![[]](img/image.png)
«
Absus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 036b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSUS
ABSUS, et
Apsus, Incultus ager, qui vulgo in Chartis opponitur
vestito,
hoc est, culto. Charta Caroli C. apud Perardum :
Terras Apsas
vel
Absas
ubi possint seminari modii 150. perperam
aptas editum. Tabular. Eccl.
Nivernensis :
De Curte Patriniaco in villa Cosma mansos vestitos 2. ... in Possione
possessione
mansos 3. vestitos, quartus vero Absus. Charta Odonis Regis Franc. in eodem
Tabul. :
In Pago Matiscensi in villa Fisciaco de potestate S. Cyrici mansos 3.
vestitos cum terra Apsa ad ipsam potestatem in eadem villa aspiciente .... de potestate
mansos tres Apsos.
Tabul. Bellilocense in Lemovic. n. 95 :
De terris vero
Absis, si homo aliquid fecerit, Judex recipiat quod exierit ; et si censum solvere
noluerit in Vicariis recipiant, et si reddere noluerit censum, etc.
Charta
Ottonis I. Imp. in Hist. Episcop. Metensium :
De qua terra sunt mansa
11 ;
5
vestita, alia vero sex manent Absa
. Annotatio Arnonis Episc. tom. 2. Antiq. lect.
Canisii p. 485 :
Tradidit mansos 30. inter vestitos et Apsos.
Charta Caroli
Regis Burgundiæ filii Lotharii Imp. tom. 12. Spicileg. Acheriani :
Colonica una
vestita, et Altera Absa, cum vercaria. - In Luciaco vercaria una Absa, etc.
Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308 :
De qua terra sunt
mansa undecim, quinque quidem vestita, alia vero sex manent Absa.
Charta
Guidonis
![[]](img/image.png)
Flamenchi Militis Lemovic. ann. 1284 :
Pratis, pascuis,
aquis, riperiis, ribagiis, terris cultis et incultis, Absis et vestitis.
Charta
Caroli III. imp. ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Genoliacum quoque villam
cum portu et mercato, habentem capellam et mansos inter Absos et vestitos triginta tres,
cum omnibus ad ipsam pertinentibus.
Charta permutationis inter Episcopos Aptensem et
Sistaricensem :
Campos, vineas cultas et incultas, seu Absas.
Vide Miræi
opera Diplom. Edit. 1723. tom. 2. pag. 935. A. B.
◊
Quæ interpretatio non placet D.
Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 53, ea potissimum de causa, quod ex
agris incultis præstatio aliqua non possit exigi. Rem haud satis attente perpendit vir
doctus ; præterquam quod enim
Absus ager aperte culto opponitur, in locis a
Cangio laudatis, eo nomine quoque sæpius pascuum significatur, unde persolvebatur
pensitatio ; sed minor, quam ex agris cultis et seminatis. Laudat ipse etiam Cangius
Chartam, qua in hanc opinionem inductus est D.
Bouquet ; nec idcirco sententiam
mutavit, quod illa terrarum, de quibus sermo est, capacitas tantum indicatur, ut ex his
verbis,
ubi possint seminari modii 150, facile colligitur. Rem dirimunt Glossæ
Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheim
pag. 662. col. 2 :
Mansi Absi sunt, qui non habent
cultores.
◊ Interdum
absus ager dicitur non modo vacans, sed et
prorsus incultus ac pasturæ idoneus. Charta Herivei Episcopi Eduensis in Tabulario ejusdem
Ecclesiæ :
Mansos duos penitus Absos et omni cultura destitutos, pascuis solummodo
animalium aptos.
Annotatio Arnonis Episcopi :
Tradidit in pago Drungoe
territorium quantumcunque possidere visus fuit, quod nunc jacet Apsum.
