« »
 
[]« Vineator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 341a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINEATOR
VINEATOR, Ugutio :
Vinitor, qui vineam custodit, quasi Vineator, etc.
Vide Vinitor, et Vinearius. Chronicon Beccense ann. 1247 :
In eodem capitulo elegerunt unanimi consensu D. Robertum de Clarobecco, tunc Vineatorem Becci in Francia,... in Abbatem.
Videtur ibi mendum subesse. An Visitatorem ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Officium fuit apud Monachos, cui scilicet vinearum vel vini cura demandata erat, ut discimus ex Charta ann. 1248. in Hist. MS. Monast. Beccensis pag. 615 :
Si quid vero damni dictus Joannes, vel ejus servientes intulerint occasione viæ quam sibi liberam per masuram præfatam voluit reservari eundi causa ad vineas suas, vult et concedit ut ad arbitrium Vineatoris eorumdem Religiosorum qui pro tempore fuerit, debeat emendari.
Vide Vinarius et Vinitarius.