« Tunginus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 208a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUNGINUS
TUNGINUS, Judex, qui post Comitem est, in veteri Glossario : Tungi,
seu villæ Præfectus, Judex ; a tun, Saxon. villa, vicus, prædium, territorium ; quod
malim, quam quod vult Wendelinus, a Teutonico Tong, i. lingua, deductum vocabulum,
quod Tunginus lingua sit centenarii. Alii a tegn, Saxonico, Minister, de qua
voce egimus in
Thaynus, profectum volunt.
Lex Salica tit. 46. § 1 :
Tunginus aut Centenarius mallum indicent, etc.Tit. 48 :
Debent testes jurati dicere, quod ibi fuissent in mallo, ubi Tunginus et Centenarius indixerunt.Tit. 69. § 1 :
Si quis de parentilla tollere se voluerit, in mallo ante Tunginum aut Centenarium ambulet, etc.Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 534. et supra Centenarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eccardus in
notis ad Pactum Legis Salicæ tit. 47. § 1. asserit nomen Tingini, Tungini, vel
Tunzini, formatum esse ex Tincman, et proprie significare Decanum,
quod invenerit in Glossario MS. Florentino Centenarium, hunno, Decanum vero
Tincman vocari. Origo vocis, inquit, Tehun, vel Tia, quæ pro
Decem leguntur in Pacto Legis Salicæ tit. 2. § 5. et 8. hinc Tehing, Ting,
Tinginus, Tincman verbotenus est Decanus. Aliunde arcessit Vossius lib. 2. de Vitiis
serm. cap. 18. ubi etiam habet Tonginus. Vide Decanus et
Tunchinium.