habetur.
Maneria quippe quæ illic Regi adscribuntur, antiquum dominicum
Angli appellant quia nimirum ab antiquo Regis fuerunt. Servitium igitur per
quod hi Regis feudatarii tenebant, Socagium dicitur. Jo. Cowellus lib. 2. Instit.
tit. 3. § 25.
Servitium Aquense. Vide Bos Aquensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Calcarium, Quo quis calcaria domino præstare quotannis tenetur. Charta apud Madox
Formul. Anglic. pag. 76 : Duo ferlingi terræ et dimidius in Fremintona Hugoni de Secchevill per Servicium quorumdam calcarium deauratorum per annum.Alia ejusmodi servitia ibidem recensentur quæ pro dominorum libitu a vassallis et tenentibus exigebantur.
Servitium ceræ, cumini, piperis, salmonis, etc.
Servitium Cameræ Papæ. Manuale placitatorum in Parlamento ann. 1376. 14. Augusti :
Les defendeurs recitent les grandes mises, et coustemens, que le feu Evesque (de Lisieux) a faites à commencer son estat à payer le Service de la Chambre du Pape, à faire son entrée à Lisieux, et à maintenir son estat.Id est, quod ab Episcopo recens electo vel consecrato in Cameram seu ærarium Pontificale inferebatur. Servitium commune, hoc est, ex more debitum, dicitur in Libro obligat. Archivi Vaticani laudato a Baluz. in Notis ad Vitas PP. Avenion. col. 1170. Vide Auxilium Episcopi.
P. , 1766.
◊ Quæ præstatio ab
annatis prorsus diversa, primum spontanea, dehinc ex usu debiti vicem obtinuit ;
adeo ut qui pecuniam non numerabat, illam præstabat chirographi cautione. Consule Menardum
in notis ad tom. 2. Hist. Nem. pag. 5. col. 2. Quod rursum firmant Literæ Caroli VI. ann.
1403. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 623 : En oultre il(le Pape)a envoyé collecteurs et commissaires,.... lesquelx pour et ou nom de lui ou de sa Chambre, veulent contraindre et ont commencié à contraindre les personnes d'église, tant prélaz comme autres,... à paier très-grans et excessives sommes de deniers paur les restes des vacquans ou Services du temps passé, depuis quarante ans ou plus.
P. , 1766.
Servitium Christianitatis, Sacramenta, aliave officia, quæ Christianis ab ecclesia exhibentur. Charta
Roscel. vicecom. Cenoman. in Chartul. Cluniac. : Omnes homines monachorum ibi accipient omne Servitium Christianitatis, tam in vita quam in morte ibique sepelientur.
Servitium de Cibo, Quod quis pro pascendo aliquo vel pro quavis procuratione debet. Tabular.
Dervense :
Servitia prandiorum vel hospitiorum, quas Receptiones vocant.Ordinationes factæ in Curia Generali Catalaniæ Montissoni sub Alphonso Rege Aragon. ann. 1289. MSS. cap. 2 :
Statuimus quod aliquis Officialis non audeat recipere Servitium ab aliquo, nisi solum de cibo, et de eo parum : quod si fecerit, amittat incontinenti officium, et quod imputetur sibi sicut furtum.Tabularium Eleemosynæ S. Pauli Viennensis :
Feudum quod Petrus de Rives ab ipsis tenebat en plans,Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 28 :(ad medium plantum)retinentes quod si aliquando super ipsos venerint, de Cibo suo servire debeant eis, ut consuetudo fenatorum requirit.
Et debent illud pratum secare homines de Fontanis, videlicet 16. debent esse sectores, et pratum debet habere illam magnitudinem, ut per 3. dies jugiter 16. sectores operentur sine aliquo lucro, sed Cibum debent habere communiter et potum de domo Comitis, et de domo Episcopi.Hinc
Servitium, Ferculum, Missus, Mès, service. Ita porro appellatum postmodum ferculum
extraordinarium quod Monachorum mensæ apponebatur in statis festivitatibus. Conradus de
Fabaria de Casib. S. Galli cap. 4 :
Iste villicatus tres in Tiufenbach, in Roschach, in Heohst Monasterio voluntate et auxilio Abbatum cum requisisset, tria exinde fratribus instituit Servitia, in Dedicatione scilicet, in festo Thomæ, et in suo Anniversario.Infra :
Ecclesiam item S. Oswaldi et B. Thomæ meritis constructam dedicari et festive celebrari constituit, duobus exinde Servitiis institutis.Ephemerides monasterii S. Galli :
Capellam S. Mariæ, Joannis, Oswaldi, funditus construxit, et præterea 4. Servitia instituit, in anniversario videlicet suo, in dedicatione S. Galli, in festo Oswaldi et Thomæ Martyris.Burchardus de Casib. S. Galli cap. 7 :
Res Monasterii S. Galli.... in tantum suæ attraxit utilitati, quod infra multos annos neque de vino, neque frumento, neque de aliquibus usuariis fructibus ipsis fratribus nostris ad Servitium, ad pretium unius obuli devenire permisit.Infra :
Fratres autem rerum harum circumventi penuria, in sui servitii sumptum multa et innumera Ecclesiæ consumpserunt ornamenta.Chronicon Montis-Sereni pag. 159 :
Cum jamdudum fratrum Servitia, quæ sic vocare consuevimus, anniversariis fidelium, et diebus Sanctorum festivioribus deputata subtraxisset, tunc etiam quotidianæ eorum procurationi cœpit detrahere, etc.Pag. 277 :
Fertur etiam quod familiares suos hortatus fuerit, ut Servitia quæ diebus festis, et anniversariis fidelium exhiberi consueverunt, quæ ipse tamen ante plures annos eisdem negaverat, exigerent, etc.Charta Ottonis Militis ann. 1297. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 176 :
Prædictus conventus diem anniversarium mortis meæ in perpetua benedictione recolere debebit, quo die idem conventus ob piam recordationem animæ meæ Servitium bonum habebit cum vino vel medone aut cerevisia Luckowensi, cum triticeo pane, cum recenti butiro, cum ovis, cum piscibus, etc.Ubi per Servitium non ferculum tantum, sed prandium significatur. Servitium de ovis, in Charta ann. 1366. pro Aquariatu de Talemundo. Charta Lotharii Episc. Leod. ann. 1192. apud Miræum tom. 1. pag. 720. col. 2 :
Excepto quod duo aut tria piscium Servitia, cuicumque voluerit amicorum suorum dominus dari præcipiet.Historia Episcoporum Virdunensium pag. 272 :
Hic autem alodium de Wo-Sophia cum omnibus appendiciis suis a quadam vidua nobili....... acquisivit, et fratribus S. Mariæ, eo tenore tribuit, ut in die Annunciationis ejusdem Virginis Servitium ex eo haberent, et eam solenniter celebrarent.Catalogus Episcoporum Frisingensium in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 132 :
Nec non in anniversario præfati Episcopi congruum fratribus exhibeat Servitium.Adde tom. 2. pag. 534. tom. 3. pag. 20. 472.
