1. VESTIRE, Possessionem conferre rei alicujus,
Investire. Vestir, in Consuetud.
Laudunensi art. 227.
Vestir et ensaisiner, in Sedanensi art. 259. 260. 262.
Notitia ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect.
col. 350 :
Abbas nimium credulus promissionibus vicecomitis et suorum,
apprehendens viregam suam dixit : In tali conventione, ut locuti estis, audiente me,
Vestio vos ; et ita Vestivit eum, etc.
Occurrit passim.
Vestitus, Qui de re aliqua investitus est, qui rem possidet.
Vestu et mis en
possession, in Consuetudine Laudunensi art. 226. Calniacensi art. 32. 33. et aliis.
Charta Caroli C. Regis apud Beslium pag. 229 :
Unde Cœnobium S. Dionysii Vestitum
fuerat a bonis Deum timentibus hominibus.
Alia Riculfi Episcopi Forojuliensis
apud Rufium et Sammarthanos :
Illi vero timorem Domini præ oculis habentes, tale ei
consilium dederunt, ut præter hæreditatem, quam Ecclesia prædicta ibidem antiquitus
habuit, si propter hoc, quod ipse Episcopus post expulsionem paganorum
(Fraxinetensium)
primus Vestire cœpit ipsam civitatem, unam medietatem de
omnibus, quæ in circuitu ejusdem civitatis adjacent, redderet vel donaret.
Odo
Cluniacensis de Reversione S. Martini cap. 7 :
Nolo Ecclesiam meam tanto defraudari
thesauro, quia Episcopus factus eo Vestitam inveni.
Charta Caroli M. in Chronico
Laurishamensi pag. 59 :
Dum diceret, quod suus pater de ipso Monasterio Vestitum
dimisisset, etc.
Præcept. Ludovici Pii ann. 3. ex Tabular. S. Mevenni :
Dominus et genitor noster Karolus constituit ut ipse Helogar episcopus et abbas
S. Mevenni, omnes res undecumque eo tempore prædictæ ecclesiæ juste et rationabiliter
per diversa loca Vestitæ erant, tenerent, etc.
Vide Chartam
Alamann. Goldasti 42. Roverium in Reomao pag. 173. etc.
Manum Alicujus Vestire, Tradere, investire :
Manus vestita ejus, cui traditio facta est.
Lex Bajwar. tit. 17. § 3 :
Mei antecessores tenuerunt (territorium)
et
mihi in alodium reliquerunt, et Vestita est illius manus, cui tradidi.
Charta
Alamann. Goldasti 58 :
Post meum discessum ipsas res ad Monasterium S. Galloni
admelioratas revertant, absque ulla contradictione vel minuatione, manu Vestita,
partibus meis.... possideant.
Vestitura, inquit Vadianus, hoc ipsum est, quod
Investitura, hoc est, in possessionem
missio, aut possessionis securitas et confirmatio, quam et
beneficium illa secula,
et
feudum, quod fere a Francis natum et inductum est, vocarunt. Et lib. 3. pag. 88.
Vestituram intelligi ait,
jus possessionis concedendum, quod Episcopi
Abbatesve a Principe accepissent, nisi videri queat Vestituram dici, quæ lehen
dicitur
. Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 19 :
Et coram eis rerum suarum
traditionem faciat, et fidejussores Vestituræ donet ei, qui illam traditionem accipit,
ut Vestituram faciat.
Ubi in Cod. Reg. in Nota marginali legitur :
Hic
notari potest quod ex sola traditione quæ fit per investituram, non transfertur
dominium. Si enim transfertur, cum huc per investituram traditio facta fuisset, eoque
factus dominus, qua occasione ab heredibus vexari poterat.
De
Vestitura et
Traditione videndus Beseler Pact. Hered. tom. 1. pag. 21. ad cap. 6. Capit. ann.
819. unde lib. 4. cap. 19. Tradit. Fuld. lib. 1. tr. 157 :
Reginwald et Otwin fecerunt Vestituram in præsentia Hesses, et ego Wigger
accepi.
