«
2 clamare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 349a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAMARE2
2. CLAMARE, Vendicare, repetere,
Clamer, in Consuetudinibus municipalibus passim :
quod hodierni Practici Galli dicunt,
Former complainte, ut observat Brodeus ad
Consuet. Paris. tit. 4. Lex Salica. capitul. 2. cap. 1 :
De Justitia Ecclesiarum,
vel viduarum, .... ut in in publicis judiciis non despiciantur Clamantes, sed diligenter
audiantur.
In Capitul. Caroli Mag. lib. 1. cap. 10 :
Ad Regalem
dignitatem pro causis Clamare.
Notitia Consilii Pictav. sub Isemberto I. circa ann.
1302. inter Instrum. tomi 2. Gall. Christ. col. 332 :
Omnem autem clamorem
quiscunque hominum se Clamaverit de intus in terra S. Maxentii, Monachi rectum faciant
sine ullo homine partiente. S'en Clamer a la justice,
apud veterem Poetam MS.
e Bibl. Coislin.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta commun. Peron. ann.
1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 159. art. 5 :
Si quis extraneus, qui de
communia non fuerit, cum homine de communia mesleiam fecerit infra banleugam, vicini sui
de communia illum juvare debent : quod si non fecerint, major communiæ super eos Clamare
debet dedecus illatum communiæ.
Consule Glossar. Jur. Gall. v.
Errame.
Acclamare, Simili notione. Tabularium Prioratus Neronisvillæ :
Consuetudinem quam
custodes pratorum in hac domo Acclamabant, scilicet bis in hebdomada comedere.
Reclamare, Eadem notione, Repetere, an Lege Salica tit. 39. Simeon Dunelmensis ann. 1116 :
Spondens Regi et Archiepiscopo se, dum viveret, illum (Pontificatum)
non Reclamaturum. Reclamer,
in Consuetudin. municipalibus Calvimontensi art. 93.
Meldensi art. 204. Cameracensi. tit. 24. art. 2. Insulensi art. 44. etc. Unde
Reclameum, nostris
Reclain, seu
Reclame, ut est in veteri
Consuetudine Altisiodorensi,
Reclamatio. Vita S. Leutfredi cap. 18 :
Cum a
Reclamationibus rerum Ecclesiasticarum, quas apud judices seculares deposuerat,
reverteretur, etc.
Occurrit præterea in Capitulis Caroli Mag. lib. 4. Addit. 3.
cap. 1. lib. 5. cap. 134. 151. 223. 243. 303. 376. in Lege Longobard. lib. 2. § 26.
Liutpr. 95. (6,
42.) in Capitul. Caroli C. tit. 5. § 1. ap. Tolos. ann. 844. in Formula 125.
apud Lindenbrogium, in Epistola 30. Goffridi Vindocin. lib. 2. etc.
Reclamare se de
aliquo, Queri de aliquo. Capitul. Car. Calvi tit. 16. § 2. ap. Caris. ann. 856. :
Et
mandat vobis, quia si aliquis de vobis se Reclamat quod injuste alicui de vobis fecit,
etc.
Adde tit. 32. § 12. ap. Tusiac. ann. 865. tit. 40. § 1. 2. 3. Convent. Attiniac. ann. 874. Chart.
Caroli M. ann. 798. ap. Schannat. Episc. Wormat. num. 1 :
Nostram excellentiam
adiit se Reclamans ob contentionem quandam, etc.
Reclamare suam violentiam ad palatium, in Lege Longob. lib. 1. tit. 18. § 2. Rachis 6.
Pro causa sua, vel
causam suam Reclamare, lib. 2. tit. 41. § 1. 2. 3. Liutpr. 25. 26. 27. (4, 7. 8.
9.)
Ad Regem Reclamare, § 4. ibid.
28. (4, 10.) in Capit. Caroli Mag. lib. 2. cap. 26.
Justitiam
Reclamare super aliquem, in Lege Longobard. lib. 2. tit. 52. § 15. lib. 3. tit. 32.
Pippin. 9. 7.
In
Extentis seu
Papyris Terrariis Bressiæ
et Dumbarum usus olim erat frequentissimus, ut Domini jurisdictionem habentes
stipularentur ab hominibus suis, ut nullus eorum alium
Dominum majorem, minorem vel
parem Reclamarent
, ea lege, ut, si reclamare vellent, bonis suis
emphyteuticariis privarentur. Frequens est hæc Conventio in
Extentis
Abbatiæ Chassagniæ et aliorum locorum.
