« »
 
VESTIRE 2, VESTIS 1, VESTIS 2.
[]« 2 vestire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 294c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESTIRE2
2. VESTIRE, Colere, agrum excolere. Notitia ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 349 :
Igitur cum.... terra Tolonensis cœpisset Vestiri, et a cultoribus coli.... His ita gestis, venerunt Theodericus et Noë fratres ad Adalardum abbatem, rogantes eum verbis blandis ut concederet eis Cathedram Vestire ad medium vestem, quod et factum est. Abbas vero missis bobus cepit terram quæ est ante ecclesiam S. Damiani ambienter excolere, et huc illuc rumpere terram ad faciendas condaminas. Noë vero et Theodericus dixerunt ad alterutrum : Isti monachi semper habebunt totam terram raptam (ruptam) et nos qui dicimur Vestitores, quandoque erimus illusi nihil habentes, etc. Domine abba, colligite me in medietatem terræ, et vestite me in tali conventione ..... Domine abba, isti vestri Vestitores [] exhibuerunt vobis umquam mel vel ceram ? Bonaldus debet ipsam terram Vestire et edificare,
in Charta ann. circ. 970. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. fol. 135. Hinc
Vestitus Ager dicitur, cui fructus insunt, et abso opponitur, seu inculto. Paulinus in Panegyrico pag. 523 :
Cernite nulla suis emergere semina campis,
  Ne prius intereant labe soluta putri.
Nuda seris, Vestita legis, jacis arida grana,
  Atque eadem fructu multiplicata metis.
Colonia vestita, in Concilio Valentino III. ann. 853. cap. 9. Charta Conradi Regis ann. 967. apud Joan. Columbum lib. 2. de Episc. Sistaric. n. 3 :
Omnia in omnibus cultis, et incultis, Vestitis et desertis, quæsitis et quærendis, etc.
Alia ejusdem anni in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicib. n. 68 :
Hoc est villam nostram, quæ vocatur Candidas, videlicet cum mansis Vestitis, advestiendis, campis, pratis, etc. Unum curtile vestitum,
in Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1063. in Diplomat. Belgic. Alia ann. 1298. in Hist. Guinensi pag. 128 :
Terram scilicet quandam, nemore Vestitam, in loco, qui dicitur, etc.
Charta ann. 1180. apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Bened. Lemovic. MS. pag. 116 :
Medietas terræ tam desertæ quam Vestitæ pro 20. solidis Barbarinorum. Vinea vestita,
in Chartul. Matiscon. fol. 57.
Heritage couvert, Heritage descouvert,
in Litteris ann. 1324. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 380. Mensura vestita, in Tabulario S. Flori in Arvernis :
4. sextaria et eminæ bladi ad mensuram Vestitam S. Flori.
Vide Absus, et Mansus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestus, Eodem intellectu. Charta Elizabetæ Comit. ann. 1224. ex Tabul. Abbat. de Balaneiis, nunc de Valois diœc. Ambian. :
Duos modios bladi et unum advenæ (avenæ) ad plenam mensuram, quod pro quartario Argoriæ tam in terris quam in aquis et maristis, excepto Vesto, eidem Allelmo dicta ecclesia annuatim persolvebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestitio, Mansio, domus cum agri culti portione. Charta ann. 1153. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 548 :
Debent in hoc honore ipsi fratres hospitalis quinque Vestitiones cum hominibus ad minus ponere. Si autem ibi plus ponere voluerint, eis licebit usque ad xii. quæ Vestitiones unaquæque habebit hortum suum unius sextariatæ sine quarto et decima : ultra xii. quantascumque voluerint, dum tamen hortum non habeant ..... Præterea si aliquibus fortuitis casibus Vestitiones supradictæ destructæ vel derelictæ fuerint, debent eas reædificare et reformare arbitrio abbatis S. Guillelmi ..... Quamdiu autem mansus sine Vestitione fuerit, habebunt in eodem manso jus pascendi, etc.
Vestura, Fructus quilibet agro hærentes : Advesture, in Consuetud. Namurcensi art. 23. Cameracensi tit. 12. art. 22. 23. Sanpaulana art. 20. Valentianensi art. 118. Insulensi, et aliquot aliis. Leges Inæ Regis cap. 69 :
Qui habet 20. hidas, debet comittere 12. hidas Vesturæ terræ, quando velit abire.
Fleta lib. 2. cap. 4 :
Inquiratur etiam, quantum Vestura singulorum boscorum, et reflectorum prædicto modo assartatorum valuerit, antequam assarta illa facta fuerint, etc.
Adde cap. 71. § 5. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 723 :
Et per omnes forestas, landas, et Vesturas meas, pasturam plenariam omnium animalium suorum, etc.
Pag. 841 :
Exceptis pratis et bladis, ubi post ablatam Vesturam libere pascentur.
[] Tom. 2. pag. 834.
Ita tamen, quod homines nostri communicabunt in omnibus prædictis terris, postquam prædicti Fratres Vesturas asportaverint, cum animalibus suis, etc.
Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 134 :
De prædictis vero pratis, pascuis et pasturis....... prædictus Abbas percipiet et habebit totum proficuum et totam Vesturam.
Placit. ann. 31. Edward. I. reg. Angl. in Abbrev. Placit. pag. 250. Ebor. rot. 53 :
Quia per juratos testatum est, quod dictus abbas et antecessores prædictorum non dederunt solum, sed Vesturam, quæ Vestura non est liberum tenementum, immo quoddam proficuum exiens de prato prædicto, ideo, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vesture, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1444. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 332 :
Le suppliant aperceut sur l'oriere ou rive d'un champ, entre la Vesture d'icellui et ung fossé, icellui Colart et sa femme, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestis, Eodem significatu : hinc ad medium Vestem vestire, dare, est pro medietate fructuum agrum colere. Dederunt ei ad medium Vestium, ex Tabul. S. Victoris Massil. regnante Rodulpho Reg. Alam. Vide supra Vestire 2.
Hæreticus Vestitus, Convictus. Vide Hæretici.
Obligatio Vestita, Quæ nudæ opponitur apud Brittonem de Legib. Angl. cap. 28. initio, quæ scilicet vestitur vel re, vel verbo, vel scripto, vel mutuo consensu, vel denique firma junctionis, etc.
Pactum Vestitum, seu quod habet vestimentum, opponitur pacto nudo, ex quo scilicet non nascitur actio. Contrahitur autem
obligatio ex sex vestimentis, quæ omnia dicuntur Vestimenta pactionum et donationum
, quæ recenset Fleta. lib. 2. cap. 56. § 3. et seqq.
[]« 1 vestis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 295b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESTIS1
1. VESTIS, Aulæum, et maxime sic appellantur ea quæ sacrarum ædium parietibus appenduntur : vel panni sacri, et qui altari, aut circa altare, aptantur. Gregorius II. PP. in Epist. 2. ad Leonem Isaurum :
Cum sanctas Ecclesias fimbriatis Vestibus convestitas et variegatas invenisses, eas ornatu privasti atque vastasti.
Anastasius in Benedicto III. PP. pag. 205 :
Apostolorum Principi populique janitori obtulit miræ pulchritudinis Vestem unam aureo textam opere, decoreque fulgentem, almificam annuntiationis habentem Historiam, et Hypapanti, qualiter ipse unigenitus Dei filius templum ingressus doctorum in medio residebat.
Vide pag. 128. 129. et alibi passim. Guilelmus Biblioth. in Stephano VI :
Plurimæ sacratissimorum altarium aureæ Vestes, cum reliquis pretiosis ornamentis non defuerunt.
Ibidem :
Vestem sericam super altare unum.
Frodoardus de Summis Pontific. :
Veste Petri gemmis auroque gravi induit aram.
Sugerius de Consecrat. Eccles. S. Dion. :
Cum ipsius parietibus et columnis et arcubus auro tectas Vestes margaritarum varietatibus multipliciter exornatas suspendi[] fecisset.
Adde Joannem VIII. PP. Epist. 84.
Vestimentum, Eadem notione. Testamentum Widradi Abbatis Flaviniac. ann. 1. Theodorici Regis :
Vel reliquas fabricaturas, seu ministeria Ecclesiæ vel strumenta chartarum, libros vel Vestimenta Ecclesiæ, vel omne præsidium quod vivens possidere videor, etc. Vasa et vestimenta Ecclesiæ,
apud Herardum Turonensem in Capitulis cap. 20. Ἔνδυμα, in Vita S. Nili junioris pag. 123 :
Ἄφες με ἀμφιάσαι τὸ θυσιαστήριον ἐνδύμασι πολυτίμοις. Ἱεραὶ ἐνδύται
in Epistola Synodica Joan. Damasceni ad Theophilum Imp. pag 141. et in septima Synodo act. 7. apud B. Dorotheum in Præfat. Doctr. et Anonymum in Romano Lacapeno num. 44. Vide Honorium Augustod. lib. 1. cap. 167. 171. et Descriptionem nostram ædis Sophianæ.
P. Carpentier, 1766.
Vestement, eodem sensu, in Lit. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 514.
Vestire, Aulæis ornare. Liber Sacramentorum Gregorii M. pag. 156. edit. Menardi :
Post hæc Vestiatur altare, cum Antiphona : In velamento alarum tuarum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vestir, eodem sensu, in Compendio hist. Gall. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 279 :
Icist Robers roi de France Vesti le cors de monseignor saint Savyniens d'or et d'argent.
De Vestibus et familia alicujus, apud Continuatorem Chronici Nangiac. ann. 1314. Vide Roba.
P. Carpentier, 1766.
Vestis Alata, Vestium ornatus instar alarum. Stat. synod. Tornac. ann. 1481. pag. 99 :
Inhibemus.... presbyteris, beneficiatis ac officiatis et religiosis nostræ diœcesis ne Vestes nimium breves, aut in spatulis alatas...... portare præsumant.
