«
Thainus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 092c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/THAINUS
THAINUS,
Thaynus,
Thanus, Nomen dignitatis apud Anglo-Saxones, quæ varia
tamen fuit ; duplicem enim Thaynorum ordinem statuunt Leges Kanuti Regis cap. 97. 45. et Leges Henrici
I. Regis Angl. cap. 14.
Thainorum scilicet
Regis, et
Thainorum
mediocrium. Ubi
Thaini Regis post Comites recensentur, eisque proximi esse
dicuntur, eorumque
relevatio, dimidium
relevationis Comitis ; ita ut cum
relevatio Comitis sint 8. equi, etc. Thaini Regis sunt quatuor, etc.
Thaini Mediocres, nude
Thaini, in Leg. Henr. I. cap. 64. ubi dicitur
Jusjurandum Thaini
contravalere jusjurandum 6. villanorum. Thaini credibiles
, cap. 65.
Dignitas
Thaini, cap. 68. cui Presbyterorum vel Canonicorum æquiparatur. Leges Adelstani
Regis post cap. 25 :
Missæ Presbyteri et secularis Thayni jusjurandum in Anglorum
laga reputatur æque earum, et pro 7. ordinibus Ecclesiæ, quos Sacerdos per Dei donum
ascendit, ut haberet Thayni rectitudinem dignus est.
Adde Concilium Ænhamense
ann. 1009. cap. 2. In Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ pag. 15 :
Thaini
Regis videntur esse
Thaini, qui de Rege tenent, et post
Episcopos,
Abbates, Barones, et Milites recensentur ; tametsi
Thani cum
Militibus
ibi interdum confundantur. Sane Somnerus existimat
Thainos, deposita prisca
nomenclatura, post Normannorum in Angliam ingressum
Milites appellari
cœpisse. Idem porro recte observat in editione Saxonica Legum Canuti apud
Lambertum cap. 67. quod est 97. apud Bromptonum,
Thainos regios dici,
qui
liberum habent jurisdictionem : adeo ut Thaini isti majores
Baronibus Regis,
ut minores Baronibus minoribus, hoc est maneriorum dominis æquiparari debeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Omnibus et
singulis Comitatus Thainis, ut conventibus interessent, non indultum modo, sed gravissimis
pœnis cautum erat, ne quis ab iis ter abesset, lege 20. Æthelstani Regis, et legibus
Henrici I. cap. 29.
◊ Thanorum nomen et dignitas etiam sub Normannis
obtinuit. Domesdei in Berkeshyre :
Thanus vel Miles regis dominicus moriens pro
relevamento dimittebat Regi omnia arma sua, et equum unicum cum sella ; quod si ei
essent canes et accipitres, præsentabantur Regi, ut si vellet acciperet.
Thanus, in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 21. § 21. cap. 31. § 3. cap. 36. § 3. in
Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 15. ubi Skenæus observat, ejusmodi Thanos apud
priscos Scotos, seu Hybernos, dictos
Thosche, et
Maktosche : filius Thaini,
qui hodie est Princeps tribus, seu familiæ Catanæorum,
(Clancha Horn.)
Thein, in Legibus vernaculis Will. Nothi cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Theinus, apud Thomam
Madox Formul. Anglic. pag. 1. 36. et 238.
Tein, apud Simeonem Dunelmensem de Obsessione Dunelmi ann. 869 :
Filiam autem
Alduini..... quidam Tein in Evervicshire Kilvert filius Ligulfi accepit uxorem.
Ibidem :
Quidam Tein in Cowerwicshire, nomine Orm, filius Gamellonis, accepit
uxorem unam ex 3. filiabus Alredi Comitis, etc.
Tegnio, Thaynus, a Saxon. tegen, Baro, vir nobilis. Ricardus Hagustaldensis de Bello
Standardico :
Rex igitur David duobus Tegnionibus, id est Baronibus suis cum gente
eorum, obsidione Carrum commendata, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Teignus, apud Hickesium Dissertat. pag. 75. ex Charta Willelmi I. qua
suis Teignis in
Episcopatu Roffensi... præcipit omnes consuetudines exsolvere
.