Servitium Mensæ, Supellex mensaria, nostris Service de table. Charta Christinæ infantissæ,
filiæ Bermundi II. Regis, apud Anton. in Chron. Ord. S. Bened. tom. 5 :
Et de lectuaria lectos paleos duos : vasos de argenteo quatuor, Servitio de messa integrum, ad ministeria Ecclesiæ cruces 2. argenteas, calices duos argenteos, etc.Alia Ferdinandi I. Regis æræ 1101. apud eumdem tom. 6 :
Servitium de mensa, id est, salare, inferturia, tenaces, trullone cum cochlearibus 10. ceroferales duos deauratos, agnima deaurata axiotoma, omnium hæ vasa deaurata cum prædicta axiotoma binas habent ansas.Adde Testamentum Ranimiri Regis Aragonum ann. 1099. Locum vide in Acitara.
P. , 1766.
Servitium Corepiscopi, Præstatio, quæ, quolibet anno quarto, Chorepiscopo pensitabatur. Charta Alber.
archiep. Trevir. ann. 1135. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 620 :
Absolvimus ipsam ecclesiam parochialem,.... a Servitio, quod quarto anno debetur corepiscopo.Vide in Chorepiscopus.
Servitium Corporis, seu personale, cum vassallus ipsemet et non per vicarium in exercitum domini ire
tenetur. Regestum Andegavense sub ann. 1310 :
Les Barons sont hommes liges Monseigneur, et li doivent Services de corps, et de chevaux, et d'armes.Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 222. de iis qui servitium corporis debent, cum submonentur :
Il doivent servir d'aler à cheval et à armes à sa semonce, en tous les leus du royaume où il les semondra, ou fera semondre, ou tel Service come il doivent, et i demorer y tant come il les semondra jusques à un an, etc.Cap. 233 :
Il est assise et usage que tous chevaliers qui ont passé 60. ans d'aage, ou que ils sont mehaigné de mehain apparent, sont quites dou Service de leur cors, et se il s'en veant excuser, par ce que ils ont passé aage, le Seignor en aura le cheval et les armes en eschange de leur corps à son besoing toutes les fois que il l'en vodra semondre.Vide easdem assisias cap. 145. ubi quæstiones aliquot proponuntur de vassallo qui plura feuda possideret ejusmodi personali servitio obnoxia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Culturæ, Quod debent vassalli in agris domini excolendis. Vita S. Leutfredi sæc. 3. Bened.
part. 1. pag. 590 : Contigit denique aliquando ut ab agricolis die Sabbati secundum consuetudinem legis suæ in cultura terræ debitum Servitium persolveretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Curiæ, Service de Court, in Consuet. S. Quentini art. 82. idem quod
Servitium placiti, quo vassalli tenentur ad placita dominorum suorum
convenire. Vide Placitum.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Dei, Vita Monastica, in lib. 5. Capitul. § 255. De his qui ex sæculo ad monasteria
converti volunt : Liberi homines qui ad Servitium Dei se tradere volunt, etc.Pro Officio ecclesiastico occurrit ibid. lib. 6. § 196 :
Aliud non ibi(in ecclesia)agat(populus)nisi quod ad Dei Servitium pertinet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Deportationis Gladii. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 223 : Insula de Mandata fuit comiti Northumbriæ tenenda de Rege Angliæ per Servitium deportationis gladii coram Rege in coronatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Dextrariale, Equi scilicet dextrarii, hoc est, majoris et cataphracti. Vide
Dextrariale.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Directum, Quod directe domino debetur. Charta ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag.
166. col. 1 : Cessit.... castra, loca, et fortalitia... cum suis territoriis,... utilibus et directis Servitiis, servitutibus realibus et personalibus, etc.
Servitium Dominicum, Quod domino debetur, qualecumque sit ; quod alias
Regale dicitur. Capitul. 1. ann. 805. cap. 8. et lib. 5. Capitul. cap. 142. al.
245 :
De his qui seculum relinquunt propter Servitium dominicum impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant,..... aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regulæ institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.
Servitium Duplicatum, quale sit, indicat Vacce au Roman de Rou MS. :
Infra :Ensemble o vous mer passeront,Votre Servise doubleront,Qui seult mener vint chevaliersQuarante en merra volentiers,Et cil qui seult Servir de cent,Deus cens en merra bonnement.
Moult oissiés court estormir,Noise lever, barons fremir,Le Service qui est doublé,Croient que c'est en fieu tourné,Et en coustume soit tenus,Et par coustume soit rendus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Echutum, Præstatio ex delicto. Comput. ann. 1342. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 94. col. 2 :
Ex computo Guillelmi de Briordo.... de censibus, Servitiis echutis, obventionibus, expensis, etc.Nisi forte vocem echutis, a servitiis dividendam censeas, idemque sit quod Escaeta. Vide in hac voce et mox Servitium de Eschaeta.
