« Terminatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 068c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERMINATIO
TERMINATIO, Terminus, limes. Chart.
Dagobert. ann. 715. in Gestis Abbat. Fontan. cap. 6 :
Aliæ vero Terminationis fines sunt a termino Itcinse, etc.Præceptum Ludov. Imp. ann. 820. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 69 :
Silva vero ipsa has habet Terminationes, etc.Charta ann. 1030. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
De aliis vero duabus partibus erat dubia Terminatio, donec eam fecit certam divina miseratio per judicium aquæ et ignis manifestissimis signis a parte orientali ab ipsa ripa fluviali, etc.Occurrit eadem notione in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 602. in Charta ann. 930. apud Eccardum in Origin. familiæ Habsburgo-Austriacæ pag. 169. in alia ann. 1027. inter Instrum. Gall. Christ. novæ edit. tom. 6. col. 373. etc. Vide mox Terminator.
P. , 1766.
◊ Charta Almar. archiep.
Aquens. ann. 1002. ex Tabul. Montis-major. : Quidquid infra hanc Terminationem est, totum donamus.Vide Terminium.