Occurrit
porro hæc vox in veteribus Chartis, in Capitulari de villis cap. 67 ; in Chron. Besuensi
pag. 548 ; Chron. S. Benigni. pag. 370. 421. 423. 454 ; apud Baldricum lib. 1. Chr. Camer.
cap. 52 ; in Hist. Comitum Augustodun. pag. 48 ; apud Perardum in Burgundicis pag. 51. et
alibi passim.
Absare,
Absum facere,
mettre en friche. Tabul. S. Dionysii de Capella in
Diœcesi Bituric. charta 66. et 149 :
Noverint quod Dalmas de Iricione quasdam
calumnias in molendino de Espaleo tempore Radulfi Prioris antecessoris nostri posuerat,
pro quibus destructum, et sicut dicitur, Absatum fuerat.
Tabularium Vosiense fol. 68. v° :
Nullo modo
Abbas aut suus præpositus vim faciat hominibus per quam terra Abset et fevales sua
perdant.
** Locum integrum vide in
Accordamentum, 1. Cæsar. Prum. ap. Honth. hist. Trev. pag. 673, a :
Si
autem ipsi ista et alia jura non fideliter peregerint, abbas feoda eorum debet Absare id
est fronen ;
Gallice
confisquer au profit du seigneur. Vide
Absare 1. 2. 3. suo loco.
Absarius, Qui
absos et incultos agros scindit ac colit. Constit. Caroli Crassi de
Feudis ann. 890 :
Mansionarius 5 solidos, Absarius 30 denarios,
Bunatarius 15 suppleant.
Abseitas, Terra
absa. Charta Caroli Regis Franc. pro Monasterio S. Andochii
Augustod. apud Labeum lib. 1. Miscellan. :
In villa quæ vocatur Quintiacus,
Abbatiolam S. Germani mansorum 20, cum omnibus Abseitatibus et vineis,
cunctisque ad se pertinentibus
. Alia apud Sammarthanos anno 858, ubi de eadem
Abbatia :
Nihil enim amplius in eodem
prædio habebant, nisi unam vineam et terram Abseitatis.
vel
Abscitatis, ut legitur in nova Gall. Christ.
tom. 4. Instrum. col. 52. D.
Absiditas, Eadem notione, in Tabulario S. Florentii Salmuriensis :
Alanus et Egio
Britannorum Monarchi tempore Geraldi Abbatis S. Florentii confirmaverunt donum ejusdem
potestatis in Absiditatem redactæ, vulgo Livriacum, in pago Redonensi situm, per
genitorem eorum Gaufredum.
Charta Rodmundi Episcopi Augustod. in Tabul. ejusdem
Ecclesiæ :
Quæ scilicet res sunt sitæ in Comitatu Belnensi - mansi scilicet
3
vestiti, et Absiditates 5,
pertinentes ad Biliniacum fiscum. Charta
Aganonis Episc. Carnotensis. apud Sammarthanos :
Est quædam terra in Absiditate
redacta S. Petri, etc.
Absitas. Tabular. Brivatense cap. 366 :
Videtur autem ipsa Absitas sita esse juxta
villam quæ dicitur, etc.
De vocabulorum istorum etymo ac notione non una est
Scriptorum sententia. Cæsarius Prumiensis in Glossario ad vetera ejusdem Monasterii
diplomata,
mansos absos dictos ait,
quod non haberent cultores, sed dominus eos
haberet in sua potestate, eosque esse quos vulgo
Vroynde vocant. Kilianus
observat
Vrunte, esse agrum compascuum et communem ad pascenda pecora, qui proinde
non colitur ac scinditur. Coroinde
est Dominicus, hodie fron. Nicolaus
le Maistre lib. 3. de Bonis
Eccles. cap. 1.
Mansum absum seu
apsum opinatur esse prædium nudum et
investe, sine instrumento rustico ; eoque nomine opponi
manso vestito, seu
instructo fundo, uti habet Ulpianus leg.
