« »
 
TRACTUS 1, TRACTUS 2, TRACTUS 3, TRACTUS 4, TRACTUS 5, TRACTUS 6, TRACTUS 7, TRACTUS 8, TRACTUS 9, TRACTUS 10, TRACTUS 11, TRACTUS 12, TRACTUS 13, TRACTUS 14.
[]« 1 tractus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS01
1. TRACTUS, Cantus Ecclesiastici species. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 96 :
Tractus a trahendo dicitur, quia trahendo, id est tractim canitur.
Hugo a S. Victore in Spec. Eccl. lib. 1. cap. 7 :
Tractus autem quia gemitum et cantum lachrymabilem exprimit, lachrymas Sanctorum..... repræsentat. Unde Tractus dicitur, quia Sancti suspirantes ab imo pectoris gemitum trahunt.
Adde lib. 2. cap. 19. Alcuinus lib. de Offic. divin. :
Tractus semper in causa humilitatis ponitur.
Joannes Abrincensis Episc. de Offic. Eccl. :
Per Tractum qui nullo respondente cantatur, et in melodiis suis similitudinem fert gemitus, etc.
In eo vero quod nullo respondente canitur, differt a responsorio. Amalarius lib. 4. de Divin. Offic. cap. 12 :
Hoc differt inter responsorium, cui Chorus respondet, et Tractum, cui nemo.
Inde igitur Tractus cantatur, cum cessat Alleluia. Ordo Romanus :
Si fuerit tempus, ut dicatur Alleluia, bene ; sin autem, Tractus.
Alibi :
Quapropter Alleluia illo tempore non cantatur apud nos, sed Tractus, id est luctus.
Necrologium S. Leonorii Bellimontis in Bellovacis :
Kal. Jan. obiit Matthæus Comes... officium plenum fiat, cappa in Choro, Responsoria et Tractus in cappis, tres pauperes reficiantur, Generale facit Prior de piscibus abundanter. Tractus
et hymnos composuit Gelasius PP. ut auctor est Rupertus lib. 2. de Div. Offic. cap. 21. et ex eo Auctor Chronici Reicherspergensis sub ann. 494. Ricobaldus Ferrar. apud Murator. tom. 9. col. 114 :
Gradualia, Tractus et Alleluia Ambrosius, Gelasius et Gregorius ad Missam cantari instituerunt.
Vide præterea librum usuum Ordinis Cisterc. cap. 12. Stephanum Eduensem Episc. lib. de Sacram. altar. cap. 12. et Durandum lib. 4. cap. 21.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Traitif dicitur Suspirium ex imo corde tractum, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 :
Moult se dolouse, moult se plaint,
Maint souspirs fait lonc et Traitif.
P. Carpentier, 1766.
Traite de messes vero, nuncupatur Missarum series, in Testam. Thomæ de Failly ann. 1473. ex Bibl. reg. :
Item a voulu et ordenné quatre Traites de messes estre celebrées pour le remede et salut de son ame.
[]« 2 tractus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS02
2. TRACTUS, Piscatio, jus piscationis, quod alias Jactus dicitur ; pisces, qui ex fluvio vel vivariis extrahuntur. Tabular. Belliloc. ch. 159 :
Cum terris cultis et incultis, domibus, sylvis, adjacentiis, et in Dordonia Tractis, sive jetis.
Ch. 176 :
Et juxta fluvium Dordoneæ piscatoriis et ripaticis, jectis sive Tractis.
Charta ann. [] 1266. in Probat. Hist. Sabaud. :
Ripaticis, piscationibus, Tractis, venationibus, laudemiis.
Charta Ricardi II. Ducis Norm. ann. 1027. pro Monast. Fiscan. :
Et in eodem fluvio Tractus piscatorios..... item in fluvio qui dicitur Authura, in loco dicto Hasdans, Tractus piscatorios cum aliquibus hospitiis.
Fleta lib. 5. cap. 9. § 24 :
Sunt etiam aliæ res hæreditariæ, quæ veniunt in partitionem, quæ cum commode dividi non possunt, uni conceduntur, ita quod alii cohæredes alibi de communi hæreditate habeant ad valorem : sicut sunt vivaria, piscariæ, parci, et hujusmodi ; vel saltem quod partem habeant, sicut secundum, tertium, vel quartum, vel secundum Tractum, tertium, vel quartum, secundum numerum cohæredum ; et ita de parcis, secundam, tertiam, vel quartam bestiam.