Servitium Episcopale. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 51 :
In mandamento de Jeyra dedit Artaldus Episcopus parentibus Dalmatii Boni-filii 3. mansos. Postea prædictos mansos dedit Pontius Claudus Episcopus Pontio de Domena. Dalmatius habet Servitium Episcopale. Et in parochia de Monte Aimonis dedit Artaldus Episcopus mansos 3. parentibus Galterii de Domena. Postea prædictos mansos dedit Pontius Claudus Episcopus Pontio de Domena. Servitium Episcopale habet Gualterius de Domena.Vide Auxilium Episcopi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Equi, Quo vassallus equos præstare debet in obsequium domini, quod alibi Auxilium
equi dicitur. Vide in hac voce pag. 514. col. 3. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol.
74 : Et feodum Pagani....... quod dictus Paganus ad equi Servitium tenebat ab eodem Philippo.Tabul. Abbatiæ Villæ-novæ :
Exceptis hominagiis quæ retinui in manu mea ad Servitium meum cum equis et arraus faciendum.Vide infra Servitium de Roncino.
P. , 1766.
◊ Sive in exercitu, sive
in operibus rusticis. Charta Radul. vicecom. Bellimont. ann. 1205. ex Tabul. Major.
monast. : Cum domus monachorum de Vivonio quoddam Servitium mihi deberet per manum Bartholomei Baril, videlicet quod equum quærebat mihi ad cacabum meum deferendum, quando ego ibam in exercitum, etc.Alia ann. 1271. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 326. col. 1 :
Dum homo francus vel de Servitio equi existens, rustico seu angarario,..... filiam suam affiliationis nomine daret uxorem ; vel mulier franca angarario affiliationis nomine matrimonialiter jungebatur, idem angararius velamento affiliationis prædictæ, quodam abusu pravissimo, a rusticanis servitiis, terraticis et aliis redditibus, dicto monasterio nostro debitis, se hactenus eximebant.
P. , 1766.
Servitium de Eschaeta, Præstatio ex hæreditate, quæ vassallo obvenit. Reg. S. Justi fol. 153. v°. col.
2 : Willelmus de Frenoxe tenet dimidium feodum apud Frenoxe, unde debet Servitium de eschaeta. Guillelmus de Touit tenet dimidium feodum militis de eschaeta.Vide supra Servitium Echutum.
Servitium Fallitum, de eo qui deficit in servitio militari quod domino debet. In Foris Aragon. :
Propter Servitium fallitum, Rex potest et quilibet nobilis privare aliquem suis cavalleriis, per se datis, etiam propria auctoritate, et sine causæ cognitione.Ibidem :
Cavallerias nobiles et Milites tenentes, si deficiunt in Servitio per unam diem illius anni in quo servire debent, perdunt totam solidatam illius anni.Vide Observantias Regni Aragon. lib. 7. tit. 1.
Servitium Feodale et prædiale, Quod non est personale, sed tantum ratione tenementorum et prædiorum. Ita
Bracton. lib. 2. cap. 16. § 7. Charta ann. 1315. tom.
2. Hist. Dalphin. pag. 153 :
Servitium propterea curiæ nostræ debitum... præstare ipsi curiæ teneantur, quotiens feudale Servitium Baronibus et feudatariis per eamdem curiam generaliter indicetur.
P. , 1766.
◊ Inter ejusmodi servitia,
quæ a vassallis exigebant domini feudales, plurima eorum utilitati, quædam honori tantum,
nonnulla risui aut ipsorum oblectamento conducebant. Hujusmodi sunt, quæ leguntur in Reg.
feud. Aquit. ex Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol 23. r° : Villelmus Sancii de Pomeriis, domicellus, juratus recognovit quod ipse cum suis partiariis, videlicet Petro de Pomeriis et Petro Amanevi de Pomeriis, tenet a domino rege Angliæ et duce Aquitaniæ castrum de Pomeriis cum honore... Debent unum cibum domino regi prædicto cum decem militibus, quando veniet in Vasconia apud castrum Redorte, si ipse eis præceperit qualis debet esse cibus, cum carnibus porcinis et vaccinis, cum caulibus et cinapi et cum gallinis assatis ; et si unus de dominis eorum sit miles, debet servire domino regi cum caligis rubeis de scarleto et calcaribus deauratis, sine sotularibus dum dominus comedit ; et si aliquis eorum non esset miles, unus eorum debet servire domino regi, dum comedit, cum caligis albis de scarleto et calcaribus argentatis.Ibid. fol. 39. r° :
Arnaldus de Corbin, domicellus, juratus dixit quod tenet a domino rege militiam de Tuyosse cum suis pertinentiis, pro qua debet, quando dominus rex facit transitum per Tuyosse, associare ipsum usque ad quercus vel casson Condal, et debet ibi habere propter suum honorem unum currum honeratum de facibus et debent trahere currum duæ vaccæ escodatæ vel sine caudis, et quando erunt in dicto quercu seu casson, debet ponere ignem in curru, et debet ita comburi, ut vaccæ possint evadere.Rursum fol. 42. v° :
Quando dominus rex transit par la Hose de Grians, ipse(Ortho de Grians)debet venire ei obviam, cum uno cereo ardenti de una libra ceræ, et debet ipsum comitari usque ad S. Severum, cum ipso cereo ardenti.
Servitium Forinsecum, Quod non ad dominum capitalem, sed ad Regem pertinet : ita dictum,
quia fit et capitur foris, sive extra
Servitium quod fit domino capitali : unde vocatur etiam Servitium Regale,
quia specialiter pertinet ad dominum Regem, et non ad alium. Ejusmodi est quod
Scutagium vocant. Ea vero servitia persolvuntur ratione tenementorum, et non
personarum, quia ex tenementis proveniunt. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 179 :
Terras etiam Militum qui dominicum Abbatis tenent ad defendenda omnia scutagia, et alia omnia Servitia Forinseca, Deo et Ecclesiæ S. Albani concedimus, etc.Adde tom. 3. pag. 48. 62. 92. Bractonum lib. 2. cap. 7. § 3. 4. cap. 16. § 7. cap. 35. § 1. Fletam lib. 3. cap. 14. § 7. etc. Seldenus autem in Analectis lib. 2. cap. 4. servitium istud esse existimat Expeditionem, pontis arcisve constructionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ad Regem
pertinet quidem Servitium forinsecum, nisi tamen,Et certe ad alios præter Regem id genus servitii pertinuisse docet Charta ann. 1244. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 235 :addit Bracton. cap. 16. § 7.cum dominus capitalis in propria persona profectus fuerit in Servitio, vel nisi cum pro servitio suo satisfecerit domino Regi quocumque modo.