Reclamator, Idem qui
Clamator, Actor,
petens. Lex Longob. lib. 2. tit. 52. §
23. Lothar. 64. :
De Reclamatoribus vel causidicis, qui nec judicio Scabinorum acquiescere, nec
blasphemare volunt, etc.
Reclamatoria, Epistola, quæ ad Principem dirigitur ab eo qui se injuste possessionibus et
prædiis suis vi aliqua superiore spoliatum queritur, qua illius justitiam implorat. Ejus
formulæ habentur in libro Epistolarum S. Bonifacii Arch. Mogunt. Epist. 107. 115. 117.
Proclamare, Idem quod
Clamare, In Jus vocare, rem sibi vendicare, in Lege Salica
tit. 39. in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 26. lib. 2. tit. 26. Rachis 3. Liutpr. 95. (6, 42.) in
Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 299. 401. in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 41. etc. Simeon
Dunelmensis, et Radulfus de Diceto ann. 1070 :
Possessiones quamplures sui
Episcopatus ab Aldredo Archiepiscopo... sua potentia retentas, quæ tunc eo defuncto in
Regiam potestatem devenerant, constanter Proclamabat, expetebat, etc.
Infra :
Proclamatas et expetitas possessiones recepit.
Idem Radulfus ann. 1072 :
Ventilata est causa de Primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super
Eboracensem Ecclesiam jure suæ Ecclesiæ Proclamabat.
Gregorius Turonensis lib.
8. cap. 32 :
Quod illa despiciens, et res patris sui fuisse Proclamans, ingressa
est.
Adde W. Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontif. pag. 206. et Vitam S. Willhelmi
Abbat. Roschildensis num. 21.
Proclamatio, Idem quod
Clamor, Actio qua quis rem ablatam repetit. Petrus Diacon.
lib. 4. Chron. Casin. cap. 48 :
Proclamationem fecit de Ecclesia S. Sophiæ, quæ
violenter a ditione hujus loci subducta fuerat.
Adde cap. 49. 59. etc.
Proclamare, Appellare de judicis iniqua sententia. Utitur semel ac iterum Lucifer Calaritanus
pag. 1. et 7.
Proclamatio ad Palatium, de actoribus qui a judicibus ordinariis
audientiam Principis appellant, in Capitulari de Villis
cap. 57. Vide
Guigonem Cartusiensem de Quadripertito exercitio Cellæ cap. 33. pag. 262. cap. 34. pag.
274.
Proclamator, Qui causam agit, et litem intendit ad rem repetendam. Tradit S. Isidorus lib. 2.
de Eccles. offic. cap. 11. et ex eo Rabanus lib. 1. de Instit. Cler. cap. 52.
Lectores Ecclesiasticos olim vocitatos
Præcones et Proclamatores.
Reclamatio. Joannes VIII. Papa Epist. 100 :
Bernarius nostram nuper adiens præsentiam
se super fratre Adalberto suffraganeo tuo, de quo jam Romæ proclamaverat, et libellum
suæ Reclamationis ostenderat.
Reclamium, in Chron. Savigniacensi ann. 1259.
Disclamare,
A clamatione, seu actione sua desistere. In Statutis Roberti III. Scotiæ
Regis cap. 18.
Disclamare, dicitur vasallus,
qui per se, vel per sufficientem
actornatum notificat, quod tales terras non tenet, nec tenere intendit de tali Domino
superiori suo et cum tali servitio : et hoc subjacet se, et omne quod suum
est, cursui juris communis, debitis locorum interstitiis in hac parte requisitis ad hoc
faciendum et respondendum.
Vide Regiam Majest. lib. 2. cap. 63. et 6. 7. et
Cowell. lib. 10. cap. 8. Will. Thorn. in Chron. :
Mariscum quendam in tenura de
Chistelet... in plena Curia ibidem Disclamavit. Disclamer,
eadem notione apud
Littletonem sect. 145. et 691.
Descalanger, in Consuetudine S. Audomari art. 14.
Insulensi, etc. Vide Rastallum verbo
Disclaimer.