Charta Ludovici Regis Franc. ann. 946. in Biblioth. Cluniacensi pag. 275 :
Excepto tertio Tractu de Hosa, quod pertinet ad S. Vincentium.
Alia Rodulphi Regis ann. 997. ibid. pag. 410 :
Et tertiam partem piscinæ, quæ vocatur Osa, cum mancipiis, vel reliquis rebus ad eandem piscinam pertinentibus, ut semper iidem Monachi medium Tractum habeant.
Orig. Murensis Monasterii pag. 50 :
In lacu autem habemus duos Tractus et dimidium, etc.
Tabularium Vindocinense fol. 54 :
Donavit eis Tractum sagenæ unius, in universis aquis suis, ubicunque piscaturas habere dinoscitur.
Vide Radulphum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 78.
P. Carpentier, 1766.
Vivarium etiam seu locus, ubi retia trahi possunt. Charta Henr. reg. Angl. ann. 1268. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 150 :
Cum piscaria et duobus Tractibus, qui ibi sunt, ad trahendum cum retibus.
Charta ann. 1242. in Pomer. diplom. pag. 195 :
Medietatem piscaturæ principalis et Tractus stagni pro centum marcis argenti vendidimus.
[]« 3 tractus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 145c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS03
3. TRACTUS, vel Tractus decimæ, in agris ac culturis, alius prorsus a Tractu piscatorio. Charta Petri Leucorum Episc. ann. 1179 :
Hauvidis Ducissa fondatrix Ecclesiæ Casteniensis dedit in præfata villa Tractum et decimas Ecclesiæ, et quidquid allodii ibidem possidebat.
Charta Alexandri III. PP. anno 1180. in Historia Vastinensi :
Decimam de la Narville, et Tractum per singulos annos... apud Chaloereth quartam partem decimæ de Fratevilla, et duos Tractus ; quartam partem decimæ de Varennis, et quartum Tractum ; Decimam in terra Burchardi Gononis,....... et ipsius decimæ Tractum.
Charta Hugonis Decani Paris. ann. 1213. in M. Pastorali lib. 7. ch. 33 :
Ipsi autem Monachi nobis quitaverunt medietatem totius decimæ in proventibus, videlicet in dominio, in justitia, in Tractu.
Alia ann. 1248. lib. 8. ch. 22 :
Medietatem in quadam decima,.... videlicet in grano, palea, Tractu, stramine, et in omnibus aliis quibuscunque proventibus ratione decimæ supradictæ.
Charta ann. 1239. apud Roverium in Reomao pag. 263 :
Cum Abbas et Conventus Reomaensis, Laurentium de Crie piscatorem coram nobis authoritate Domini Lingonensis, super terris tertialibus sitis in finagio de Crie, in quibus dictus Laurentius dicebat se Tractum habere, et super sergenteria ad Prioratum de Asiaco spectantibus traxissent in causam, etc.
Quæ hic commentatur idem Roverius pag. 640. nihili sunt. Index MS. Beneficiorum Ecclesiæ Constant. fol. 46. v° :
In qua parochia sunt tres Tractus decimarum, de quibus rector ejusdem Ecclesiæ percipit unum Tractum feodi de Colonc. et in aliis duobus [] non percipit nisi terciam partem.
Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 43 :
De Tractu vero fuit constitutum, quod utraque pars tam monachi quam domina et sui hæredes de anno ad annum alternatim Tractum decimæ possidebit, et eodem anno quo monachi Tractum habebunt, per ipsos attrahetur decima ad domum dominæ et hæredum suorum ; et eodem anno habebunt clavem domus, ad quam decima attrahetur ; domina vero et sui hæredes habebunt paleas.