Radulphus de Cestreton miles salutem... Noverit universitas vestra me... concessisse... totum jus et clamium quod habui... in redditu et servitio unius feodi militaris Canonicis de Burncester,... salvo mihi et hæredibus meis Forinseco Servitio inde debito et consueto.Idem probat alia Charta ibid. pag. 345 :
Ego Johannes..... Puff..... dedi..... Johanni Abbod..... unam acram terræ arabilis..... tenendam..... de capitalibus dominis feodi... reddendo inde eisdem unum denarium annuatim in festo S. Michaelis pro omnibus Servitiis Forinsecis et intrinsecis.
Servitium Foraneum, Eadem notione. Charta Henrici de Clintona in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 117 :
Liberam et quietam ab omni servitio de me et hæredibus meis in perpetuum ab omni exactione, salvo Foraneo Servitio.
Servitium Forense. Idem Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 48 :
Cum omnibus libertatibus suis et pertinentiis, salvo Forensi Servitio.
Servitium Generale, Idem quod Forinsecum. Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 605 :
Eosque penitus sic absolvit, ut sibi nil ab eis exigat, nisi generale Comitis Normanniæ Servitium.Quod vero illud fuerit, sic paulo ante declarat pag. 604 :
Omnino absolvit ut nullam sibi coactivam exhibeant servitutem, nec eam nisi in generalem principis Normanniæ expeditionem.
P. , 1766.
Servitium Gratuitum vel Fortiatum, Quod gratis et sponte, vel ex debito exhibetur. Consuet. Catalon. MSS. cap. 8 :
Et si ipse vassallus....... aliquod Servitium gratuitum vel fortiatum acceperit ab hominibus castri, domino tenente potestatem, non intelligetur vassallus plene dedisse potestatem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Humanum, Mundanum. Capitul. lib. 7. § 185 : Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio ; sed liberi ab omni Humano Servitio, Ecclesiæ deserviant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Jesu Christi, Expeditio Hierosolymitana. Testament. Guigonis Andreæ ann. 1236. tom. 1. Hist.
Dalph. pag. 60. col. 2 : Item legavit triginta millia solidorum Viennensis monetæ ad Servitium Jesu Christi, de quibus quindecim Milites transmittantur Cruce signati in exercitum transmarinum.
Servitium Intrinsecum, Quod a vassallis, solis dominis præstatur, apud Bractonum lib. 2. cap. 16. § 2.
et in Fleta lib. 3. cap. 14. § 7. Vide Servitium Forinsecum.
P. , 1766.
Servitium Juvenis. Charta ann. 1234. ex Chartul. Cluniac. : Jozerannus le Merle... abbati et ecclesiæ Cluniacensi obligavit pignori...... quicquid juris habet vel potest habere apud Monnet, apud Valles et apud Cortiz, in Servitio Juvenis et aliis rebus.Vide in Junior.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium de Lecto, Quo tenentes lectos dominis subministrare debent. Chartul. Gemmetic. tom. 1. pag.
36 : Oultre y a dix huit masures dont les tenans nous doibvent querir et fournir de Lict garny honnestement, quand nous allons audit manoir.
Servitium Liberum, Quod homines liberi debent, diversum a servitio servili, vel
villano. Bracton. lib. 5. Tract. 1. cap. 2. § 1 :
Et notandum est quod in servitio Militari non dicitur per Liberum Servitium, et ideo quia constat quod tale feodum liberum est.Infra :
Fit etiam aliquando feoffamentum sic, et breve sic : Quod clamat tenere de te per Liberum servitium inveniendi tibi unum servientem equitem ad eundum tecum in exercitum in Walliam ad custum suum, vel custum tuum, pro omni servitio. Vel sic : Per Liberum Servitium sequendi curiam tuam, vel portandi brevia tua infra regnum Angliæ, etc.Similia habet Radulphus de Hengham in Summa magna cap. 1. pag. 6. 7. Leges Willelmi Nothi cap. 55 :
Volumus etiam ut omnes liberi homines totius monarchiæ regni nostri prædicti habeant et teneant terras suas... libere ab omni exactione injusta, et ab omni tallagio : ita quod nihil ab eis exigatur vel capiatur, nisi Servitium suum Liberum, quod de jure nobis facere debent, ut facere tenentur, et prout statutum est eis, etc.Adde cap. 58. et Leges Edw. Regis cap. 25.
Servitium Liberum Armorum. Vetus Rentale manerii Southmalling in agro Sussexiensi, apud Somnerum in
Tractatu pag. 56 :
Godefridus Wallensis tenet 3. feodos Milit. in tenementis de Malling, et quartam partem unius feodi apud Terring, per liberum Servitium armorum suorum. Willelmus de Brausa tenuit apud Adburton unum feodum Militis per liberum Servitium armorum suorum.
P. , 1766.
Servitium Ligonis et Palæ, Quo quis utroque illo instrumento operam domino præstare tenetur. Libert. Calesii
ann. 1304. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 365 : Li bourgois de Calais ne doivent nul service à leur seigneur, ne de besche, ne de pele, se ce ne soit encontre la défense de la mer.
P. , 1766.
Servitium Litterarum, Quo vassallus literas domini sui perferre tenetur. Reg. forestæ de Broton. ex
Cod. reg. 4653 : Iste debet portare litteras, quæ veniunt ex parte domini capitalis, scilicet feodus Lamberti Cauvet.Vide supra Summagium in Sagma.