Infra :
Horum omnium Vestituram cum stipulatione subnixa
perfecit.
Flodoardus lib. 1. Hist. Remensis cap. 20 :
Eique in præsentia
fidelivm suorum, legali de more, Vestituram ex ea (villa,)
et Chartam
fecit.
Tabular. Monasterii de Luco, apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 3.
n. 8 :
Qui quidem Rex de hac patria Vestituram dedit avo Vicecomitis, qui erat de
ejus progenie, dedit Deo et S. Vincentio partem suam super altare.
Missos ei dedit qui ei inde plenam Vestituram
facerent
, in vet. placito apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 125. Charta ann. 871.
apud Murator. tom. 9. part. 2. col. 933 :
Ad vestram partem corporalem facio
Vestituram ad vestram proprietatem habendum. Qui (locus)
populari judicio
in regiam rectamque venit Vestituram,
ex Charta Ottonis Imp. apud Mabill. sæc.
5. Bened. pag. 243.
Annal. Hildesh. ad ann. 1039. apud
Pertz. Scriptor. tom. 5. pag. 43 :
Senior noster Thietmarus episcopus post obitum
prædictæ domnæ Sophiæ decimas super Gandeshem circumjacentesque
villulas, quas ipsa a nostris senioribus in beneficium habuit, in suam Vestituram
recipi jussit.
Quod
Vestitura indominicata dicitur in Vita S. Gerardi
cap. 21. ibid. tom. 6. pag. 503 :
Concessit duci Beatrici..... tenere abbatias
Mediimonasterii et S. Deodati, retinens in Vestitura indominicata monasteria et 10.
mansos, etc.
Adde Chronicon Mauriniacense pag. 371. Maxime
vero
In Vestitura rei alicujus esse dicitur, qui hanc possidet. Præceptum Caroli M. pro Hispanis,
editum a Steph. Baluzio :
Et dixerunt, quod aliqui pagenses.... eos exinde
expellant contra justitiam, et tollant nostram Vestituram, quam per 30. annos et amplius
Vestiti fuimus, etc.
Capitula ejusdem Caroli M. lib. 4. cap. 34 :
Si quis
proprium nostrum, quod in Vestitura genitoris nostri fuit, alicui querenti sine nostra
jussione reddiderit, etc.
Adde cap. 45. et Appendicem 3. ejusdem libri cap. 7.
Capitul. 2. Ludov. Pii. ann. 819. cap. 6. 8. Concilium Suessionense ann. 853. part. 2.
cap. 3. Compendiense ann. 868. cap. 3. Capit. Caroli C. tit. 39. cap. 8. Bullarium
Cluniacense pag. 4. etc. Notitia vetus apud Baluz. tom.
3. Miscell. pag. 118 :
Insuper testantur quod.... mater Cenomanicæ civitatis
ecclesia Vestituram legitimam habuisset de prædicto monasterio, et adhuc triginta anni
non sunt transacti quod ex eo legitimam Vestituram habuit.
Chronicon Andrense :
Hujus Ecclesiæ Monachi per annum et diem in ejusdem terræ
Vestitura sunt.
Charta Alamannica Goldasti 28 :
Statuimus inter nos, ut
venerabili Abbati et fratribus prædicti Monasterii decimam in subnotatis locis, sicut
illius temporis in illorum erat Vestitura, concederemus.
Infra :
Cujus
decima tunc in mea Vestitura erat.
Ita in Charta 95. 97. in Chronico Besuensi
pag. 504. etc. Discrimen tamen inter
vestituram et
possessionem videtur
posuisse Joannes IV. PP. in Epistola ad Isaac Syracusanum Episc. edita ab Holstenio :
Majus enim fuit possessionem dare, quam sit Vestituram concedere.
In eo duntaxat differunt quod hæc nudam traditionem,
illa vero securam stabilemque possessionem significet.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 928. tom. 1.
Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheim pag. 272. col. 1 :
Gulisam in pago
supradicto et comitatu Everhardi de rebus sancti Servatii.... pro Vestitura et
firmitate. Veste
et
Vesture, in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol.