Vide Granchiagium in Granea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
His omnibus in locis, si bene conjecto, Tractus decimæ idem est quod alibi, Cario, Decima decimæ, Redecima, seu pars decimarum, quam percipiebat is qui eas colligebat, trahebat seu vehebat in horreum decimatoris. Hoc jus, ut in Cario dictum est, ad varios pertinuit, modo ad Majorem loci, modo ad Dominum, modo ad Ecclesiam aliosve, qui nullam forte ponebant operam in decimis sive colligendis, sive advehendis : sed collectio seu vectura decimarum prima fuit hujusce juris causa, quod deinceps ad varios transierit, ut in aliis similibus juribus factum est sæpissime. Interpretationi nostræ non parum favet locus e Chartulario S. Vincentii laudatus : cum enim monachi tractum habent, per ipsos attrahi, seu advehi debet decima ad domum dominæ et hæredum suorum. Annis vero quibus domina et hæredes sui tractum habebant, ab ipsis attrahi, seu advehi, debebat decima ad domum monachorum, ut dicitur in alio ejusdem Chartularii loco, supra relato in voce Tractor. Præterea nullus alius est locus, sive a Cangio, sive a nobis citatus, cui hæc nostra explicatio nequeat accommodari : qua de re tamen penes attentum lectorem esto judicium. Vide Trahere 8.
P. Carpentier, 1766.
Quam interpretationem rursum firmare licet ex Charta Barthol. episc. Laudun. ann. 1116. in Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 32 :
Notificamus præterea tam præsentibus quam futuris, quod inter eandem ecclesiam et memoratum Odonem ingens querela extitit super quinque modiis frumenti, quos ecclesia extra partem in decima singulis annis percipiebat, prædicto Odone dicente, quod ecclesia propter illos quinque modios propriis vecturis decimam trahere debebat, aut ex illis trahentes conducere, absque ulla aliqua redecimatione. Super Tractu decimæ etiam idem Odo asserebat, quod sicut tertiam partem in decima habebat, ita tertio anno decimam trahere debebat. Sæpedicta vero beati Vincentii ecclesia Tractum decimæ omnino liberum, et præscriptos quinque frumenti modios se extra partem antiquitus, absque ulla calumnia possedisse, legitimis testibus in curia nostra comprobans obtinuit. Tractus
ergo decimæ pretium erat, quod pro ducenda decima exsolvebatur.
[]« 4 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS04
4. TRACTUS, Telum, sagitta, Gall. Trait. Charta ann. 1430. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 64. col. 2 :
Magna quantitate victualium, artilleriæ et Tractus ibidem dimissa, quæ erat sufficiens ad custodiam dicti castri.
Monstræ factæ apud Chassagniam ann. 1511. e Schedis D. Aubret :
Franciscus Carbonelli habet balistam calibus fulcitam sub ingenio et una trossa Tractuum... unam duodenam Tractuum.
Pluries occurrit ibi. Gens de Trait, Sagittarii, in Præcepto ann. 1428. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1013.
Gens d'armes et de Trait,
in Charta Caroli VII. Reg. Fr. ann. 1431. ex Chartul. Latiniac. fol. 31. []
P. Carpentier, 1766.
Traict, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 186. Chartoph. reg. ch. 7 :
Le suppliant..... dist à ung sien nepveu..... qu'il prinst une crennequin et du Traict, afin d'eulx deffendre.
Aliud sonat Trait, Ovi scilicet albumen, in aliis Lit. ann. 1478. ex Reg. 205. ch. 54 :
Le suppliant visita sa playe et lui mist du Trait d'eufz avecques des estouppes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tractus Balistæ, Spatium extensum ad teli jactum, Trait d'arc, in Consuetud. Burbon. art. 524. et in Charta ann. 1449. ex Tabul. Latiniac. Epistola Petri de Condeto tom. 2. Spicil. Acher. pag. 553 :
Extendebat se in longum quasi per leucam et plus, et in latus per tres Tractus balistarum.
Simili notione Tractus nude dicitur in Conventione ann. 1292. e Schedis Pr. de Mazaugues :
Et a dicto burgo per magnum Tractum et spatium distat.
Nostris etiam dicitur Trait, hoc intellectu.
[]« 5 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS05
5. TRACTUS, Mors, obitus. Vetus Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 222 :
Et illam terrulam ab omni calumnia dimisit liberam, quam in Tractu, id est, in exitu sui antecessoris reclamabat suam.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tractum Facere, Extremum spiritum agere. Miracula B. Angeli Clareni, tom. 2. Junii pag. 1101 :
Infirmabatur ad mortem, et desperatus erat ab omnibus, et etiam Tractum facere incipiebat.
Miracula MSS. Urbani V. PP :
Nec pulsum, neque anhelitum habebat per os suum, et quod oculos subverterat, et Tractum sive badalli fecerat.
