« »
 
SPERA 1, SPERA 2, SPERA 3, SPERA 4, SPERA 5.
[]« 1 spera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 551b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERA1
1. SPERA vox Italica, pro Sphæra, seu globo. Gloss. Ælfrici : Emisperia, healftryndel. Ubi frustra viri docti Hemisphærium reponunt, Hemisperium, enim habet etiam Ugutio. Joan. de Garlandia in Synonymis :
Effigiem pomi retinet sibi Spera, vel ovi,
Sperica de Spera credas sic esse vocata.
Idem Ugutio :
Spera, circuli circumductio, id est, rotunditas, et dicitur Spera, quasi spatium rotundum, et rotunditas mundi dicitur Spera mundi.
Matth. Sylvaticus :
Sphæra
, Græce Spera. Gl. Lat. Gall. : Spera, Espere, rotunditez, Spericus, en rond. Sperula, petite espere. Auctor Mamotrecti in Isaiam cap. 29 :
Speram, formam rotundam.
Idem in Exod. cap. 25 :
Sperula, parva rotunditas volubilis, sicut solet fieri in cathedris et archis.
Palladii de Architectura caput inscribitur in Cod. MS. Pithœano, de Spera, vel hemisperio, ubi edit. de sphera cœlestis circuli. Eckehardus junior de Casib. S. Galli cap. 3 :
Cambocam suam et magistri ejus multarum virtutum operatricem, cum Spera illa S. Crucis notissima rapuit, i.
globo cui crux infixa erat. Imaginationes Gervasii Dorobernensis :
Insanus enim factus nunc ad formam pueri contrahebatur in Speram, nunc autem ultra humanam effigiem distendebatur.
Passim apud Papiam pro sphæra lit. S. Le Roman de la Rose MS. ubi de stellis :
Parmi l'air obscurci raiant,
Qui tornoient en leur Esperes,
Si con l'establi Dieu li Peres.
Nostris Spere. Joannes Molinetus Valentianensis, qui vixit ann. 1477. in Templo Martis :
Guerre s'envolle en l'air comme une aronde,
Le Spere ronde environne grand erre.
Utitur etiam alibi.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Espere. Phil. de Maceriis in Somnio vet. Peregr. lib. 2. cap. 59 :
Jehan de Dons ou Jehan des orloges a fait un grand instrument, par aucuns appellé Espere ou orloge du mouvement du ciel.
Aliud significat in Charta, quæ refertur in Chronico Besuensi pag. 679 :
Porro media pars baptisterii, mediaque pars Sperarum eidem Presbytero concessa est, quatinus monacho fidelis existeret.
Quæ fortuito et casu parochiis obveniunt, le Casuel, hic intelligi censet editor : sed legendum perarum ; nempe peregrinorum, qui reversi a peregrinatione Hierosolymitana,[] peras suas et burdones Ecclesiæ Parochianæ conferebant. Ut et in Charta ann. 1215. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 184. Vide Pera.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spericus, pro Sphæricus. Bern. de Breydenbach Iter Jerosol. pag. 238 :
Mittebant bombardarum saxa Sperica contra montana, etc.
Sperium, Idem quod Spera. S. Audoenus in Vita S. Leodegarii lib. 1 :
Ambitur autem (Cœnobium) in Sperio muro non quidem lapideo, sed fossato sæpe munito.
Id est, in sphæræ modum.
Sperula, pro Sphærula, apud Honor. Augustod. lib. 1. cap. 219. et 220. et Joannem Sarisber. lib. 8. Policrat. cap. 12. Ita enim præfert prima editio ann. 1513. non Sphærula, ut posterior. Hist. Pontificum Rom. apud Stephanot. tom. 7. Fragment. Hist. MSS :
Anicetus constituit ut clerici coronas portent in modum Spærulæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sperulatus, f. Sphærulatus, quod sphæris seu globis instar rotularum promoveatur. Acta sancti Udalrici cap. 3. tom. 2. Julii pag. 101 :
Exceptis mancis atque debilibus, qui in grabatulis et in lecticis et in scamellis ambulantes et in Sperulatis lectulis.
[]« 2 spera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 551c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERA2
2. SPERA, f. Exspectatio, in Foris Oscensibus Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 11 :
Sed dicat : Ecce fidantiam de torna, et justitia accipiat ipsam, et qui negat, similiter det fidantiam de Spera, et justitia accipiat ipsam, etc.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 8. tit. 1. § 4 :
Et debet dare fidantiam de la Spera, et petere per reptatorem dari fidantiam de la torna, etc.
Vide Sperare 3.
P. Carpentier, 1766.
Espera, eo intellectu dicunt Hispani ; quibus etiam idem sonat quod Dilatio a judice creditori vel reo concessa ; qua notione hic accipienda vox Spera. Vox fori Hispanici. Hinc etiam
P. Carpentier, 1766.
Spera, Terminus, præstituta dies, Gall. Terme. Dicitur de pecunia mutuo data cum fenore ad præfinitum tempus. Charta ann. 1325. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 523 :
Item quod ipsi (habitatores Villæ-longæ) plures contractus fecerant cum pluribus personis ad terminum seu ad Speram : propter quem terminum receperant et lucrati fuerant in anno ultra quatuor solidos pro libra.
Lit. remiss. pro consulibus ejusd. urbis ann. 1337. in Reg. 71. ch. 47 :
Qui res a se venditas minori precio in fraudem usurarum reemerunt, aut pro impulsa seu Spera temporis plus sibi dari in pecunia, blado aut alias in similibus, seu obligari ultra sortem fecerunt.
Charta ann. 1340. in Reg. 72. ch. 292 :
Guillelmus de Podio clericus Tholosanæ diocesis..... solutiones plurium et diversorum debitorum prædictorum et terminorum prorogavit et distulit ;.... occasione dictæ prorogationis et Speræ temporis ea (bona) sibi appropriando.
[]« 3 spera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 551c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERA3
3. SPERA, vox Italica. Franc. Barberinus in Documenti d'amore edit. Ubaldini, pag. 273 :
In luogo di timoni
Fa Spere, e in aqua poni.
Ubi Glossæ : Ligantur plures fasces, et projiciuntur in aquas retro naves, ut non sic naves currant fractis themonibus : et dicuntur Speræ, quasi res quæ faciunt tardare progressum. Vide Spira 2.
[]« 4 spera » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 551c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERA4
4. SPERA, Italis, Speculum. Bestiar. MS. cap. 2 :
At ille (raptor) quamvis equo vectus fugaci, videns tamen velocitatem feræ se non posse præverti ;.... ubi se contiguum viderit, Speram de vitro projicit : at illa ymagine sui illuditur et sobolem putat.
[]
[]« 5 spera » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERA5
5. SPERA, Mensuræ liquidorum species. Census eccl. Reat. MSS. :
Sanctus Johannes Baptista debet medium omnium oblationum et Speram olei et canonicis candelam. S. Johannes Evangelista...... episcopo dupplerium et Speram olei.