« »
 
[]« 4 soca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 503a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCA4
4. SOCA, Sok, Soke, inquit Fleta lib. 1. cap. 47. § 6.
significat libertatem curiam tenentium, quam Sokam appellamus
. Leges Edwardi Confess. cap. 23 :
Soca est, quod si aliquis quærit aliquid in terra sua, etiam furtum, sua est justitia, si inventum, an non.
Est autem sok, idem quod secta, quam dominus habet de hominibus suis in Curia. Anonymus MS. apud Spelmannum :
Soc, est secta de hominibus in curia domini, secundum consuetudinem regni.
Quod enim Sok apud antiquos dictum est, hodie Soyt apud Scotos, quod Suite nostra lingua sonat, appellatur. Itaque qui hoc privilegium habet, potestatem habet tenendi Curias in sua Baronia. Vocabul. Anglic. ex Tabul. Beccensi :
Soca, avoir franche court.
Atque inde quidam a Saxon. socan, sequi, vocis originem repetendam putant : alii a socn, libertas, franchisia. Vide Ingulfum pag. 875. 881. 912. Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 35. § 1. et Rastallum verbo [] Sok. Phillips. de Jure Anglosax. § 26. Lappenb. Hist. Angl. tom. 1. pag. 612. Thorpii Glossar. Leg. Anglos. in Socn, Soca, et supra Saca in Sac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soca, Manerium, dominium, locus privilegio et immunitate Socæ donatus. Regest. S. M. de Pratis Leicestriæ tom. 4. Hist. Harcur. pag. 2198 :
Et quicquid Osbertus capellanus de ipso tenebat in Soca de Schepished et in Soca de Alfo.
Ibidem pag. 2203 :
Et totum molendinum juxta abbatiam cum Soca et prato adjacente...... et ecclesiam de Sepenhena, et omnes ecclesias de eadem Soca, et decimam denariorum de redditibus et decimam de pascuagio in eadem Soca.
Regest. Pr. Lewes. pag. 1. apud Spelman. :
Hi sunt redditus de Socho de Hecham.
Pag. 16 :
Pertinet ad Socham de Hecham, tam in Sernebruna, et Etune, et Ringstede, quam in ipsa villa de Hecham.
Et cap. 17 :
In Soca de Hecham sunt 24. lancetæ.
Vita S. Osvaldi Episc. :
De quibus episcopus ipsius ecclesiæ a constitutione antiquorum habet omnes redditiones Socharum.
Soca Molendini. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 10 :
Cum molendino et Socha molendini, etc.
Pag. 102 :
Sciatis me concessisse... cum molendino, ac totam Socam molendini, ita vero quod aliud molendinum infra Socam ab aliquo hominum sive voluntate et consensu Canonicorum non fiat, etc.
Vide Secta molendini, in Secta 3.
Soca Placitorum, Jus tenendi curiam in suo dominio. Leges Henrici I. c. 9 :
Soca vero placitorum, alia proprie pertinet ad fiscum regium... alia pertinet Vicecomitibus et ministris Regiis in firma sua, alia pertinet Baronibus Socham et sacam habentibus.
Cap. 10 :
Omnes herestrete omnino Regis sunt, et omnis Gualstowna, i. occidendorum loca, totaliter Regis sunt in Soca sua,
id est, in Regia jurisdictione. Vide Secta placitorum in Secta 3. et Placitum.
Socam et sacam babere dicuntur Barones in iisdem Legib. Henr. I. cap. 9. 20. 24. Socnam c. 24. 25. Est enim
Socna, Idem quod Soca, ex Saxon. socn, libertas, privilegium, immunitas, etc. Bromptonus :
Soka, i. secta Curiæ, inde Sokne dicitur quandoque interpellatio majoris audientiæ.
Charta Henrici I. Regis Angliæ pro Londinensibus :
Teneant et habeant bene et in pace Socnas suas cum omnibus consuetudinibus, ita quod hospites, qui in Soccis suis hospitantur, neque dent consuetudines suas, nisi illi, cujus Socca fuerit, etc.
Occurrit passim in iisdem Legibus c. 19. 20. 24. 25. 59. 80. etc. in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 315. apud Prynneum in Libert. Angl. tom. 1. pag. 1103. ubi editum perperam bis Socua, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socha, Eodem intellectu. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 43 :
Moniales de Wroccheshala possideant omnes illas terras, cum Socha et sacha, et tol et them, et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus.
Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soqua, in Charta Henrici Reg. Angl. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1409 :
Sciatis quod ego concedo S. Petro Jumeticensi harengeiam, et omnia quæ ad illam pertinent cum sagna et Soqua et tolla, etc.
Soca. Consuetudines MSS. villæ de Machau in Comitatu Regitestensi :
Beste de qe on prent Soce, doit ce trecens.