« »
 
ET, LIMEN.
[]« Et » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 325a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ET
ET interdum pro Vel in veteribus [] Chartis, ut monent probantque Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 576.
[]« Limen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 112b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIMEN
LIMEN, Ecclesia. Vetus Inscriptio allata a Catello in Historia Occitanica pag. 738. et Stephano Baluzio ad Salvianum et Capitular. + Do. et. Xpo. Miserante. Lim. hoc C. L. K. T. E. (conlocatum est) Anno iii. CS. Valentiniano. Aug. iii. KL. D. xviiii. Anno Epus. Rusti... Infra, quod hic limen, Ecclesia appellatur : quomodo
Limina Apostolorum, aut Sanctorum visitare
, formula frequens apud Scriptores de iis qui peregrinationes ad Sanctorum memorias instituunt, de qua quædam diximus in Descript. Ædis Sophianæ, ubi de solea : multa vero Savaro ad Sidon. lib. 1. Epist. 5. et Rosweidus ad Paulinum. Adde Turneb. lib. 12. Adversar. cap. 5. Epistola 22. ex iis quæ tom. 1. Histor. Franc. habentur :
Sed nec illum insalutatum relinquo, cujus gressibus indesinenter Sanctorum Limina visitantur. A Liminibus Ecclesiæ separari,
pro excommunicari, lib. 2. Hist. Casin. cap. 43. 48. lib. 4. cap. 32. 57. 88. 94. 109. Anacletus PP. Epist. 1 :
Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint Ecclesiasticis carere Liminibus.
Le Roman de Partonopex MS. ead. notione vocem Lime usurpat in his versibus : []
Si vait bien ains au mostier
Iluec font lor afflictions,
O larmes et o oraisons,
Et si demeurent trusqu'à prime,
Tant mainent ceste seinte Lime,
Que de Dieu sont enluminées.
Limina, pro templis, usurpasse etiam paganos Scriptores alii observarunt, Martialem, Statium, etc. Vide Solium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc emendanda Charta ann. 1232. apud Rymer. tom. 1. pag. 324. ubi perperam pro Limina, bis legitur, Lumina B. Thomæ Martyris.
P. Carpentier, 1766.
Unde nostris Lintier, eadem acceptione. Vitæ SS. ex cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 67. r°. col. 2 :
Com l'abbé Jehan venist à Rome por visiter les Lintiers de Apostres, etc.
Limina Portarum, Loca mortuorum, vel potius Martyrum, ut Grævius emendat in Gloss. Isidori : quæ firmant conjecturam nostram in Descript. Ædis Sophianæ super hac re allatam.