Vide Capæ alatæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestis Apostolica, Scapulare monasticum. Vide supra Scapulare.
Vestis Bellica, id est, lorica, in Lege Anglior. tit. 6. § 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestis Cordata, Certa ratione torta. Conc. Terracon. ann. 1282. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 279 :
Statuimus quod clerici omnes provinciæ Terraconensis, sive sint in sacris, sive in minoribus Ordinibus constituti, non portent nec induant camisias, tunicas, vel alias Vestes cordatas.
Vide Cordatæ Tunicæ et Cordellatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestes Feritæ, f. Ex pellibus ferarum.
Donaverunt Vestes feritas quas habebant
, in Chron. Mutin. Johan. de Bazano apud Murator. tom. 15. col. 608.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestes Innocentiæ, Quibus baptisati induuntur. Statuta Eccl. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 954 :
Item, cum in quibusdam parrochiis albæ Vestes innocentiæ baptismalis, sacro chrismate delinitæ, non sine periculo sortilegii, aut avaritiæ vitio a parvulorum matribus, soleant retineri, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestis Inordinata, Vetita, quæ non decet, in Statutis Eccl. Aurel. apud eumd. Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1283 :
Ne habeant (Sacerdotes) cappas alatas et Vestes inordinatas, maxime houcias, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vestis Lingia. Vide supra Lingius.
P. Carpentier, 1766.
Vestis Nuptialis, Superpellicium, Vestis linea, manicata. Charta ann. 1238. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus fol. 115. v° :
Ordinamus, ut quemadmodum præpositus Brugensis in ecclesia Insulensi,... in qua ecclesia ipse debebit semper sicut canonicus cum Veste nuptiali ire temporibus institutis, quocienscumque ad ecclesiam ipsam accedet.
[] Occurrit rursum in Ch. ejusd. ann. in Suppl. ad Miræum pag. 102. col. 1. Stat. ann. 1247. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 25. r° :
Jurabunt (capellani) quod a prima pulsata usque ad meridiem, et a Nona pulsata usque ad completorium, ecclesiam nostram, nisi in Veste nuptiali, non intrabunt.
Stat. synod. Tornac. ann. 1366. pag. 24 :
Capellani ecclesiarum habentes capellanias in ecclesiis curatis, non incedant, dum divina celebrant, nisi in Habitu nuptiali, scilicet cum superpellicio.
P. Carpentier, 1766.
Vestis Pectoralis, Qua pectus præsertim tegitur. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 301 :
Quidam ex ipsis dictum baillivum per Vestes pectorales maliciose ceperunt, pulsando et hurtando eumdem viliter ac turpiter huc et illuc.
Vestis Sanctæ Mariæ, Velum Sanctimonialium, vel virginum Deo sacratarum, in Lege Longob. lib. 2. tit. 37. § 1. 2. Liutpr. 30. (5, 1.) 75. (6, 22.) Adde editionem Heroldi pag. 218. Concilium Calchutense ann. 787. cap. 16 :
Virginem namque quæ se Deo voverit, et ad instar sanctæ Mariæ Vestem induerit, Sponsam Christi vocitare non dubitamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestes Partitæ. Vide Partitæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestes Perfectionis, perperam pro Præfectionis, vel Præfecturæ, Ornamenta Præfecti Urbis. Cæremon. Rom. MS. fol. 35 :
Ordo servandus in benedictione et investitura novi almæ Urbis Præfecti a Sixto IV. institutus. Inprimis præparentur hora competenti Vestes perfectionis, videlicet cum cella (l. tunicella) sericea ornata fimbrii (l. fimbriis) auratis et mantum et auro (l. aureo) limbo circumtextum.
Hæc ex edito emendantur.
P. Carpentier, 1766.
Vestis Plena, Ex panno unius coloris. Lit. remiss. ejusd. ann. ex eod. Reg. ch. 333 :
Quamdam tunicam plena Veste, minime radiatam aut partitam..... induerat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestis Rubra, βάδδι, in Gloss. Lat. Gr.
P. Carpentier, 1766.
Vestis Scissa, Certa ratione et curiose incisa. Stat. eccl. S. Laur. Rom. :
Prælati ecclesiarum manicas ad cubitum pendentes et longas cum magna et sumtuosa superfluitate, Vestes etiam scissas retro et in lateribus, cum foderaturis ultra oram excedentibus etiam in fissuris deferunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestes Scholasticorum talares cum caputiis, ex Conc. Lugdun. ann. 1449. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 380.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Medium Vestem Vestire, i. e. ad medietatem fructuum colere. Locus est in Vestire 2. Vide Complantare, et Medium.
[]« 2 vestis » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 296a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESTIS2
2. VESTIS, Pro Bestia, ut videtur. Erchempert. Histor. Longob. cap. 51. et Chronic. Salern. cap. 129. apud Pertz. tom. 5. Scriptor. pag. 257. et 538 :
Ita ut terra desolata cultoribus, Vestibus et vepribus repleta fatiscat.