Servitium Majus et Minus. Charta Berchtoldi Episcopi Babenbergensis ann. 1259. in Metropoli Salisburg. tom.
3. pag. 31 :
Quia viri venerabiles fratres Monasterii in Osterhoven nobiscum et cum nostris fecerunt expensas sumptuosas, nos ad recompensationem ipsis fratribus faciendam, concessimus eis ut duos mansus, de quibus pensionem seu censum annuum nobis solvunt, teneant a festo Nativitatis Domini nunc instanti per 4. annos continuos ab omni censu, pensione, et Servitio majori et minori quietos, a minori vero servitio perpetuo sint quieti.Charta sequens ejusdem Episcopi :
Concedimus ipsis, ut de duobus mansis, quos sub censu annuo et servitiis tenent certis minora Servitia sibi retineant, et ab ipsorum præstatione perpetuo sint immunes, majoribus Servitiis nobis remanentibus in statu debito et consueto.
Servitium Malum, Quod Corveias
vulgo vocant. Tabular. S. Petri Generensis apud Marcam lib. 4. Hist.
Beneharn. cap. 19. § 2 :
Villam B. Petri... ingenuam ac liberam ab omni Servitio malo, ea scilicet ratione, ut ab illa die amplius a nemine cogerentur habitatores illius facere aliquod opus in Cadelionensi Castro, vel in alio loco, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Manuale, Eadem notione. Capitul. lib. 5. § 886 : Visum est nobis... statuere ut quicunque... cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum Servitium ei Manuale in ipsa hebdomada a seniore suo requiratur.
Servitium Meliorare. Tabularium Vindocinense Thuanum Ch. 47 :
Domnus autem Abbas donavit suo homini 10. sol. dimissis illis 30. et palefridum 20. solidorum pro Meliorando scilicet suo Servitio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Immeliorare, Perficere, in Capitul. 2°. ann. 813. cap. 19 : Ut villicus bonus, sapiens et prudens in opus nostrum eligatur, qui sciat rationem Misso nostro reddere et Servitium perficere... Detur illis silva ad stirpandum, ut nostrum Servitium immelioretur.
Servitium Militare, Illud est, quod munus aliquod ad militarem disciplinam pertinens, vel alias
honorificum præstat. Ita Bracton. lib. 2. cap. 35. § 1. 6. cap. 37. § 5. etc. lib. 5.
Tract. 1. cap. 2. § 1.
Militare obsequium, apud Lupum Ferrariensem Epist. 119. Vetus Consuetudo Normanniæ 1. part. sect. 3. cap. 7 :
Or est appellé un Service, qui doit estre fet au Prince en armes, selont la coustume et l'establissement des fiemens et des villes, et icest service est accoustume à fere par 40. jours pour le secours et l'aide de la terre de ceux, qui en tiennent les fiemens, comme ce soit fait pour aucune delivrance et pour le profit del commun poeple, etc. Tous fieus de Hauberc sont especialement establis pour faire le propre service de la Duchée, et ensement de tous les Contées et les Baronnies doivent accomplir ce service, et adecertes toutes les villes, qui ont communes. Si devez savoir, que les fieus de Hauberc, qui sont és Contées et és Baronnies, qui ne sont pas establies pour la Duquée de Normandie, ne doivent pas de Service d'ost, fors as Seigneurs asquiex il sont soumis. Excepté nequedent l'arriereban del Prince, auquel trestous grans et petits pourtant que ils soient convenables por armes porter, sont tenus sans excusation nulle à faire lui aide et profit à tout leur pooir.Gaufredus Malaterra lib. 2. cap. 39 :
Robertus Dux Apuliæ Gaufridum de Conversana, nepotem videlicet suum,....... ut de Montepiloso sibi Servitium, sicut et de cæteris castris, quæ plurima sub ipso habebat, adorsus est.Ordericus Vitalis lib. 7. pag. 658 :
Hominium ab eo tali tenore recepi, ut exinde mihi semper fidelis existeret, et Militare Servitium, ubi jussissem, centum Militibus mihi singulis annis exhiberet.Lib. 8. pag. 685 :
Dux Gisleberto....... Militaria, quoniam valde probus erat, Servitia crebro injunxit.Adde lib. 11. pag. 808. Matthæus Westmonast. ann. 1253 :
Milites omnes per Angliam sibi Servitium Militare debentes fecit summoneri.Matth. Paris ann. 1245 :
Rex Angliæ omnibus Comitibus, Baronibus, Militibus, et aliis, qui ei Servitium Militare debebant, ut se convenienter in Walliam profecturum sequerentur, per litteras suas regias strictissime submonitis, etc.Idem ann. 1246 :
Quod Servitium Militare nulli nisi Regi et regni Principibus debetur.Vide Militia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Servitio
militari non modo Barones cæterique vassalli seculares, sed et Episcopi atque
Abbates ratione possessionum suarum obnoxii passim leguntur. Hujus vero oneris seu
obligationis ratio secundum locorum libertates ac immunitates exstitit diversa. Vide in
Hostis 2. Iis addere placet quæ hac de re habentur in Chartul. AB. S. Germani
Pratensis fol. 5. v° : Nos tenemur domino Regi Franciæ quando vadit in exercitum in cl. servientibus cum tribus quadrigis de iv. equis et uno summario de precio xvii. lib. Paris. et dimidio libræ. Et si noluerit accipere servientes neque quadrigas, sive summarium, nos debemus eidem reddere pro quolibet serviente lx. sol. Paris. computatis tamen omnibus tam quadrigis quam equis, quam summario. Et si accipiat servientes, quadrigas, equos, summarium, non tenemur prædictos sive prædicta tenere ad sumptus nostros ultra xl. dies, et per xl. dies debemus eos tenere ad sumptus nostros, et hoc idem totaliter debet nobis reddere tota terra nostra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quanti
constiterit servitium militare in Delphinatu, habita ratione redituum feodorum, docet
Charta ann. 1315. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 153. col. 1 : Sic etiam quod dictus Guido et hæredes sui servitium propterea curiæ nostræ debitum ad rationem de unciis quinque et quarta pro singulis viginti unciis Servitii Militaris, præstare ipsi curiæ teneantur.Alia ann. 1332. ibid. pag. 238. col. 2 :
Præstabunt nobis... servitium statutum et debitum ad rationem de singulis viginti unciis valoris prædicti annui pro quolibet Militari Servitio.