64. r° :
Ouquel terroir nous avons le xiij. denier pour les Vestes, et xxij.
deniers et obole de chascune Vesture.
Ubi per
Vestes, laudimia
intelligo ; et per
Vesture, quod pro missione in possessionem seu
investitura domino solvitur. Charta ann. 1311. in Chartul. abbat. Regalis-loci
part. 1. ch. 30 :
Lesquelx religieus disoient et maintenoient que en tous les lieus
où il avoient cens fonsiers,.... il avoient Vest, devest, ventes, justice dou fons, etc.
Vest
autem rei venditæ emptori cessionem significare videtur. in Charta ann.
1293. ex Chartul. S. Corn. Compend. fol. 201. v°. col. 2 :
Quand il avenra que
aucunes personnes marchanderont ensamble oudit liu, et il venront au Vest ou au devest
doudit marchié ou de l'escanges, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitus, Beneficium, feudum, quo ab alio quis
investitur, et opponitur acquisito.
Charta ann. circ. 1095. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Nos pariter donamus aliquid
de hereditate nostra quæ nobis per comparationem, vel per Vestitum advenit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitio, Eadem, ut videtur, notione.
Charta ann. 1004. apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 176 :
Facio hanc donationem.... de ipsa villa, quam vocant Campanias, de ipsa scilicet
medietate mea, quam ego propter Vestitionis causam ibi habeo, vel habere debeo cum
integritate et absque ulla diminutione.
Nisi tamen
propter vestitionis
causam intelligas ratione culturæ.
Vestura. In aliquot
Consuetudinibus municipalibus idem valet, quod
Vestitura, aut
investitura,
ut in Laudunensi art. 226. et aliquot aliis. Joannes Abbas Laudunensis in Speculo
Historiali MS. lib. 11. cap. 17 :
Lequel les mist en Vesture de la Comté d'Artois,
etc.
Chronicon Flandriæ cap. 8 :
Pource qu'Alienor sa mere exhortoit le
Roi son Baron à mettre Jean son aisné fils en Vesture de ce qu'elle tenoit du Royaume de
France.
Sed præsertim hæc vox in rebus tantum censui obnoxiis usurpatur, in
Consuetud. Vitriacensi art. 18. Sedanensi art. 208. 261. Remensi art. 140. 142.
Noviodunensi art. 34. Calniacensi art. 53. in Magno Recordo Leodiensi pag. 60. etc.
Vestimentum, Idem quod
Vestitura, Missio in possessionem, vel ipsa possessio.
Bractonus lib. 4. Tract. 1. cap. 1 :
Possessionem nudam, quam
Intrusionem vocat, ait eam esse, quæ
non vallatur aliquo Vestimento,
legitima vestitura.
Vestitio, Investitura. Charta S. Bonifacii de finibus Fuldensis Monasterii, apud Browerum
lib. 1. Antiq. Fuld. cap. 4 :
Ideo placuit nobis, ut eundem locum, qualiter certis
terminis consistit, annotemus, et idoneis testibus, qui in prædicti Principis traditione
et Vestitione ipsius loci affuerunt, subterfirmemus.
Charta ann. 838. apud Eccardum in Hist. Misnens. col.
253 :
Signum Freibrathti et Otocari, qui hanc Vestitionem fecerant.
Vestue,
in Charta Garnerii Abbat. Corb. ann. 1307. ex Chartul. 21. ejusd. loci
fol. 87. v° :
Nous pria et requist ledis Jhans que ledis seigneur Regnault en
vausissons saisir et luy mettre en Vestue et recepvoir à homme, lequel nous en
saisismes et Vestimes et l'en receumes en nostre foy et en nostre
hommages.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitudo. Eodem significatu. Tradit. Emmeram. cap. 45. apud Pezium
tom. 1. Anecd. part. 3. col. 330 :
Einhardus et Erhardus Vestitudinem fecerunt
Adalwino Episcopo de his omnibus quorum hic commemoravimus.
