«
19 tabula » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 007b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABULA18
19. TABULA, Sacrarum Reliquiarum expositio, quæ fit super tabulam. Stat. et Obit. MSS. eccl.
Paris. :
Item in die S. Firmini fit statio in capella S. Martini post
Ave
Regina.
Et in magna missa fit Tabula. Infra :
Item in primis vesperis et
missa fit Tabula pro toto festo, de fundatione domini Guillelmi Grelier, cancellarii
Parisiensis.
Tabulæ Dictales. Vita S. Wolfgangi Episcopi Ratisb. cap. 18 :
Ut autem adolescentes in
capiendis scientiæ liberalis notitiis forent agiliores, frequenter voluit Tabulas eorum
cernere dictales.
Id est, in quibus
dictabant, seu componebant.
Tabulæ ad Evangelia. Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 12. de Cœna Domini :
Interea
vero reconditur dominicum Corpus a Sacerdote retro altare. Ponitur patena aurea, et
patena inter scutellas aureas, et adhuc scutellæ inter Tabulas argenteas, quæ factæ sunt
ad Textum Evangelii.
Id est quibus liber Evangeliorum tegitur. Vide
Tabulare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Horaria, Qua horæ pulsantur. Regula Toribii Archiep. Limæ, tom. 4. Concil. Hisp. pag. 677.
col. 1 :
Præsidentis cura erit horariam Tabulam præscribere, juxta quam
præbendarii, sacellani et reliqui Ecclesiæ ministri et alii clerici civitatis assistent,
comitabuntur et custodient sanctissimum Sacramentum (feria v. in Cœna
Domini.)
Tabulæ, seu
Tabellæ Leprosorum, quas illi quatiunt, ne ab aliquo tangantur.
Vincentius Belvac. lib. 23. cap. 165 :
Ante cujus curiam cum Tabellas more talium
infirmorum tangeret, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Maris. Vide
Tabula portus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Marmorea, Practicis nostris
Table de marbre, quo nomine donatur triplex
jurisdictio : Prima Comitis seu Præfecti stabuli, altera Amiralli seu summi Præfecti rei
maritimæ, tertia Protoforestarii seu supremi Præfecti rei saltuariæ et aquariæ. Jure summæ
et ultimæ cognitionis judicant in hac triplici jurisdictione, cum judiciis interest unus e
Præsidibus supremi Senatus cum certo Senatorum numero. Nomen
Tabulæ marmoreæ
sortitæ sunt hæ jurisdictiones, quod olim ibi lites dirimerent, ubi tabula seu mensa erat
marmorea. Vide Notas D.
Secousse ad Litteras Caroli Regentis ann. 1359. tom. 3.
Ordinat. Reg. pag. 347. ubi probat duas olim in Palatio positas fuisse tabulas marmoreas ;
unam in area, alteram in aula majori. Vide
Mensa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabulæ Nummulariorum, Mensa, argentaria. Vide supra
Tabula Cambii.
Tabula Patronatus. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 10. v. 57 :
Honorum pagina. Ænea pagina,
ante imaginem eorum stans, eorum omnes gradus honorum inscriptos continet : quam nunc
dicunt Tabulam patronatus.
Forte quod ejusmodi imagines seu statuæ fere semper a
clientibus fierent ac dedicarentur, qui in tabulis æneis subditis patronorum honores ac
Magistratus gestos describere solebant, quod docent Inscriptiones veteres.
Tabula Peregrinantium. Vita S. Judoci c. 3. apud Mabillonium :
Quos cum interrogaret quo
tenderent cursum, respondentes dixerunt se Romam pergere velle. Quo audito Judocus adhuc
Laicus absque ulla dilatione baculum tantum et Tabulam manu arripiens, secutus est
eos.
Cur autem
Tabulam peregrinaturi secum deferrent, indicat Regula
Magistri cap. 57 :
Si vero in viam longiorem dirigatur, codiculum modicum cum
aliquibus lectionibus de Monasterio secum portet, ut quavis hora in via repausaverit,
aliquantulum tamen legat : ita tamen si fuerit psalteratus. Si vero non fuerit, Tabulas
a Majore superpositas psalmis secum portet, ut ad refectionem prandii, aut ad mansionem
cum applicaverit, aliquantulum quantum occurrerit, tamen meditetur, ut quotidie regulæ
reddat quod suum est. Ita et frater, qui adhuc literas discit, Tabulas superpositas a
Majore de Monasterio secum portet, ut si cum literato vadit, ipse cum se ad refectionem
vel mansionem applicaverit, aliquantulum tamen meditetur, ut videatur cotidie consuetam
regulam adimplere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Portus, Mensa publicani seu exactoris vectigalium in portubus maris. Inquesta ann. 1268.
ex Archivo Eccl. Massil. :
Episcopus et Ecclesia Massiliensis, ambo, simul ratione
jurisdictionis habebant et tenebant ad Tabulam portus, in villa inferiori, duos homines
vel unum ad libitum, qui colligerent cum hominibus villæ inferioris, tunc vicecomitalis
Massiliæ, redditus sive intratas portus dictæ civitatis. Tabula maris atque
portus,
in alia Charta Massil. ann. 1379. Rursum in alia ann. 1509.