Thegen. Charta Henrici I. Regis Angliæ pro Libertatibus Ecclesiæ Cantuariensis, apud
Somnerum in Tractatu de
Gawelkynd pag. 205 :
Notum facio, me concessisse eis
omnes terras, quas tempore Regis Eadwardi cognati mei, et tempore Willelmi patris mei
habuerunt, et saca, et socne,...... super suos homines infra burgos et extra in tantum
pleniter, sicut proprii ministri mei exquirere debent. Et etiam super tot Thegenes, quot
eis concessit pater meus, etc.
Vide
Liberalis.
Thanagium, in Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 5. § 4 :
Si vero in dominiis
vel Thanagiis domini Regis malefactor ille fuerit, etc.
Monasticum Anglicanum
tom. 3. pag. 9 :
Et omnes antecessores sui tenuerunt dictam Baroniam in Thenagio ;
et reddit domino Regi inde per annum 50. sol.
Idem quod
Taind-Land,
Terra Tani, apud
Madox Formul.
Anglic. pag. 291. Terra
Thaini, fundus
Thainis
peculiaris, in Domesday :
Hæc terra T. R. E. (id est tempore Regis
Edwardi)
fuit Tainland ; sed postea conversa in Reveland.
Alibi :
Willelmus Comes dedit Duitonæ et Suindone et Chevrel, quæ erant Thainlande pro
terra de insula de Wiht, etc.
Rursum :
Hic Robertus habuit unam
virgatam, quam tenebat Dodo T. R. E. huic addita fuit Dolvertone
manerium Regis : modo dijudicata est esse Tainland.
Charta Willelmi Junioris
Regis Angliæ ex Tabulario Ramesiensi, ch. 178 :
Si terra de Isham reddidit firmam
Monachus..... sit in dominio Abbatis : si vero Teinlanda tunc fuisse inveniatur, qui eam
tenet de Abbate, teneat, et recognoscat ; quod si noluerit, eam Abbas in dominio
habeat.
Ubi Spelmannus observat opponi terram
ad firmam, seu ad tempus
elocatam,
Teinlandæ, id est hæreditariæ.
◊ Jam vero ut de vocis
Thaynus origine aliquid dicamus,
Saxonicæ linguæ peritiores hanc ab ea arcessunt, traduntque Thaynos,
ðegn Saxonibus dictos, a
ðenian,
ministrare : additque Seldenus ad Eadmerum, in Domesday
promiscue
Thaynos et
Servientes, et qui
Thaini Regis aliis dicuntur,
hic
Servientes Regis appellari : tametsi, ut ait Lambardus, et ex eo Somnerus,
Thainus ei, qui servitutem servit, e regione contrarius sit
. At
Thaini ex
eo nobilium ordine fuisse videntur, quos
Ministros vocant Chartæ Anglicæ, qui uti
in hac voce docuimus, præcipui erant inter Nobiles aulicos, et Regi ratione tenementorum
immediate subjecti, quos
Barones ætas postera nominavit. Neque enim alii videntur
Ministri ii, seu
Thaini, quam præcipui e nobilitate Danica, quos Kanutus
Magnus Danorum Rex ad sui comitatum adscivit,
bipennibus, mucronumque capulis deauratis
coruscantes
, ut ait Sueno in Legibus Castrensibus cap. 2. quorum catervam ad tria
millia militum selectorum excurrentem,
suo idiomate Thinglith nuncupavit, ut auctor
est idem Scriptor, voce nimirum conflata ex
lith, quæ
ordinem aciei sonat,
et
Tein, Thein vel
Theing, ut tum efferebant, qua nobilium ordo
designabatur. Neque enim placet Stephani Stephanii conjectura, qui emendandum censet
tiuglith, hoc est, cohors, constans viginti ordinibus. Cur autem
Theinorum
istorum catervam conflarit Kanutus, pluribus narrat Sueno dicto cap. 2. et 3. ut et Saxo
Grammaticus lib 10. De Thaynis plura Spelmannus, Lambardus, Seldenus de Titulis honor.
part. 2. cap. 5. § 2. 4. et in Notis ad Eadmerum pag. 170. Somnerus in Gloss. Saxon. v.
Theyen, et alii. Phillips. de Jur. Anglos. § 32. De etymo Grimm. Antiq. German. pag. 944. et
Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 119. voce
Degan.