Servitium Militis, Service de Chevalerie, apud Littletonem, sect. 48. 95. 103. etc.
Service de Chevalier, tom. 2. Monast. Anglic. pag. 23. Vide Feudum
Militare.
Servitium Minuere. Vide Feudum minuere.
P. , 1766.
Servitium pro Moneta, Præstatio, quæ domino monetæ penditur ex monetariæ fusionis et signaturæ
proventibus, Gall. Seigneuriage. Charta Gaufr. episc. Meld. ann. 1208. ex Chartul.
Campan. fol. 184. col. 2 : Nos cum domina Blancha comitissa Trecensi super moneta Trecis, Pruvini et Meldis, cum locus fuerit, fabricanda, societatem inivimus..... tali modo, scilicet quod ubicumque fuerit fabricatum, sive Trecis, sive Pruvini, sive Meldis, dicta comitissa de omni monetagio, et de Servitio quod fiet pro moneta, et de omnibus proventibus, qui inde provenient, quocumque modo proveniant, duas partes habebit et nos tertiam habebimus.Vide supra Segnoria 4.
P. , 1766.
Servitium de Mota, Quo vassalli ad custodiam motæ seu castelli dominici tenentur. Lit. ann.
1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 364 : Tous les hommes de icellui fieuVide Mota 1. et Servientes de manerio in Serviens.(de la Roque)estoient et sont tenuz faire Service de mote et de manoir.
P. , 1766.
Servitium Nativitatis, Præstatio, quæ ad Natale Domini exsolvitur, quæque in placentis maxime
consistebat. Charta ann. 1270. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 172. v° :
Erardus de Ortis, domicellus,... recognovit se imperpetuum concessisse Guidoni episcopo Lingonensi.... quartam partem.... Servitiorum Nativitatis Domini, censuum, etc.Chartul. Cluniac. :
Vendo..... decem Servitia in Nativitate Domini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Naturale, Quod jure exigitur. Capitul. pro Monast. S. Crucis Pictav. apud Mabill. tom. 1.
Analect. pag. 300 : Colonus autem vel servus ad Naturale Servitium, velit, nolit, redeat.
Servitium Nummorum, Illud appellatum, quod in pecunia ac nummis pro impensis bellicis, aliisve,
domino a vassallis ac tenentibus exsolvebatur. Consuetudines Tolosæ :
Si aliqui tenuerint in feudum.... aliquem honorem, pro quo debeat feudatarius servire domino feudi aliquas oblias nummorum, vel Servitium nummorum, etc.Joan. Bracton. lib. 2. Tract. de acquirendo rerum dominio tit. 35 :
Est etiam aliud genus tenementi, ejus scilicet, quod tenetur in socagio libero, et ubi fit Servitium in denariis, capitalibus dominis, et nihil inde omnino datur ad scutum et servitium Regis.Idem Bracton. lib. 5. Tract. 1. cap. 1. § 1 :
Per Servitium tot denariorum, quando duæ marcæ vel 20. solidi capiuntur de scuto, etc.Charta Mauritii D. Credonensis Hugonis filii, in Tabulario Abbatiæ de Rota fol. 197 ;
Mauricius Credonensium dominus filius Hugonis perrexit in exercitum Regis Angliæ ad ThoarsEjusmodi vero nummorum servitium interdum et sæpe nude Servitium dicitur. Idem Tabularium fol. 90 :(ann. 1158.)et quando castrum fuit captum, venit Credoni, et mandavit suos Milites, et fecit eis talliatam pro dispendio,(depence)quod fecerat in exercitu : et Milites quæsierunt a Michaele Abbate talliatam de terris, quas ipse tenebat in suis feodis, etc. Respondit Abbas, quod Dom. Reginaldus Allobrox, nobilis fundator Ecclesiæ de Rota, dederat ei omnes talliatas, et omnia Servitia, quæ ad suum servitium pertinebant, tam de nummis, quam de avena et omnibus aliis servitiis, etc.
Petrus Bullum motus in via Hierusalem dedit Ecclesiæ S. Mariæ de Rota, et Canonicis absolute in eleemosyna 9. denar. quos habebat de Servitio, in terra, quæ fuerat Bernardi Baxun.Charta anni 1186. in Tabul. Vindocinensi fol. 277 :
Dederunt 5. sol. de Servitio, quos habebant super terra Joan. de Parineio.Tabularium Eleemosynæ S. Pauli Viennensis :
De ipsa vero terra in vercheria dedit domnus R. G. 4. sexterias, ex quibus faciet G. quæ facere voluerit, de quibus debet in Servitium 2. sol. ministro vero nostro 6. den. et nihil amplius Domnus R. accipiat.Historia Abbatiæ Condomensis pag. 473 :
Donationem scilicet.... totius Ecclesiæ, et terras, quæ ad eam attinent, nec non duo Servitia 4. denariorum, et unam vineam juxta Ecclesiam.Adde pag. 467.
◊ Ita præstatio, quæ ab Ecclesiis Episcopo fit quotannis in
quibusdam diœcesibus, Servitium appellabatur. Charta Alexandri Archiepisc.
Viennensis apud Jacobum Petitum pag. 381 :
Et sicut consueto more per Viennensem parœciam diversæ Ecclesiæ debitum Episcopo exhibent Servitium, conferat et in obsequium Episcopi tempore constituto denarios duodecim.Alia apud eumdem pag. 392 :
Et deinceps Rector ipsius Ecclesiæ...... annis singulis in festivitate S. Juliani, quæ evenit 5. Kal. mensis septimi, in censum Canonicis S. Juliani solidos 5. in cunctanter solvat.Vide Auxilium Episcopi pag. 514. col. 3.