Tabula
maris et rippagii
dicitur.
Tabula, seu
Mensa Rotunda, Decursionis, aut hastiludii species, a certo et
definito Militum numero obiri solita, qui, priusquam in arenam descenderent, vel etiam
præliis et velitationibus decursis, ad mensam figura orbicularem una cibum capiebant, ne
quod discrimen inter nobiles ex sedis prærogativa oriretur, indeque jurgia aut dissidia
emergerent. Vetus sane Gallorum institutum : mensis enim circularibus circumsedisse,
armigerosque, eorum scuta ferentes, a tergo adstitisse ex Athenæo lib. 4. Dipnosoph. recte
advertit Camdenus ; renovatum vero ab Arthuro Britanniæ Rege prædicant passim scriptores,
ita ut
Arturi Tabula rotunda in ore omnium versetur, eamque sese, quæ muro veteris
Castri Vintoniæ, seu Vincestriæ, in Anglia, appensa conspicitur, vulgus hominum existimet,
quod jure in dubium vocat idem Camdenus, cum longe recentioris videatur ætatis. Vetus
Ceremoniale MS. :
Le Roy Arthus d'Angleterre et le Duc de Lencastre ordonnerent et
firent la Table Ronde, et les behours, tournois, et joustes, et moultes d'autres choses
nobles, et jugemens d'armes, dont ils ordonnerent pour juger Dames et Damoiselles, Roys
d'armes et Heraux.
Albericus ann. 1235 :
Multi Flandriæ Barones apud
Hesdinum, ubi se exercebant ad Tabulam rotundam, cruce signantur.
Matthæus Paris
ann. 1252 :
Milites exercitio militari peritiam suam et strenuitatem experirentur,
constituerunt unanimiter, non ut in hastiludio illo, quod communiter et vulgariter
Torneamentum dicitur, sed potius in illo ludo militari, qui Mensa Rotunda dicitur, vires
suas attentarent.
Vide reliqua in
Jocari. Th. Walsingh. in Edw. I.
ann. 1280. et Nic. Trivettus ann. 1279 :
Illustris miles Rogerus de Mortuomari apud
Kelingworthe ludum militarem, quem vocant Rotundam Tabulam, 100. Militum,
ac tot Dominarum constituit, ad quam pro armorum exercitio de diversis regnis confluxit
Militia multa nimis.
Historia Prioratus de
Wigmore in Anglia, de eodem
Rogero :
Iste Rogerus... primo insigniis Militaribus sublimatus, centum Milites et
tot Dominas ad hastiludia de Kenillworth, expensis suis sumptuosis, per tres dies
solemniter ordinata et tenta, qualia in Anglia tam solemnia prius visa non fuerant,
secum adduxit et Rotundam Tabulam ibi incœpit, et quarta die Leonem aureum, triumphi
signum sibi adjudicatum, dictam comitivam suisque expensis ad Warvik adduxit.
Idem Walsingham. ann. 1344 :
Rex Eduardus fecit convocari artifices ad castrum de
Windesore, et cœpit ædificare domum, quæ Rotunda Tabula vocaretur. Habuit autem ejus
area a centro ad circumferentiam, per semidiametrum centum pedes, et sic diametrum 200.
pedum erat.
Chronica Aulæ Regiæ cap. 7 :
Accesserunt ad Regem quidam
juvenes Baronum filii plus levitate quam strenuitate moti dicentes : Domine Rex, per
torneamenta et hastiludia... vestra diffundetur gloria,..., edicite itaque Tabulam
Rotundam, Regis Artusii curiam, et gloriam ex hac reportabitis perpetuis temporibus
memorandam.
Jo. de Condato MS. :
S'en faisoient grands esbanois
Tables reondes, et tournois.
Cridar Taula redonda, apud Raimundum Montanerium in Chron. Reg. Aragon. cap. 179.
Taules redones, apud eumdem cap. 166. et in Chronico Petri Regis Aragon.
lib. 2. cap. 10. lib. 3. cap. 23.
