« »
 
STANTIA 1, STANTIA 2, STANTIA 3, STANTIA 4.
[]« 1 stantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 582b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STANTIA1
1. STANTIA, Camera, ex Ital. Stanza. Gualvaneus Flamma in Chron. Mediolan. cap. 284 :
Isti Reges, dum viverent, stabant in Palatio magno inter Ecclesiam S. Mariæ, Canonicam Decumanorum, ubi erant multæ Stantiæ. Inter alias erat una sala, quæ continebat decem mllia personarum, etc.
[]« 2 stantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 582b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STANTIA2
2. STANTIA, perperam scribitur in Legibus Rachisi Regis Longobard. tit. 4. § 2. 1. pro Sententia, uti præfert Lex Longobard. lib. 2. tit. 21. § 28.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hæc sunt legis prælaudatæ verba :
Quia si Stantia, quam ante liberos homines tres aliquis fecerit, stare debet ; quanto magis ea causa quæ per guadiam firmatur.
Quibus verbis minus consonare videtur Cangii emendatio : quam cum eam ob causam, tum ob consentientes in hanc lectionem Codices editos et MSS. rejicit Muratorius, qui observat Stantiam dixisse Longobardos, quod Itali appellant Accordo, hoc est conventionem sive pactionem coram tribus liberis testibus, notario nullo adstante, initam. Vox derivata a Stat, addit idem Muratorius, quod significat decretum est, deliberatum est. His addi potest Glossa in l. si quis debitorem. de debitis et gaudimoniis, ubi Stantia intelligitur Pactum obligatorium, in quo omnino stare debetur.
[]« 3 stantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 582b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STANTIA3
3. STANTIA, Stancia, Statutum pretium, præscripta æstimatio, Gall. Taux, ab Ital. Stanziare, statuere. Vide Sessorium 2. Statuta Saluciar. collat. 2. c. 55 :
Statutum est quod Potestas Saluciarum teneatur singulo trimestre eligi facere ad brevia in consilio duos Stantiatores, qui habeant omnimodam potestatem taxandi et Stantiandi carnes, vinum, panem, pisces, oleum, caseum et butyrum.... Nec possint dicti Stantiatores dare licentiam alicui personæ vendendi dictas res ultra Stantiam sub pœna floren. 16.
Statuta Montis Regal. fol. 48 :
Item, statutum est quod homines Rochebaudorum, etc. possint in eorum villis statuere et ordinare quicquid eis placuerit super eorum mensuris et Stanciis, etc.
Ibidem fol. 283 :
Item, statutum est quod dom. Vicarius faciat fieri Stanciam, ut infra. Et quod Stanciatores non possint nec debeant vendere carnes plusquam eas vendunt macellarii, antequam fiat Stancia per ipsos, sub pœna sol. 60.
Pluries occurrit. Quo spectat, ni fallor, Charta vernacula ann. 1403. in Chartul. Latiniac. ubi legitur, Ban ou Estanche de vin, quo significari videtur jus pretium imponendi vino distrahendo : nisi malis intelligere de jure vinum suum particulatim vendendi, aliis a vini proprii venditione cessantibus, a Gall. Etancher, supprimere.
P. Carpentier, 1766.
Quo sensu accipiendum sit Ban ou Estanche de vin ex Chartul. Latiniac. diximus supra in Stagnum 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stantiare, Statuere, definire. Chron. Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 813 :
Parlamentum factum fuit in Castro-Franco episcopatus Bononiæ per ambaxatores Communis Bononiæ pro ipso Communi, et per dom. Capitaneum populi Parmæ... Et quidquid firmaverunt, Stantiatum et factum fuit per utrumque Commune.
Ab eodem fonte []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stanciare, Mensuras ad exemplar exigere, Gall. Etallonner. Statuta Montis Regal. fol. 272 :
Syndicus Communis teneatur fieri facere unam pintam de vitro factam in forma unius amolæ, ad quam mensurentur et Stancientur sestarii et minæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stanciator, Qui ex officio mercibus pretium indicit. Eadem Statuta fol. 33 :
Item Stanciatores tres, unus pro quolibet tercerio super victualibus, etc.
Vide supra.
[]« 4 stantia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 582c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STANTIA4
4. STANTIA, Domicilium, statio, habitatio, hospitium, Ital. Stanza. Tract. pacis ann. 1427. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1090 :
Quod dicti domini duces Sabaudiæ et Mediolani non dabunt transitum, reductum vel receptum, Stantiam neque victualia, aut aditum.... aliquibus inimicis alterius.
Nostris Estais, pro Cunctabundus, negligens, quasi stans. Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1 :
Ombragés iert et Estais
A Dieu servir et à bien faire :
Mais à reuber et à mal faire
Estoit vistes et remuans.