Instrumento D. de Instructo vel
instrum. leg. Ego vero a verbo
absum, vel
abesse formatam vocem
existimo, ita ut
ager absus sit is in quo cultura aut semen
abest, cujusmodi
sunt
squalidi agri, apud Gromaticos,
qui a cultura exierunt : et
ψιλαὶ χῶραι, in Gloss. Græco-Lat. seu
σχολάζουσαι et
vacantes. Nec obstat quod
apsus interdum cum P
scribatur, cum constet veteres P pro B non semel in scribendo adhibuisse, atque adeo in
ipsa voce
absens, ut colligitur ex Grutero 61. 1. 436. 2. Hanc conjecturam juvat
lex 11. Cod. Theod. de Veteranis, in qua
loca absentium squalida, et situ
dissimulationis horrentia, non quidem vacantes terræ quæ dominos non habent, sed eæ
quæ dominos habent, rerum negligentes, intelliguntur, uti viri docti censent. Sunt qui has voces oriri putent e Latinis præpositionibus
abs, absque, ita ut
terra absa terra sit absque colono : Alii agrum
absum existimant dici quod
abs se sit, id est, sibi
relictus. Sed et nescio an huc referri possint, quæ habet Gloss. Gr.
Apsis,
πρόσφατον, νεαρόν, ita ut legendum sit
Apsum : et
νεαρόν hoc loco idem sit quod
νέασις et
νεάσιμον,
novale, et novalis ager.
L. Henschel, 1840–1850.
◊ Neque recentiores de vocis
significatione consentiunt. Guerardus in glossario ad Polyptychum Irminonis hæc habet :
Absa terra, vacans, inculta.
Absus homo, qui juris alieni est,
glebæque adscriptus, nec tamen ullum mansum tenet.
Absus mansus, qui non constituit
prædium plenum cultumque, neque coliturjure colonico, quia homine vel quibusdam terris,
sive aliis ad id necessariis est destitutus. Opponitur
manso vestito. Grimmius
Antiq. juris Germ. pag. 537. Cangio adsentit et Cæsarium Prumiensem obsoletæ vocis
significationem ignorasse autumat. Eichhornio hist. jur. Germ. v. 1. p. 468. absi mansi
sunt qui non coluntur per colonos vestitos et
![[]](img/image.png)
possessionis quodam jure
gaudentes sed per colonos ad voluntatem domini revocabiles, locatores etc. Huic potissimum
adsentiendum puto ; mansus absus sæpissime opponitur
vestito, est itaque mansus
quem dominus in sua potestate habebat, quem nulli colono jure colonico concesserat. Huc
pertinet quod legitur in Polyptycho Irminonis Abbatis brev. 9. cap. 304 :
Habet in
Celsiaco villa mansum indominicatum Absum, ubi aspiciunt de terra arabili bunuaria
septem.
Sæpissime vero hi mansi non vestiti erant, quia inculti, et e contrario
inculti quia non vestiti ; unde altera significatio cujus exempla plurima affert Cangius.
Dipl. Pictav. ann. 1085. in append. ad Polyptych. Irminonis pag. 364 :
Et de ipsis
terris ubi non est statio hominum, si aliquis consuetudinarius volens ipsas terras
operari, operetur per preceptum prepositi sancti Juniani et reddat secundum
consuetudinem mensurate secundum quod habuerit de terra ut non remaneat Absa.
Vide Polypt. Irminonis brev. 2. C ; brev. 3. cap. 62 ; brev. 9. cap. 291 ; brev. 25. cap.
23. Ibidem brev. 9. cap. 304 :
Pertinent ad ipsam ecclesiam hospitia V, sed tamen
Absa sunt præter unum, qui solvit ad ipsam ecclesiam denarios VI.
Ibidem brev.
11. cap. 10 :
mansi .... medietas est Absa.
Absorum hominum et Absarum
feminarum mentio fit in Registro Prumiensi pag. 680. a :
Absi homines ex nostra
familia qui infra potestatem nostram sine mansis sunt.
De vocis etymo vide
Grimmium loco citato et supra
In Absoluto.