◊ Quemadmodum Torneamenta variis Pontificum et Principum
Sanctionibus interdicta constat, ita et Mensas Rotundas, seu Monomachias ludicras, quas
Justas vocabant, prohibuit Clemens V. PP. quod ex iis nonnunquam cædes, et
pericula non mediocria emergerent, quod satis superque testatur Matth. Paris loco citato,
ubi Hernaldum Montiniacum, strenuissimum Militem, a Rogero Lemburno, non sine veteris odii
suspicione, in illa Mensa Rotunda, cæsum narrat. Sic autem Clemens in Bulla sua, cujus in
voce
Torneamentum meminimus :
Quinetiam in faciendis justis prædictis,
quæ Tabulæ Rotundæ in aliquibus partibus vulgariter nuncupantur, eadem damna et pericula
imminent, quæ in Torneamentis prædictis, idcirco certa causa idem jus statuendum
existit.
Complura opuscula de
Tabula
rotunda, partim edita, partim inedita, recenset Bibliotheca
des Romans pag.
174.
P. Carpentier, 1766.
Tabula Sicca, Ludus aleatorius, Gall.
Breland. Arest. ann. 1371. 29. Nov. in vol. 6.
arestor. parlam. Paris. :
Emolumentum ex sicca Tabula seu ludo ad belencum
proveniens, ordinavimus converti in solutionem reddituum ad vitam... præfatis rentariis
seu reddituariis... debitorum.
Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph.
reg. ch. 309. bis :
Pierre Damaulx executeur de justice, qui avoit pris à cense la
secque Table, brelengh et jeu de dées de la ville de Tournay, etc.
Vide
Tabula 9.
Tabulam Tenere dicebatur apud Catalanos, Vicarius, seu Judex, qui post exactum officium, eo in
loco, ubi illud exercuerat, statis diebus morabatur, quo de se conquerentibus coram alio
judice a Principe delegato responderet. Curia generalis Alphonsi II. Regis Aragon. in
Montisono celebrata ann. 1293.
MS. :
Statuimus, quod officialis
scilicet unusquisque teneat Tabulam per 30. dies de anno in annum, et ad introitum
assecuret, quod faciat jus conquerentibus, et eo tenente Tabulam, sit suspensus de
officio.
Prima curia generalis Barcinonensis Jacobi II. Regis Arag. ann. 1291.
MS. :
Et ad introitum officialis quod assecuret ipse facere jus conquerentibus, et
in fine cum exierit de officio, teneat Tabulam per 30. dies.
Secunda Curia
ejusdem Jacobi ann. 1299 :
Quem ad hoc ordinavimus tenere Tabulam per 30. dies, qui
incipiat prima die Januarii quolibet anno, secundum quod in Ordinationibus hujus Curiæ
continetur.
Cap. seq. :
Et omnes officiales dictorum officialium.....
exeant quolibet anno prima die Januarii, et teneant Tabulam per 30. dies, juxta
ordinationes curiarum. Et quod nos eligamus de præsenti et postea quolibet anno prima
die Januarii quemdam jurisperitum idoneum et sine suspicione in capite cujuslibet
Vicariarum vel Bajulariarum, qui faciat inquisitionem contra officiales ipsius Vicariæ
vel Bajuliæ. Et procedente inquisitione, aliquis officialis non possit redire, vel uti
officio, quousque inquisitio ipsa sit terminata, sine placito et solennitate placiti, et
absque figura judicii, et facta satisfactione super damnis datis, antequam nos, vel
aliquis pro nobis inde aliquid habeamus.
Adde Curiam generalem Ilerdæ celebratam
ab eodem Rege ann. 1301. cap. 1. et 2. Curiam celebratam in villa Montisalbi ab Alfonso
Rege ann. 1333. in qua idem præcipitur pro Notariis, scribanias tenentibus, etc. et Curiam
celebratam Cervariæ sub Petro Rege ann. 1359. in qua pro 30. diebus, 50. statuuntur.
P. Carpentier, 1766.
Ad Tabellulam Comedere, Pœnitentiæ genus in monasteriis. Stat. MSS. monial. Congregat. Casalis Bened.
cap. 25 :
Pour faultes qui concernent le service divin,... elles satisferont par
prostrations au chœur devant la communauté, ou mangeront à terre en refectoir au pain et
à l'eau, ou seront à la miséricorde, qui est que quant elles seront ainsi à la Tablette
au meilleu du réfectoir, elles n'auront sinon ce que la supérieure leur envoyera de
miséricorde en pitance, oultre le pain et le vin.