Servitium Placiti. Vide supra in Placitum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Planum, Census seu præstatio ex fundo talliæ et aliis quibusvis servitiis non obnoxio.
Charta ann. 1344 : Confitetur prædictas res esse taillabiles ad omnimodam voluntatem dicti domicelli, exceptis 4. denariis qui sunt de Servitio plano.Alia ann. 1371 :
Sub Servitio plano et sine tallia pro ultimo prato confinato 5. sol.Charta ann. 1465 :
Humbertus de Saxo absolvit fundos Anthonii Brodier ab omnibus talliis, corvatis, complentis, recognitionibus, et aliis juribus, et eos reducit ad planum Servitium cum laudibus et vendis secundum usus patriæ.
Servitium Plenum, Convivium plenarium, quod Monachis statis diebus ex fundatione præbetur. Caroli
Crassi Imper. Commemoratio apud Augienses :
Cum omni abundantia plenum Servitium pro anima Imperatoris perficeretur.Occurrit rursum infra. Charta ann. 1207. apud Goldastum tom. 2. Alamannicor. pag. 190 :
Ut ex perceptione redituum ipsius officii 10. solidorum adminiculo per prædictæ homines curiæ exhibito, per eum fratres in festo Thomæ Pontificis et Martyris, circulariter annorum facta revolutione, pleni Servitii recipiant consolationem.Alia ibidem pag. 195 :
Lutoldus Decanus ad remedium animabus Diethelini Constantiensis Episcopi, et omnium parentum suorum in festo S. Blasii, quousque vixerit, plenum servitium instituit ea conditione, ut ipso mortuo ad anniversarium suum redeat idem Servitium de Vinea in Tufenbach, cujus ipse fundator a primis fuit radicibus.
Servitium Plenum, quod et Corrodium Regale dicitur, Procuratio, convivium, quo Rex
excipitur. Anonymus Hasenrietanus de Episcopis Eystetensibus de Henrico Imp. :
Mandavit huic Episcopo nostro,.... ut plenum sibi in via Ratisponensi daret Servitium, Archiepiscopo cuilibet non nihil formidandum. Cui cum Regius Legatus singulatim, quæ danda essent magnifice enumeraret, tandemque ad immensam vini mensuram ventum esset : Pessime, inquit, dominus tuus insanit. Unde deberem sibi tantum Servitium dare, qui ne memetïpsum satis queo pascere ?Speculator lib. 4. part. 3. de Feudis :
Vassalli Comitum et Baronum Imperii tenentur dominis suis obedire et servire propter feuda, quæ ab eis recipiunt primo pro exercitu Imperatoris,... secundo pro Corredo Imperiali, ut videlicet, quando Imperator transierit per illum locum, contribuat in sumptibus ejus, et in his duobus casibus servit vassallus pro curia, in 4. vero sequentibus servit pro utilitate domini sui, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Præposituræ, Service de Prévosté, in Consuet. Norman. Vide in Præpositi.P. , 1766.
Servitium Prati, Quo vassallus ad falcandum pratum domini sui, aut fœnum ex eo colligendum
obnoxius est. Consuet. Norman. part. 1. cap. 26. ex Cod. reg. 4651 : Liberum autem dicimus feodum, quod servitiorum inhonestorum obtinet libertatem, ut de prati Servitio, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Publicum, Idem quod Regale. Vide infra. Excerpta ex Lege Longobard. cap. 20 :
Non a Comite vel aliquo ministro illius ad ullam angariam seu Servitium publicum vel privatum cogantur vel compellantur.Vide Angariæ 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Recognoscibile, Quod ad quamlibet domini, vel tenentis mutationem ratione recognitionis
præstatur. Charta D. Barbarelli ann. 1407 : Illud cornerium vineæ.... sub servitio 9. den. ex una parte et unum denarium de cremento, adeo quia ipsum cornerium vineæ erat de manso taillabili dicti domini qui remittit ad Servitium recognoscibile.
Servitium Regale, Idem quod Forinsecum : Servitium militare, quod Regi debetur a subditis et
vassallis. Regale obsequium, in Capitulari 4. ann. 805. cap. 13. Ita in Capitul. ad
Legem Salicam tit. 3. § 10. et apud Bractonum lib. 2. cap. 35. § 1. 6. Præceptum Ludovici
Pii Imper. pro Monasterio S. Columbæ Senonensi :
Quasdam villas, quæ priscis temporibus ad usum fratrum ibidem Deo famulantium fuerant destinatæ, segregavit, ut absque Regali aut publico Servitio, vel quolibet Abbatis dono aut exactione usibus eorum perpetuo deservirent.Judicium datum sub Ludovico Pio Imp. in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 47 :
Et propterea inde fuit modo alienatum, quod Franco Episcopus prædictæ Ecclesiæ suo propinguo Adelgiso illud inpetraverit, ut pro eo illo Regalia Servitia et itinera faceret, quæ ille pro sua infirmitate et senectute facere non valebat.Synodus Germiniacensis sub Carolo C. tom. 6. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 250 :
Et a cunctis Regalibus Servitiis et publicis vectigalibus immunem fecerat.Charta ejusdem Caroli pro Barcinonensibus apud Diago lib. 2. cap. 4 :
Servitia tamen Regalia intra Comitatum, in quo consistunt, faciant.Fori Aragon. lib. 7. pag. 129. v° :
Si aliquis sit in possessione infancioniæ, et non fecerit Servitutem Regalem in tota vita sua, etc.Idem in Foris apud Exeam ann. 1265 :
Sint de cætero infantioniæ franchæ et liberæ ab omni Regali Servitio.Servitium Regis, in Capitul. Lotharii tit. 3. cap. 32. et 33. Charta ann. 1073. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 60 :
Quæ Ecclesia S. Georgii data fuit fratribus Osen. et habet ibidem visum franciplegii et totum Regale Servitium.Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 181 :
Excepto Regali Servitio, scilicet undecimam partem militis.
Servitium de Roncino, dicitur de vassallo, qui equum semel in vita domino debet, vel etiam quolibet anno. Charta Philippi Aug. ann.
