« »
 
[]« Terminatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 068c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERMINATIO
TERMINATIO, Terminus, limes. Chart. Dagobert. ann. 715. in Gestis Abbat. Fontan. cap. 6 :
Aliæ vero Terminationis fines sunt a termino Itcinse, etc.
Præceptum Ludov. Imp. ann. 820. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 69 :
Silva vero ipsa has habet Terminationes, etc.
Charta ann. 1030. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
De aliis vero duabus partibus erat dubia Terminatio, donec eam fecit certam divina miseratio per judicium aquæ et ignis manifestissimis signis a parte orientali ab ipsa ripa fluviali, etc.
Occurrit eadem notione in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 602. in Charta ann. 930. apud Eccardum in Origin. familiæ Habsburgo-Austriacæ pag. 169. in alia ann. 1027. inter Instrum. Gall. Christ. novæ edit. tom. 6. col. 373. etc. Vide mox Terminator.
P. Carpentier, 1766.
Charta Almar. archiep. Aquens. ann. 1002. ex Tabul. Montis-major. :
Quidquid infra hanc Terminationem est, totum donamus.
Vide Terminium.