P. Carpentier, 1766.
Au Traict de la mort, pro vulgari A l'article de la mort, In extremo spiritu, in Vita S. Isabel. soror. S. Ludov. apud Cang. pag. 175 :
L'on trouva que la saincte Dame estoit trespassée, ou estoit au Traict de la mort.
Vide Tractatus 8. et Tractus 1.
[]« 6 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS06
6. TRACTUS, Pars, portio. Charta ann. 1260. ex Tabul. S. Richarii :
Vendiderunt... septem et decem jornalia terræ cum dimidio in duobus Tractibus.
Gallice diceremus, En deux pieces.
[]« 7 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS07
7. TRACTUS. Quis sit hujusce vocis intellectus, quæ vis, in Notitia Imperii, in Vita S. Germani lib. 2. cap. 5. auctore Constantio, in Panegyr. Aviti v. 369. apud Sidonium aliosque Scriptores hujus et subsequentis ætatis, erudite docet Vir doctissimus Du Bos tom. 1. Histor. Monarch. Franc. pag. 70. quem consuluisse haud pigebit.
[]« 8 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS08
8. TRACTUS, Consensus, consensio. Testamentum P. Archiep. Narbon. ann. 1238. inter Instr. Gall. Christ. novæ edit. tom. 6. col. 52 :
Ordinamus, quod unus de clericis beneficiatis ejusdem Ecclesiæ, non tamen canonicis, pro tempore in eadem Ecclesia constituatur Tractu communi et consensu Archiepiscopi et Capituli ejusdem Ecclesiæ.
[]« 9 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS09
9. TRACTUS, Lorum tractorium, Gall. Trait. Pro una cartsadel, uno colero, cum uno pari Tractuum, emptis xiv. d. apud Kennettum in Glossario ad calcem Antiq. Ambrosd.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1361. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 40 :
Dictus Nicolaus suum custellum evaginavit, et Tractus equorum cidit, quos Tractus prædictus quadrigarius statim renodavit, et iterum equos suos astellavit.
[]« 10 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS10
10. TRACTUS, Contractus. Vita S. Petri Cœlestini lib. 3. cap. 13. tom. 3. Muratorii pag. 665. col. 2 :
At brachiis geminæ, noctis phantasmate, Tractæ
Perdiderant dextrumque latus, etc.
[]« 11 tractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS11
11. TRACTUS, Præteritus, elapsus. De [] hoc (tempore) sunt Tracti xvii. anni, in Placito ann. 1158. inter Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 571.
[]« 12 tractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS12
12. TRACTUS, Gall. Trait, vox heraldica, Tessellarum ductus. Lit. Caroli VI. ann. 1386. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 91 :
Cum carissimus dominus ac genitor noster.... concessisset dilecto et fideli nostro armorum servienti Bernardo Chini et suæ posteritati perhenniter armorum insignia sive arma, scilicet scutum coloris sereni cœli sive azuris, cum benda ejusdem coloris liliorum flosculis auri rutilantis seminata, cum duobus filis sive Tractis argenti, etc.
[]« 13 tractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS13
13. TRACTUS, Exportatio, evectio, commercium. Libert. castri de Malast ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 508. art. 62 :
Quod omnia ad Tractum pertinencia, pro quolibet animali onerato illis, quatuor denarios pro pondere et leuda, si vendantur dicta onera, solvere teneatur.
Vide supra Tractatio.
[]« 14 tractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS14
14. TRACTUS, Vectura, quæ equis carrum trahentibus fit. Liber privil. eccl. Carnot. ch. 257 :
Unum Tractum ad unum equum, etc.
Alia notione vide in Trahere 18.
Tractus Extra Rotulos. Leges Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 3. n. 2 :
Item ordinaverunt pro sustentatione justitiarii quolibet die itineris sui centum solidos. Item Clericis suis, pro quolibet homine amerciato, vel vendito duos solidos ; et pro quolibet homine mundato per assisam, pro Tractu extra rotulos, quatuor denarios.
Galli dicerent :
Pour estre tiré du rôle des accusations ou des amendes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tractus Ferarum, Venatio, in Charta ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 166. et in alia ann. 1344. ibid. pag. 495.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tractus Quadrigæ, Opera cum curru domino debita. Tractus quadrigæ tempore Augusti, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 85.