Sed leg. forte
Rectitudinem. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitor, Qui alterum
vestit, seu in possessionem mittit. Tradit. Emmeram. cap. 4.
ibid. col. 204 :
Testium quoque nomina sunt hæc ; Patho, Ogo,..... Lantpertus autem
frater ejusdem Egilolfi et Adalhun vassus episcopi fidejussores et Vestitores
extiterunt.
Vestitura, Census, qui quotannis exsolvitur in signum concessæ
vestituræ, seu
possessionis, re tamen ipsa etiam nondum obtenta, ut ex
dicendis manifestum fiet. Charta Caroli C. ann. 855. in Spicilegio
Acheriano tom. 12. pag. 117 :
Eo videlicet modo et tenore, ut Lambertus fidelis
noster diebus vitæ suæ jamdictam Ecclesiam S. Stephani propter Vestituram singulis annis
nonam et decimam ex ea persolvens, ipsam jure beneficiario et usufructuario interim
teneat, etc.
Eadem verba habentur in Charta ejusdem Caroli ann. 3. in Tabulario
Eccles. S. Cyrici Nivernensis. Vetus Charta in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 16 :
Tali itaque tenore, quatenus dum vivo, ex eisdem rebus usum fructuarium obtineam,
et omni anno prædictæ Ecclesiæ modium unum vini in Vestitura
persolvam.
Alia ann. 912. fol. 18 :
Ea tamen ratione, ut dum advixero,
usufructuario ipsas res obtineam, et annuatim festivitate S. Mauricii in Vestitura inter
panem unum modium persolvam ; et si Ado frater meus superstes mihi fuerit, ipsas res dum
advixerit sub eadem Vestitura obtineat.
Alia Bernuini Viennensis Episcopi ann.
887. ibid. pag. 147 :
Quæ deserta sunt restaurando, et quæ destituta reædificando,
et quæ non sunt vestita revestiendo, et ipsa die solennitatis S. Mauricii solo....
persolvant ad luminaria et Vestituram Ecclesiæ ejusdem S. Mauricii.
Testamentum
Bernonis Abbatis Cluniacensis :
Eo tenore, ut per singulos annos census 12.
denariorum pro Vestitura reddatur.
Charta ann. 997. ex Chartul. Aptens. Eccl. fol. 54 :
Tenor istius præstariæ iste est, ut Samuelus et uxor sua sive hæres illorum pro
illis rebus ad S. Mariam et S. Castorem, sive ad Episcopum et ad clericos ejusdem
ecclesiæ inter censum et Vestitura omnique anno ad mense Madio persolvat moltonem
unum.
Vetus Charta apud Mabill. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 271 :
Pro
Vestitura vero annis singulis in festivitate beatissimorum Maccabæorum Kalendis
Augusti pastum unum fratribus canonicis in Viennensi Cœnobio positis,
faciatis.
Chartular. S. Petri de Neronis-villa fol. 9. v° :
Hæc omnia
donavit Albericus monachis ad possidendum jure perpetuo, ita quod monachi haberent ea
in eadem potestate et dominio quo Albericus tenuerat ea, excepto hoc quod Adelaidis,
uxor ipsius Alberici, in cujus dote hæc omnia erant, teneret ea quandiu huic seculo
adviveret et ea tenere vellet, tali pacto quod interim dum Adelaidis viveret et ea
teneret, monachi haberent pro Vestitura in unaquaque septimana unam eminam annonæ de
supradicto molendino et de pratis unam carrucatam feni, et in aqua piscari facerent
quotiescumque vellent ; et post decessum Adelaidis haberent monachi hæc omnia
supradicta absolute ad possidendum in perpetuum.
Tabularium.
Prioratus de Paredo fol. 34 :
Tali Conventu ut in vita sua teneat,
(mansum)
et sextarium frumenti omni anno in Vestitura persolvat.
Id
est, cum ager fructus fert.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestio, Eodem intellectu. Vetus Notitia in Tabul. Abb. Belliloci in Lemovic. :
In
unaquaque villa cedimus unum mansum, et in unoquoque manso de tota vicaria sua damus eis
4. denarios, et 1. gallinam, et tertiam partem de omnibus placitis, et de Vestionibus
similiter.