1221 :
Tenebunt Major et hæredes sui a Decano et Capitulo in liberum feodum per Servitium unius roncini ad usus et consuetudines patriæ.Vetus Inquesta in Regesto ejusdem Regis fol. 164 :
Tenet.... duas bovatas terræ apud Ulmeium, unde debet tantum Servitium unius roncini.Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 251 :
Raoul le Prevost de Darigny salut en N. S. Sachent tous presens et avenir que comme je fusse tenu à hommes Religieux Monseignor l'Abbé et le Convent de S. Vandrille en un Service de Ronchi à faire chacun an pour les fiès et pour les terres que je tiens de eus,.... je me suis obligié à icheus Religieux..... à rendre les chacun an à la feste S. Jean Baptiste 60. sous de Paris pour ledit service, tant comme il leur plaira à prendre lesdits 60. sous, ou à fere ledit Service à Ronchi, se il leur plest mieux.Vide Stabilimenta S. Ludov. lib. 1. cap. 37. 129. (ubi qualis esse debet Roncinus describitur.) Consuet. Turon. art. 95. 96. etc. Cheval de service, in Consuet. Andeg. art. 132. 133. Cenom. art. 142. 143. Vide Servitium equi et Runcinus.
Servitium Scuti. Vide Scutagium.
Servitium Servile, Cujusmodi est tallia, corvata, etc. cui obnoxia sunt tenementa villanorum. Charta
Sigefridi Comitis Luxemburgensis ann. 993 :
Ita duntaxat, ut idem Nivelongus, vel successores ejus omni anno 5. solidos probæ monetæ persolvant ex eodem manso, ab omni deinceps Servitio liberi servili. Odiosumvulgo appellatur, Service haineux, quod libertati publicæ contrarium sit, cui opponitur Servitium nobile, uti vocatur in Regesto Constabulariæ Burdegal. Barones Andegavenses ann. 1310. auxilium præstare pro matrimonio Isabellæ Caroli Comitis Vadensis et Andegavensis renuerunt, quod cum nobiles essent, debebant etiam esse immunes a servitiis odiosis quibus Comes reponebat :
Que ce qui est deu par general coustume ne peut estre appellé Service haineux, car celle ayde et autres, quand les cas aviennent sont deües par general coustume à ses sougiez esdites Comtez, etc. Et sont appellez les Aydes, les Loiaux aides d'Anjou et du Maine, non des Services haineux, car elles sont deües sur le trefons.Et infra :
Dient que Service haineux doit estre restraint de droit, et non ne alongié sur ceux, qui fet ne l'ont, etc.
Servitium Socii, seu Service de compagnon, cum vassallus secum in exercitum socium ducere
tenetur. Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 230 :
Se le Seignor semont, ou fet semondre aucun de ses homes, qui li doit Service de compagnons de un, ou de plus, et celle semonce soit à jour moti et aucun de ses compagnons est éloignez, il le doit dire quant l'homme le semont, et doit venir devant le Seignor, et dire li, Sire, vous cy me avez fait semondre, etc. et tel de mes compagnons, que je tenois, est por vostre service essoignez, si que il ne peut ores aler, etc. et se il ne vous plaist à soffrir, je enquairrais un autre, et si je le puis trover à retenir, je le reterrais à tel sos come celui, qui est deshaitiés, qui estoit à moi, à sos comuns de cetui Royaume, et le merrai ô moi en vostre service, et se je le puis trover, je le vous ferais assavoir. Et se le Seignor ne se veaut soffrir dou service de celui, qui est deshaitiés, celui qui a esté semons, comme est devant dit, doit querre un autre Chevalier, et retenir à ses sos, qui sont usés de donner communément à païs, se le dehaitié n'avoit plus grans sos, etc.Adde cap. 244. et Bractonum lib. 5. tract. 1. cap. 1. § 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servitium Temporale, in Capitul. pro Monaster. S. Crucis Pictav. apud Mabill. tom. 1. Analect. pag.
299 : Ut a nemine temporale Servitium exterius ullo modo quæratur, nisi tantum ab eis quæsivi, postquam eas sub regulari norma vivere constitui.Infra :
Ut temporale Servitium in opere femineo ab eis ad partem dominicam nullatenus quæratur.Ubi dona et militiam recte intelligit Mabillonius.
P. , 1766.
Servitia Thelonearia, Tributa, vectigalia, in Charta Rob. march. Fland. ann. 1087. ex Tabul. Tronchin.Service Trespassé. Vide Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 99.
Servitium Vicinale, quod a vicinis seu civibus præstari solet. Libertates concessæ
Barcinonensibus a Petro Rege Aragon. ann. 1283. MSS :
Item concedimus Capitulum, quod quilibet civis Barcinonensis solvat et contribuat partem sibi contingentem in Servitiis vicinalibus, et inde non excusetur ratione alicujus privilegii.Vide Vicinus.
Servitium Villanum. Vide Lambardum in
Paganus.
P. , 1766.
Servitium Usuale, Quod ex usu et consuetudine præstatur. Charta ann. 1093. inter Instr. tom. 6.
Gall. Christ. col. 432 : De isto vero honore, quem retineo, laudaverunt et convenerunt michi consobrini mei Raimundus Raimundi de Durfort et Ugo Raimundus et omnes filii eorum, ut nunquam in vita mea, nec post mortem meam, quicquam tollant aut anparent, excepto usuali Servitio, quod in relico honore S. Martini habent. Hoc est autem Servitium, quod retinent fratres mei et consobrini mei omnes jam dicti, in isto et in reliquo honore S. Martini, receptum quale pater meus Fulco et avunculus meus Raimundus Tedomari habuit in ipso honore, etc.
Servitium Warde et relevii, Idem quod Servitium Militare : quia, ut ait Littleton. sect. 103.
tenura per servitium Militis, trahit ad se wardam, maritagium, et relevium, etc. Vide præterea sect. 48. et Skenæum ad Regiam Majestat. lib. 2. cap. 21.