Clamare se ab Aliquo, Patronum sibi adsciscere : Gallis,
se Reclamer de quelqu'un. Adrianus PP.
in Epistola ad Carolum M. :
Præfatum Episcopum.... vobis commendari poscimus, ut
secundum suam certam fidem atque dilectionem, quam erga nos et vos gerit, ita
consolatus, prorsusque totus, nobis poscentibus a vestra præfulgida regali potentia
mereatur per se Clamare, etc.
Ubi Gretzerus ad marginem reposuit,
f. amari.
Se Clamer en Cour souveraine, in Consuet. Andegav. art. 81. 406.
Clamare, et
Clamari dicebantur Monachi in Capitulo, quoties de delictis alios
accusabant, aut ipsi accusabantur : quippe apud Monachos, ut est in Carmine de laude vitæ
Monasticæ, edito a Sirmondo in Notis ad Goffridum Vindocin. :
Lex communis habet visas mox prodere culpas :
Ut nascens vitium pœna sequens resecet.
Statuta Ordinis
de Sempringham :
Minuti vel minutæ omnes die tertia
possunt Clamare, vel Clamari in Capitulo.
Infra :
Cæteri fratres petant
venias, Clament, disciplinas sumant, si quæ sumendæ fuerint.
Rursum :
Districte prohibemus ne aliqua Monialis in Conventu existens, ad Corpus Christi
accedat Dominica, nisi ordinate Clamaverit in hebdomada, privatim vel publice, si
delictum privatum vel manifestum viderit, unde regularis Clamatio fieri debeat, exceptis
valde juvenibus, vel valde vetulis.
Adde pag. 765. 783. Liber Ord. S. Vict.
Paris. MS. cap. 6 :
Si quid offenderit, Clametur in Capitulo sicut alter.
Cap. 22 :
Quando in aliquo offendit, pro quo in Capitulo Clamandus esset, corripiat
eum Magister solus in schola... sed et si plures fuerint, instruet illos ut de offensis
suis invicem se Clament, et Clamati veniam petant, ut assuescant ordinem tenere, et
cavere negligentias, et Clamores modeste faciant. Proclamare,
eadem notione, in
cap. 31.
Rursum cap. 33 :
Dum Clamores fiunt, nemo loquatur, nisi qui
Clamorem facit, et Abbas, et qui Clamatur. Qui Clamorem facit, in primis sic dicat :
Clamo rem de fratre illo : qui autem Clamatus fuerit, mox ut audierit nomen suum, nihil
prorsus in sede sua respondeat, sed veniens coram Abbate, prius inclinans, postea
erigens se, coram ipso stet, patienter expectans hoc quod frater suus super ipsum
Clamare habet. Qui autem Clamat, non exaggeret Clamorem suum, nec quærat circuitiones
verborum, sed aperte dicat, Ille fecit hoc. Audito clamore, si culpabilem se cognoverit,
statim veniam petens, humiliter culpam suam confiteatur. Si autem se culpabilem non
recognoverit, dicat breviter stans, Domine non recordor me hoc fecisse aut dixisse quod
Frater dicit. Tunc ille qui Clamabit eum, ipsam Clamationem non repetat : ipse vero
prius inclinans jubente Abbate, eat sedere. Quod si aliquis videt Fratrem suum negare
quod verum est, bene licet ei de eo quod vidit vel audivit, testimonium perhibere.
Sciendum vero est, quod ille qui Clamorem facit, non faciet Clamorem super illum qui
Clamavit, etc.
Similia habent Charta Charitatis Cisterciensis cap. 3. Usus
antiqui ejusd. Ordinis cap. 70. etc. Ejusmodi
Clamationum et
Proclamationum
meminit etiam S. Anselmus lib. 3. Epist. 49. 91. ut et Concilium Biterrense ann. 1233.
cap. 18. et Institutiones Capituli gener. Cisterciensis distinct. 5. cap. 1. 13. distinct.
6. cap. 12. Statuta antiqua Ordinis Cartusiensis part. 1. cap. 35. § 12. part. 2. cap. 6.
§ 9. cap. 12. § 8. cap. 31. § 6. cap. 30. part. 3. cap. 32. § 5. Statuta ejusdem Ordinis
ann. 1368. part. 2. cap. 4. § 2. 13. Statuta Ordinis Præmonstrat. dist. 1. cap. 5. et
alibi passim. Hinc formula nostris frequens,
Crier quelqu'un, pro
increpare.
Gloss. Lat. Gr. :
Conviciatur illi, et convicium facit, ϰαταϐοᾷ. Convicium, ϰαταϐόησις.