« 4 sors » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 534a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SORS4
4. SORS, pro Modulo agri, apud veterem Agrimensorem pag. 337. in leg. ult. Cod. Th. de
Loca fund. jur. emphyt. (10, 3.) in leg. 15. de Annona et tribut. (11, 1.) eodem Cod.
Κλῆρος γῆς, apud Julianum in Mysopog. Sortes
enim proprie appellabant Romani agros, quos in provinciis a se devictis occuparant, sorte
Militibus divisos, ac assignatos. Scribit Procopius lib. 1. de Bello Vandalico cap. 5.
Gizericum post captam Romam, in Africa muris urbes exuisse, agris Afros spoliasse,
plurimos ac optimos Vandalis divisisse, qui sua ætate Vandalorum
ϰλῆρος, seu sortes vocabantur. Sed præsertim
sortis nomenclatura donata agrorum pars apud Gothos et Burgundiones, quæ in
debellatis Provinciis tum victoribus, tum antiquis possessoribus sortito evenerat : ii
quippe tertia fundorum parte devictis Romanis relicta, residuas sibi usurpavere.
Sorte autem divisos ejusmodi agros negat Dominicus de Prærogativa alodiorum cap. 5.
§ 11. idque elicit præsertim ex eo, quod portio Romani Sors etiam appelletur :
quasi vero totum agrum victores cum antiquis possessoribus sortiri, et singulorum
portiones sortis vocabulo donari non potuerint. Vide Tertia. Gesta vendit. confecta sub Justinian.
Imperat. apud Marin. in Diplom. Papyr. num. 115 :
Liberas autem inlibatas portiones duorum fundorum ab omni nexu fisci, deviti populi privative et ab here alieno, litibus, causis controversihisque omnibus, nec non a Sorte barbaricaVide Savinii Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 2. cap. 5. § 103. et 106. Adde Translat. S. Alexandr. cap. 1. Apud Pertz. Script. tom. 2. pag. 675. Dudon. de Gest. Norman. lib. 3. pag. 91. Lex Wisigoth. lib. 8. tit. 8. § 5 :(vel barbarici)et a ratione tutelaria et curæ, etc.
Sortem suam claudere.Lib. 10. tit. 1. § 7 :
Si vineam in aliena terra quis plantaverit, in qua Sortem non habet.In textu, in quo (territorio)
ipse consors non est. Terra sortis titulo adquisita, in Lege Burgund. tit. 1. § 1.
Terram sortis jure possidere, ibid. tit. 14. § 5. Eadem Lex tit. 84. § 1 :
Ut nulli vendere terram suam liceat, nisi illi, qui alio loco Sortem aut possessionem habet. In sortem alterius ingredi,in Lege Ripuar. tit. 60. § 5. Senator. lib. 8. Epist. 26 :
Nam quæ necessitas ad injusta compellat, cum vos et sortes alant propriæ, et munera nostra, Domino adjuvante, ditificent.Gregorius Turon. lib. 4. Histor. cap. 44 :
Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium transire, cum omni exercitu meo super te pergam.Charta Chrodogangi Episcopi Metensis ann. 763. apud Meurissium pag. 167 :
Similiter donamus in pago Magnise, in villa Pomaria, Sortes cum vinitore, vel illam vineam quam ipse vinitor facit.Infra :
Similiter donamus... servos duos cum Sortibus eorum, qui ipsorum verres custodiant.Alia Angilranni Episc. Metensis ann. 770. apud eumdem pag. 175 :
Seu et Sortem illam in ipsa villa, quam Vibollagus per beneficium sancti Stephani vel nostrum tenere videtur.Charta Brunonis Abb. Dervensis in Tabul. ejusdem Monasterii :
Scilicet duo mansa cum terris adjacentibus, quas nos Sortes vocamus.Charta ann. 1007. apud Ughellum tom. 1. pag. 339 :
Imprimis sunt de ipsis casis et Sortis septem, una, quæ modo recta est per Petrus, etc.Alibi :
Et sunt in locas et fundas quatuor ex ipsis casis et Sortis et rebus illis massaritiis.Occurrit ibi pluries. Tom. 3. pag. 65 :
Seu casis, curtis, capellis, Sortis, donnicatis, silvis, etc.Pag. 66 :
Cum Sortibus et donnicatis ibidem pertinentibus.Pag. 88 :
Sortes et donnicata, quæ ego habere et tenere visus sum.Pag. 90 :
Prædictæ Sortes cum omnibus ædificiis suis super se.Pag. 300 :
In Melito Sortem unam, quam detinet Corbolus.Adde pag. 291. et tom. 8. pag. 36. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 534.
L. , 1840–1850.
Sorticilla, Charta Vendit. ann. 750. apud Brunett. in Cod. Dipl. Tusc. tom. 1. pag. 535 :
Sorticilla mea de casa, seo et urto, seo et curtem de casa et vinea in casale Agelli ad orcia, qui ipsa sorte meam quam vobis vindedi.... quanta mihi inter germano meos cuntiti sortis, etc.Proprie pars quæ in bonorum divisione alicui evenit, possessiuncula. Vide Sortio et Sorticellus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sortes, inter terras incultas recensentur in Statutis Vercell. lib. 5. fol. 128 :
Item quælibet persona civitatis et districtus Vercellarum possit.... ad cultum reducere... possessiones quæ appellantur... Sortes, molte, vel glaree pertinentes ad ispsum jure dominii directi vel quasi.
Sortes Stare dicuntur, quæ suis terminis ac limitibus semel finitæ ac circum scriptæ, deinceps
ratæ permanent. Lex Longob. lib. 2. tit. 29. § 3. Liutpr. 73. (6, 20.) :
Res ipsas dividant, sic tamen, ut omni tempore Sortes stare debeant, et adæquatio percurrat.Tit. 35. § 7. Liutpr. 69. (6, 16.) :
Aliæ vero res, quæ divisæ fuerint inter fratres seu nepotes, vel ubi mensura tracta est, Sortes stantes adæquantur.Vide Sortissare in Sortiri.
◊ Ab his fundis ducta metaphora, ipsa etiam regna, quæ victoribus
cesserant, sortis nomen adepta sunt, ut Gothica sors, apud Sidonium lib. 7.
Epist. 6.
Sortes Vandalorum.apud Victorem Vitensem lib. 2. et 3. pag. 19. 35. Idem Sidonius lib. 9. Epist. 5 :
Non tamen medii itineris objectis quantum ad solvendum spectat officium, nostra sedulitas impediretur : nisi quod per regna divisi a commercio frequentioris sermonis, diversarum Sortium jure, revocamur.Annal. Xantenses ad ann. 858 :
Ludevicus rex orientalis conventum populi Sortis suæ apud Wangionem habuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ejusdem originis
est nomenclatura, qua Clerus Sors Dei passim appellatur a Scriptoribus
Ecclesiasticis. De laudibus Berengarii Augusti apud Murator. tom. 2. pag. 399 : Interea Sors lecta Dei circumdata saccis,Vota facit, etc.