« »
 
[]« 5 virga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 348a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGA5
5. VIRGA, vel Virgata Regia, Districtus Senescalli Hospitii Regis Angliæ, cui in signum jurisdictionis commissa est Virga coram Rege deferenda, ut olim Curopalatæ, qui idem fere muneris obibat apud Impp. Byzantinos : is enim
aurea virga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus incedebat
, ut auctor est Senator lib. 7. Form. 5. Quæ quidem Curopalatæ virga χρυσοῦς ῥάϐδος ἀεὶ προϰέλευθος ἀνάϰτων, dicitur Paulo Silentiario in Descript. S. Sophiæ part. 2. v. 126. Vide Glossar. med. Græcit. Διϰανίϰιον, Virga. Fleta lib. 2. cap. 2. § 2 :
Senescalli Hospitii Regis interest de omnibus actionibus contra pacem Regis infra metas Hospitii continentes duodecim leucas in circuitu Regis ubicumque fuerit in Anglia, quod quidem spatium dicitur Virgata regia.
Cap. 2. § 2 :
Dicitur Virga, quæ sequitur Regem ubicunque fuerit in Anglia, spatium continens 12. leucarum.
Adde lib. 2. cap. 61. § 7. 8. Litteræ Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1346. apud Rymer. tom. 5. pag. 523 :
Et nos plurimum affectantes quod feloniæ et transgressiones infra Virgam hospitii prædicti custodis (videlicet per duodecim leucas in circuitu ejusdem hospitii) perpetratæ, ac si ipsæ infra Virgam hospitii nostri, si nos præsentes essemus, factæ fuissent, audiantur et terminentur, etc.
De hac Virgata agunt etiam Leges Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 6. § 3 :
Omnes transgressiones sub Virga Marescalli D. Regis (videlicet infra 12. leucas) debent determinari in Curia Regis coram prædictis Marescallo et Constabulario. La verge,
nude, in articulis super chartas editis ann. 28. Edw. I. cap. 3. et apud Brittonum pag. 1. 8. 9. 69. 75. 76. etc. Apud Francos, Curia regia decem leucarum quaquaversum esse intelligitur, a loco, ubi Princeps ipse moratur : uti Edicto Francisci I. mens. Jun. ann. 1544. statuitur, quod a Miramontio describitur in Præposito Hospitii pag. 239. Vide Isidorum Pelusiot. lib. 3. Epist. 176.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virga Erecta, Gall. Verge droite, in Consuet. Leod. cap. 15. art. 10. de jurisdictione prætoris intelligitur.
Virga, quam præferunt Servientes coram Justitiariis, in Statuto Westmonast. 2. cap. 46. 48. Vide Virgarius et Virgatores.
P. Carpentier, 1766.
Pro districtu seu officio servientis, aut feudi ejusdem reditu interdum usurpatur. Scacar. S. Mich. apud Cadom. ann. 1241. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 26. r°. col. 1 :
Judicatum est quod uxor cujusdam defuncti debet habere dotem de omnibus, de quibus maritus ejus erat in die et hora, quando uxorem recepit suam in sponsam, saisitus per hæreditagium videlicet de feodo loricæ et de serjenteria et de Virga et de omni feodo, quod tenetur per hæreditatem.
Declarat. Joan. de Sacro cæsare milit. ann. 1318. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 6 :
Item la Verge de ladite prévosté de la justice haulte et basse.... [] sont prisiés xxv. livres par an à pris de terre.
P. Carpentier, 1766.
Virga servientis projecta intra muros domus, cujus apertio illi detrectabatur, in signum peracti officii seu manus appositæ. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 255 :
Le prévost de Dourlens accompagné de plusieurs sergens alla en la ville de Fieffes devant la maison dudit Chambellan,... estant en dehors devant ladite porte il fit lire sa commission à Jeanne femme dudit Chambellan et fit les commandemens contenus en icelle commission..... Jeanne en fut refusante et defendi que riens ne fust ouvert...... Par signe de désobéissance le prévost getta par dessus la porte en ladite basse-court une Verge de l'un des sergens qui estoient avec lui, et s'en parti.