Vestitio, Eadem notione, in Tabulario Conchensis Abbatiæ in Ruthenis, et in Tabul.
Prioratus de Domina in Delphinatu crebrius occurrit.
Vestura, Pari significatu. Charta ann. 1273. ex Chartul. Campan. fol. 449. col. 2 :
Omne illud quod dictus Huetus poterat haberi in Vesturis, ventis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitura Testamenti, Census, qui quotannis exsolvitur in signum concessæ
vestituræ earum rerum,
quæ post mortem testatoris in possessionem donantur. Tabul. Latiniac. :
Pro
Vestitura vero hujus testamenti quotannis tres modii vini in nomine sanctæ Trinitatis
exhibeo ad elemosinam.
Advestitura, in Consuet. Castellaniæ Insulensis art. 46. Namurcensi art. 48. 70. 75.
Advest, missio in possessionem. Chronicon Flandriæ cap. 59 :
Sauf ce que le
Comte de Flandres devoit venir vers le Roy à Paris, et mettre le devant
dit Loüis en l'Advesture de la Comté de Flandres.
Cap. 68 :
Là monstra
Messire Robert d'Artois unes lettres sellées du seel du Conte Robert d'Artois,
contenans, que quand le mariage du Conte Philippes d'Artois.... fut faict, le Comte les
meit en Advesture de la Comté d'Artois.
Disvestire, Possessione rei alicujus aliquem exuere :
Devestir,
<cit>in Consuetud. Calniacensi art. 30. Charta Henrici IV. Imp.
ann. 1114. in Orig. Murensis Monasteril pag. 23 : Ut nulla deinceps
persona parva sive magna supradictum Monasterium de aliquo beneficio suo inquietare,
molestare, Disvestire ulterius audeat.
</cit>
<cit>Judicatum ann. 1073. apud Fr. Mariam in Mathilde Comitissa : Ut
nullus quililibet homo... sine legali judicio Disvestire præsumat.
</cit> Adde
Ughellum tom. 1. pag. 252.
<cit>Se sont dessaisis et devestus
, in Charta ann.
1332. ex Tabul. S. Martini Pontisar.</cit>
Actus ipse Divestionis
Devest ou dessaisine dicitur in Consuetud. Remensi
art. 163.
Vest et devest, in
Laudunensi art. 54.
132. Vide Gallandum de Alodio pag. 90.
◊ Fiebat autem
Disvestitio, projecto pilo vestimenti,
quasi qui se
disvestiebat de re aliqua, vestes revera deponeret. Hincmarus
Laudunensis in Epistola ad Remensem, tom. 2. operum Hincmari Remensis Archiepiscopi pag.
341 :
Potestis ..... interrogare, cur ea, quæ nunc repetit, nullo cogente, nullo
suadente, per pilum vestimenti sui a se terra tenus ejectum, non tantum dereliquit,
quantum abominando despexit, adjiciens multo sibi melius, ac esse sine his, quæ ei
dederam.
Charta Godefridi Ducis Brabantiæ ann. 1174. apud Miræum in Diplomat.
Belg. cap. 65 :
Quadraginta ergo solidos, quos de horreo supradictæ villæ annuatim
tollendos existimabam,.... projecto a me pilo pallii mei, juxta morem nobilium
werpivi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Devestitum Feudum, Derelictum, ut videtur. Charta ann. circ. 970. ex majori Chartulario S. Victoris
Massil. fol. 135 :
Unam medietatem tibi damus de feudum possessionis Devestitum et
de heremo et in antea de quantum vestitum erat unam medietatem habeas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revestimentum, Iterata missio in possessionem. Charta ann. 1242. ex Chartul. Maurigniac. :
Pro laudationibus, venditionibus aut Revestimentis ab ipso emptore, vel a dictis
abbate et conventu aut priore de Stampis veteribus, nichil penitus exigendo.
Alia ann. 1247. ibid. :
In ipsius Petri manu sæpedicti Ansellus et ejus uxor de
dicto censu se deseisierunt et de ipso ad ipsorum petitionem idem Petrus Revestivit
abbatem.
Vide
Revestire.